I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 6
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 6
UTRUM SCIENTIA DEI SIT SINGULARIUM.
Ad quod sic: 1. Intellectus humanus non est singularium, sed solum universalium. Et ratio huius est, quoniam intellectus humanus immaterialis est et abstractus a loco et tempore, singulare vero est hic et nunc. Cum ergo intellectus divinus sit maxime immaterialis et abstractus a loco et tempore, non potest habere scientiam singularium.
2. Item, ostenditur ab Aristotele, in Prima Philosophia, quod Deus non cognoscit alia a se, quoniam sic intellectus eius vilesceret.
3. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Melius est quaedam nescire quam scire", ut vilia. Si ergo ista sunt vilia respectu divinae scientiae et bonitatis, melius est ignorare ista quam scire.
Contra: a. Augustinus, XI De civitate Dei: "A terrenis usque ad caelestia, a visibilibus usque ad invisibilia, sunt aliqua bona, aliqua meliora, ad hoc inaequalia ut essent omnia; Deus autem ita est artifex in magnis ut minor non sit in parvis". Ergo ipse Deus aequaliter est artifex magnorum et parvorum; ergo in arte sua aequaliter cognoscit magna et parva.
b. Item, quod potest cognoscere creatura, non potest Deus ignorare. Si ergo creatura potest cognoscere singularia, Deus non potest ignorare singularia. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicunt quidam quod hoc est ex imperfectione intellectus nostri quod non potest intelligere singulare, non autem ex eius immaterialitate. Aliter tamen dicendum et verius quod intellectus humanus intelligit singularia; intellectus enim accipit speciem rei et intelligit rem ipsam: "lapis enim non est in anima, sed species lapidis", qua quidem intelligitur ipse lapis. Quod ergo insinuat Boethius, quod non intelligitur singulare, sed universale, hoc intelligitur quantum ad speciem acceptam in intellectu, quae, in quantum huiusmodi, rationem habet bet universalis, qua quidem specie intelligitur res cuius est species, scilicet singulare.
Nota igitur quod intellectus humanus intelligit singulare per speciem vel similitudinem eius acceptam adminiculo sensus; angelicus intellectus accipit singulare per speciem vel similitudinem eius non acceptam adminiculo sensus: virtus enim intellectus angelici tantum potest in cognitione universalis et singularis per intellectum, quantum potest cognitio animae rationalis divisa per sensum ad cognitionem singularis et per intellectum ad cognitionem universalis. Tam igitur humanus intellectus quam angelicus intelligit singularia per speciem sive similitudinem quae est in ipso, quae non est ipse intelligens; sed in hoc differenter, quod hic manuductione a sensu, ille per se. Intellectus divinus intelligit singulare non adminiculo sensus nec per speciem sive similitudinem quae sit alia ab intelligente, sed se ipso sive similitudine quae est ipse.
Ad hoc igitur quod obicitur quod intellectus humanus non est singularium, quia est immaterialis: respondendum est per interemptionem et addendum est quod immaterialitas non est ratio quare non intelligitur singulare, quia tunc angelus non intelligeret; sed immaterialitas est causa quare species sive similitudo rei accepta in intellectu, ut huiusmodi, non est singularis, sed potius universalis, in quantum est exemplar sive similitudo multorum consimilium.
2. Ad secundum vero dicendum quod illud quod dicit Philosophus quod Deus non potest cognoscere aliud a se, nisi. vilescat: dicendum quod non intendit per hoc quod ipse non cognoscat alia a se, sed quod non cognoscat ea extra se, sed in se, causa ipsorum, et cognoscendo se, causam omnium, cognoscat omnia, et ideo sua cognitio non dependet a rebus scibilibus quemadmodum cognitio humana: ut si punctus vel centrum haberet intellectum sui a quo ducerentur multae lineae, cognoscendo se, causam et principium omnium linearum, cognosceret omnes illas lineas.