I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, C. 2
UTRUM A DIVINA POTENTIA FLUXERIT POTENTIA ACTIVA.
I. Ad quod sic: a. Rom. 13,1: "Non est potestas nisi a Deo" ; sed potentia peccandi vel corrumpendi bona naturalia est potentia; ergo est a Deo.
b. Item, Iob 2,5 dicitur quod data est potestas diabolo ad tentandum Iob, et hoc a Deo; et Ioan. 19,11 dicitur Pilato: "Non haberes in me potestatem" etc.
c. Item, Adam in statu innocentiae habuit hanc potentiam, scilicet peccandi, et non a se nec a diabolo; ergo a Deo.
d. Item, Augustinus: "Nobilior est natura quae potest peccare quam illam quae non potest peccare". Ergo potentia peccandi est de nobilitate naturae; sed quidquid est de nobilitate naturae a Deo est; ergo potentia peccandi a Deo est.
e. Item, quidquid est de commendatione alicuius naturae a Deo est; sed Eccli. 31,10 commendatur homo "qui potuit transgredi et non est transgressus" ; ergo posse transgredi vel peccare a Deo est.
Contra: 1. Anselmus: "Potentia peccandi nec est libertas nec pars eius" ; sed similitudo, quam habet homo ad Deum, est in libero arbitrio; ergo quantum ad potentiam peccandi, quae nec est liberum arbitrium nec pars eius, est homo dissimilis Deo; ergo nec a Deo proveniet ei haec potestas, scilicet peccandi.
2. Item, potentia definitur per suum actum et ab illo accipit suam perfectionem; ergo potentia peccandi definitur per hunc actum "peccare" et ab illo accipit suam perfectionem; sed secundum hoc omnino est dissimilis a Primo; ergo potentia peccandi non est a Deo.
II. Item, quaeritur, cum dicatur: "Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit", utrum qui resistit potentiae peccandi resistit ordinationi Dei.
Videtur quod non: 1. Potentia enim bene faciendi procedit ex beneplacito Dei, potentia male faciendi ex iudicio Dei, secundum quod dicit Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Homo, cum accipit potestatem male faciendi, ex iudicio Dei venit, potestas vero bene faciendi ex voluntate estbeneplaciti". Ergo penes causas differunt potentia bene faciendi et male faciendi; ergo non est eadem haec potentia et illa. — Item, potentia bene faciendi est ad probationem bonae voluntatis, potestas male faciendi ad damnationem malae voluntatis, sicut dicit Augustinus, in praedicto libro; ergo non est eadem haec potentia et illa.
2. Item, diversi sunt motus qui tendunt sursum et qui deorsum et etiam contrarii; ergo potentiae, per quas eliciuntur actus; sed potentia benefaciendi sursum movet per caritatem, potentiae male faciendi deorsum trahit per cupiditatem ; ergo diversae erunt potentiae et contrariae.
Contra: a. Augustinus: "Liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis, qua bonum eligiturgratia assistente et malum eadem desistente". Ergo eadem est potentia benefaciendi et male faciendi, scilicet liberum arbitrium.
Respondeo: I. Ad primum dicendum quod, cum dico potentiam peccandi, duo dico, scilicet potentiam faciendi hanc actionem, et haec potentia est bonum, et quod haec actio est peccatum. Unde Anselmus, in libro De casa diaboli: "Potestas volendi non recte et ipsum velle fuit aliquod bonum". Secundum hoc dicimus quod potentia peccandi, id est potentia faciendi hanc actionem, in quantum actio est, a Deo est; sed deformitas illa, quae in potentia peccandi intelligitur ratione peccati, a Deo non est, sed huius deformitatis principium est voluntas nostra secundum quod est in actu et non in potentia tantum. Non enim potentia volendi malum deformitatem dicit; voluntatem autem dicimus non secundum quod est a Deo, sed secundum quod est ex nihilo et ideo vertibilis, secundum quod dicit Damascenus.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod obicitur quod "potentia peccandi nec est libertas nec pars eius": dicendum quod hoc intelligitur quantum ad deformitatem quae est in actu peccandi, non quantum ad ipsam actionem. — Vel dicendum quod hoc est verum ratione libertatis: liberum enim arbitrium est quod sui gratia est, et hoc in Deo, in creatura autem libertas est, qua scilicet habet potestatem faciendi quodlibet; potestas autem peccandi non est potestas faciendi aliquid, sed deficiendi, et hoc ratione deformitatis superadditae ad actionem. Secundum hoc igitur "non est libertas nec pars libertatis" et sic nec a Deo.
II. Ad hoc quod quaerit utrum qui resistit potestati peccandi, Dei ordinationi resistat, respondet Origenes, super praedictum locum Rom. 13,25: "Utrumpotestas persequendi bonos sit a Deo? Ad hoc, inquit, breviter respondemus quod nemo estqui nesciat quod visus nobis a Deo donatus est et auditus et alii sensus, tamen in potestate nostra est ut sic vel sic eis utamur". Sic igitur huiusmodi potestas a Deo est, sed abusus non. Secundum hoc dicimus quod resistere "potestati", quod scilicet non sit potestas, est resistere "Dei ordinationi" ; sed resistere potentiae huic, ne scilicet exeat in actum hunc malum vel in abusum, bonum est nec contra Dei ordinationem, sed potius conformare se ordinationi et voluntati divinae. Unde Origenes: "Cum dicitur qui "[resistit] potestati, [ordinationi] Dei resistit"etc., hoc non intelligitur de potestatibus quae persecutionem inferunt ipsis fidelibus". Similiter Gregorius et Ambrosius: "Ordinatio potestatis a Deo est, sed abusus a malo".
III. Ad hoc quod quaeritur utrum sit eadem potentia bene faciendi et male faciendi: dicendum quod eadem est potentia et haec est potentia liberi arbitrii; sed quod haec potentia est ad bene faciendum, hoc habet a natura; quod vero est ad male faciendum, hoc habet ex defectu.
1. Ad primo obiectum: dicendum quod diversitas causae non attenditur quantum ad potentiam, sed quantum ad exitum potentiae in actum. Quod autem haec potentia exit in actum bonum, hoc a "beneplacito" Dei est; quod vero in actum malum, hoc "ex iudicio Dei" est.
2. Ad illud quod obicitur quod motus sunt contrarii et ita potentiae contrariae: dicendum quod illud intelligitur de potentiis naturalibus, quae ita determinatae sunt ad unum quod non possunt ad alterum, ut leve sursum, grave deorsum; sed non sic est de rationalibus potentiis, in quibus sunt motus voluntarii, quae cum sint ad contraria, ut bonum faciendum et malum, non propter hoc dicuntur potentiae contrariae, sed potius contrariorum.
On this page