Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 5

UTRUM SCIENTIA DEI SIT ENUNTIABILIUM.

Consequenter quaeritur an scientia Dei sit enuntiabilium.

Ad quod sic: 1. Scientia enuntiabilium est cum compositione et divisione: est enim acceptio. alicuius de aliquo vel alicuius ab aliquo; ergo si compositio et divisio longe relegata est a simplicitate divinae scientiae, relinquitur quod non erit enuntiabilium.

2. Item, anima, quoniam simplex est, non potest plura intelligere simul vel cognoscere; unde Philosophus: "Contingit scire multa, intelligere autem unum solum" ; ergo cum Primum sit simplicissimum, non potest multa videre simul.

Contra: a. Ipse scit res omnes et scit omnes actus animae; sed res sunt de quibus sunt enuntiabilia, actus vero animae est enuntiare sive enuntiatio; relinquitur ergo quod ipse scit enuntiabilia. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Sed notandum quod scientia Dei non est de enuntiabilibus per modum enuntiabilium, sed per modum rerum de quibus sunt enuntiabilia: et per modum rerum, non per modum illum quo sunt in natura propria, sed per modum illum quo sunt in causa sua: et ita enuntiabilia reducuntur ad res, res autem ad causam, quae quidem est sufficiens ad esse.

2. Ad illud igitur quod obicitur anima est simplex etc.: dicendum quod simplicitas non impedit quin plura simul et semel intelligantur a simplici; non enim impedit quin plures habeat rerum similitudines; unde convertendo se super diversas rerum similitudines, conferendo sive iudicando de rebus quarum sunt similitudines, non potest non simul plura intelligere. — Ad id quod obicitur quod "contingit intelligere unum solum" secundum Philosophum: dicendum quod loquitur de intellectu prout est acceptio principiorum. Vult enim ostendere differentiam inter scientiam et intellectum, prout scientia est acceptio conclusionum, intellectus principiorum, scilicet quod intelligendo principia non contingit intelligere nisi unicum solum, sed sciendo conclusionem, necesse est scire plura, scilicet principia et conclusioniem. Videt igitur anima simul et semel multas res per multas similitudines rerum; unde videt multa non uno, sed multis; Deus vero videt multa uno, scilicet se ipso. Unde in visione Dei non differt quod videt et per quod videt, quia videt se per se, et in se videt omnia, quia est causa illorum; quemadmodum ponit exemplum B. Dionysius, in libro De divinis nominibus, de centro et unitate dicens: "In monade omnis numerus subsistit; in quantum autem a monade procedit, discernitur et multiplicatur. Et in centro omnes lineae circulisecundum unitatem primam constitutae sunt, breviter autem distantes breviter discernuntur, et quae scilicet magis, et magis. Sic in tota omnium natura, id est inDeo, omnes rationes naturae singulorum sunt convolutae per unam inconfusam". — Item, Dionysius, in eodem: "Divina sapientia se ipsam cognoscens, cognoscit omnia materialia immaterialiter, et non partite partita, et finite infinita, et multa universaliter, ipso uno omniacognoscens et adducens. Etenim si secundum unam causam Deus esse omnibus tradidit, secundum unicam eamdem causam scivit omnia, ut ex ipso existentia et in ipso Primosubsistentia".

PrevBack to TopNext