Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 4

UTRUM SCIENTIA DEI SIT NECESSARIORUM ET CONTINGENTIUM.

Consequenter quaeritur utrum scientia Dei sit necessariorum vel contingentium.

Ad quod sic proceditur: 1. Certior est necessariorum cognitio quam contingentium, quia certius est omne necessarium quam contingens; et quod perfectius est Deo est tribuendum; ergo etc.

2. Item, perfectior est divina scientia quam humana; sed de perfectione humanae scientiae est quod est necessariorum tantum ; ergo scientia divina est solum necessariorum.

3. Item, proportio est scientis ad scibile; ergo sicut necessarium scitur per causam necessariam, ita contingens per causam contingentem; sed Deus scit res per se et non scit per se causam contingentem; ergo non scit contingentia.

4. Si dicatur quod contingens habet causam inferiorem, ut naturam vel voluntatem, et haec est causa contingens, et habet causam superiorem, scilicet Deum, quae est causa necessaria - contra: in quantum habet causam necessariam, necesse est evenire; in quantum habet causam contingentem, non est necesse evenire; ergo idem necesse est evenire et non evenire; quod est inconveniens. -— Item, Deus scit hoc futurum contingens; et si est futurum, contingens necessario erit, ut loquamur de necessitate consequente ; praeterea, si est contingens, non de necessitate eveniet; ergo de necessitate eveniet et non de necessitate eveniet.

Contra: a. Perfectius est cognoscere mutabilia et immutabilia per causam necessariam quam cognoscere solum necessaria per causam necessariam; sed quod perfectius est Deo est tribuendum ; ergo etc.

[Solutio]: Quod concedendum est et dicendum secundum Dionysium, ut supra.

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud autem quod obicitur quod certior est cognitio necessariorum etc.: dicendum quod est scientia a rebus et est scientia ad res. Scientia nostra, quae est a rebus, est secundum conditiones rerum; sed divina scientia, quae est ad res, non sequitur conditiones rerum.

Sequitur ergo in nostra scientia necessarias res cognitio necessaria; si autem res sit contingens, cognitio contingens est de ipsa. Quia ergo scientia dicit cognitionem immutabilem, et nos non possumus habere de contingentibus immutabilem cognitionem, ideo scientia nostra solum est necessariorum; sed scientia Dei, quae est ad res, non est per res, sed se ipso; unde cum ipse sit causa immutabilis, per causam immutabilem et necessariam cognoscit etiam contingentia. 2. Ad aliud quod obicitur quod nos cognoscimus necessaria necessario, contingentia contingenter: dicendum quod hoc non est de perfectione scientiae nostrae, sed de imperfectione. Quia enim scientia nostra est accepta a rebus et ipsa res est contingens, oportet quod cognoscamus contingenter; sed de perfectione divinae scientiae est, quae cognoscit se ipsa, quod contingentia scit necessario. Exemplum patet in artifice et in me: cognoscimus domum ego et artifex, sed cognitio mea de domo mutatur secundum mutationes domus, sed cognitio artificis de domo non mutatur, etiam ante aedificationem domus et post destructionem, etiam si fiat vel si non fiat.

3. Ad illud quod obicitur quod proportio debet esse scientis ad scibile, ergo sicut necessarium scitur per causam necessariam, ita contingens per causam contingentem: dicendum quod est ens per se et ens per aliud, et ens per aliud reducitur ad ens per se; ita causa contingens ad causam necessariam est reducibilis: omne enim per accidens reducitur ad aliquid per se.

4. Ad illud quod obicitur de duplici causa, scilicet inferiori et superiori: dicendum quod est causa superior, Deus, et est causa inferior, natura vel voluntas. Quaedam autem sunt immutabilia secundum causam inferiorem, ut caelum moveri usque ad finem mundi: Deus enim ita disposuit et etiam natura motrix ad hoc est necessario disposita; unde est causa immutabilis ad hoc, tam superior quam inferior. Item, quoddam est immutabile secundum causam inferiorem, quod tamen est mutabile secundum superiorem, ut solem moveri, quod habet causam immutabilem necessariam inferiorem, quod tamen secundum causam superiorem est mutabile, ut patet in Iosue 10,12. Item, est quoddam immutabile secundum causam superiorem, tamen mutabile est secundum causam inferiorem: ut si Deus praevidit me iturum Romam, secundum causam superiorem est immutabile, secundum causam inferiorem mutabile est, cum Deus praeviderit et disposuerit quod iste actus eliciatur a voluntate non coacta. Non sequitur ergo: hoc est immutabile secundum causam superiorem, ergo est immutabile, immo est quid et simpliciter; quod enim dicitur immutabile secundum causam superiorem, secundum quid dicitur, et ideo secundum quid necesse est evenire. Nam illa causa superior non est determinata causa huius nec cogens inferiorem ad hoc quod res sit.

PrevBack to TopNext