I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, C. 4
DE POTENTIA PRAESIDENDI QUAE EST ANGELI AD ANGELUM.
Ad quod sic: 1. Gregorius: "Ubi non deliquimus, omnes pares sumus". Non sic est in angelis: sunt enim ibi Throni et Dominationes. —- Quaeritur ergo unde est hoc quod in natura humana non sunt ordines sicut in angelis. Et videtur quod in hominibus sit ordo a natura: si enim homo stetisset, unus fuisset perspicacior alio; ergo in eis est ordo a natura.
2. Item, videtur quod Dominatio non debeat esse ordo in angelis: ordo enim non cessabit; sed dominatio cessabit ; ergo Dominatio non debet esse ordo. — Probatio mediae: in hominibus evacuabitur "omnis principatus et omnis potestas", sicut dicitur I Cor. 15, 24; ergo similiter in angelis evacuabitur omnis dominatio. Ergo Dominatio in angelis non est ordo.
Solutio: Sicut dicit B. Dionysius, in tractatu De dominatione: "Dominatioduplicem habet intelligentiam: uno modo dominatio idem est quod praeeminentia alicuius creaturae respectu aliarum creaturarumquantum ad naturalia; alio modo dominatio idem est quod potestas coercendi alias creaturas". Secundum hanc duplicem acceptionem dominationis, respondendum est ad obiecta. Dominium igitur, secundum quod dicit praeeminentiam in naturalibus respectu alterius, sic est in angelis et etiam in homine si stetisset in statu innocentiae.
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo dicit quod "ubi non deliquimus, pares sumus": dicendum quod hoc est verum secundum quod dominium intelligitur potestas coercendi; hoc modo dominium non haberet locum in homine nisi peccasset.
2. Quod autem dicit quod Dominationes sunt in angelis: hoc intelligendum est de dominatione, quae est praeeminentia unius respectu aliorum quantum ad naturalia; praesunt enim alii angeli aliis illuminando, perficiendo, purgando, ut dicit Dionysius. — Quod obicit quod in homine cessabit potestas et praelatio, ergo et in angelis: dicendum quod hoc verum est quantum ad ministerium quod habent exercere in creaturis, scilicet angeli ; sed hoc plenius explicabitur in Tractatu de angelis.
On this page