Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 7

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 7

UTRUM SCIENTIA DEI SIT OPPOSITORUM.

Consequenter quaeritur utrum scientia Dei sit oppositorum.

Ad quod sic: 1. Si nihil est quod non semper videat Deus — sicut dicit Augustinus: "Omnia simul videt, quorum nullum est quod non semper videat" — ergo cum contingat utrumque oppositorum esse, ut te sedere et non sedere, utrumque istorum videt Deus; sed non videt hoc post illud, ita ut sit successio in videndo; ergo simul videt hoc et illud; sed utrumque istorum esse simul est falsum et impossibile; ergo Deus videt vel scit falsum.

2. Item, posito uno oppositorum removetur alterum; ergo si ponitur scire unum oppositorum, ponitur non scire alterum.

Contra: a. Oppositorum .eadem est disciplina ; ergo et eadem scientia; ergo et multo magis scientia Dei poterit esse oppositorum.

Respondeo: Dicendum quod scientia Dei potest esse oppositorum sine oppositione et falsitate, quia non sciuntur opposita a Deo secundum modum ipsorum enuntiabilium, sed magis per modum comprehensionis rerum de quibus sunt enuntiabilia; quae quidem comprehensio omnino abstracta est a compositione et oppositione enuntiabilium: et dico rerum enuntiabilium non per modum illum quo sunt in propria natura, sed per modum illum quo sunt in sua causa, ut tactum est supra.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, dicendum quod haec est duplex: utrumque oppositorum simul videt Deus, quia si haec dictio simul determinet hoc verbum videre in comparatione ad videntem, vera est; et est sensus: Deus utrumque oppositorum simul videt, quia eodem praesenti aeternitatis simul videt utrumque. Si vero determinet hoc verbum videre in comparatione ad rem visam, falsa est; et est sensus: Deus utrumque oppositorum simul videt, simul scilicet esse; et in hoc sensu procedit, cum accipit: utrumque oppositorum esse simul est falsum.

2. Ad secundum dicendum quod non est similis modus essendi, cum dicuntur opposita esse in rerum natura et cum dicuntur esse in scientia Dei. In rerum enim natura impossibile est quod simul ponantur opposita in eodem subiecto, sed tamen simul sunt in scientia. Nota tamen quod etiam in rerum natura diiiert, cum dicuntur contraria esse in aliquo secundum veritatem et cum dicuntur esse in aliquo secundum speciem sive intentionem. Nam contraria secundum veritatem non possunt esse in eodem subiecto simul per naturam, velut contrarii colores in eadem parte parietis, et tamen simul possunt esse in medio per intentionem; sicut patet quod intentiones innumerabilium contrariorum colorum possunt esse et sunt in una et eadem parte aeris.

PrevBack to TopNext