I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 3
UTRUM SCIENTIA DEI SIT BONORUM ET MALORUM.
Ad quod sic: a. Non iudicaret Deus de bonis et malis nisi haberet scientiam de illis; sed de illis iudicat; ergo illa scit.
b. Item, quidquid capit humana scientia, capit divina; sed scientia humana est capax malorum; ergo et divina.
Contra: 1. Augustinus, in Sententiis, 36 dist.: " "De absconditis tuis adimpletus est venter eorum". Abscondita, inquit, peccata sunt, quae a lumine veritatis tuaeabsconduntur".
2. Item, scientia nihil aliud est quam assimilatio intellectus ad rem scitam; sed nulla est assimilatio intellectus Dei ad malum, quia nulla est participatio Christi ad Belial ; ergo etc.
4. Item, quaeritur qualiter scit mala, utrum videat illa extra se vel in se. Si extra se: ergo scit per aliud quod est extra se, et hoc est inconveniens. Si in se videt— contra: in se non est aliquod malum nec aliquis defectus; ergo in se non potest videre mala.
5. Item, Augustinus, De libero arbitrio: "Naturae vitiosae in tantum recte vituperantur, in quantum vituperator earum artem, qua factae sunt, videt, uthoc in eis vituperet, quod ibi non videt". Ergo vitia naturarum non videt Deus in arte.
Respondeo: 1. Ad hoc dicendum, secundum Cassiodorum. Propheta dicit: "Nec ab oriente, nec ab occidente" deest Deus; quod exponens Cassiodorus dicit: "Nec a bonis nec a malis deest Deus, sed omnibus praesens et cognitor est". Cognoscit ergo Deus bona et mala per scientiam, sed bona etiam cognoscit per approbationem et per beneplacitum, mala vero non. Unde Cassiodorus, Super Psalmum, dicit: "Peccata abscondita sunt Deo, quia non novit, id est nonapprobat". Et ex eo sensu Augustinus dixit ea abscondi a lumine Dei. Haec verba sunt 36 dist. I libri Sententiarum. Dicendum ergo quod est scientia approbationis et scientia simplicis notitiae. Scientia approbationis non cognoscit Deus mala, ut habetur Matth. 25,12: "Non novi vos" etc. et in Psalmo: "Quae ignorabam, interrogabant me" etc. Sed scientia simplicis notitiae scit ipse mala, et eadem, scilicet se ipso, scit bona et mala. Et est exemplum Augustini in arte: Deus enim ita scit malum sicut ars novit vitium. Quaedam enim sunt in arte ut approbanda, quaedam ut reprobanda, sicut in grammatica congruum et incongruum: congruum, ut approbandum; incongruum, ut reprobandum. Ita Deus in se ipso arte scit malum ut reprobandum, bonum vero ut approbandum. Et exemplum huius patet in luce: ut si lux videret se et suam operationem, videret bene quod hoc esset receptivum luminis sui, aliud non, scilicet tenebra, et ita se ipsa videret et se et tenebras. Unde Dionysius: "Sicut lux secundum causam in se tenebrarum notitiam percipit, aliunde non cognoscens tenebras quam a lucis defectu", eodem modo rectum est principium cognoscendi se et obliquitatem. Et sic est in scientia Dei.
2. Quod ergo obicitur quod scientia est assimilatio intellectus ad rem scitam: dicendum quod quaedam sunt res quae sciuntur per se, et quaedam quae per accidens. Quaedam enim res scitur ut positio: et haec scitur ut assimilatio intellectus ad rem; quaedam scitur ut privatio: et haec non scitur ut assimilatio, sed ut dissimilitudo; similitudo vero principium est cognoscendi simile et dissimile. Bonum ergo, quod est simile, scitur a Deo per similitudinem; malum vero, quod est dissimile, per eamdem similitudinem.
3. Ad aliud quod obicitur scientia Dei est per causam: dicendum quod malorum scientia est in Deo non per causam malorum, sed per causam bonorum. Quaedam enim sciuntur per causam suam, sicut illa quae habent causam, ut bona; quaedam non per causam propriam, sed alienam, ut mala, quae non habent causam: non enim cognoscuntur nisi per defectum a causa.
4. Ad aliud quod quaeritur utrum videat in se mala etc.: dicendum quod mala cognoscit in se; non tamen sequitur quod malum sit in ipso, sed quod bonum vel exemplar boni sit in ipso, per quod cognoscit bonum sicut effectum, malum vero ut deficiens ab illo.
5. Item, ad illud Augustini quod obicitur "naturae vitiosae" etc.: dicendum quod mala non sunt in arte divina, quamvis reprobentur et sciantur; sunt tamen in scientia: ars enim addit supra scientiam causalitatem ; Deus autem non est causa malorum, et ideo non sunt mala in arte divina, quamvis sint in scientia.