I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 4, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 4, C. 1
DE IDEIS RERUM ET RATIONIBUS IN DEI SAPIENTIA
Quantum ad primum quaeruntur plura. I. Primo, quaeritur hic, si sic est quod idea et ratio et sapientia sint idem secundum substantiam, quae est differentia secundum rationem.
Quod idem sint sic ostenditur. Augustinus, in libro De civitate Dei: "Ideae sunt in mente divina", quas qui non credit, infidelem esse non ambigit; sed homo agens secundum artem suam, secundum eam est exemplar operum quae fiunt ab eo; multo fortius Deus omnium creaturarum, quae-fiunt ab ipso, exemplar est; idea autem nihil aliud est quam exemplar divinum; ergo idem est exemplar et idea. — Quod autem ideae sint idem quod rationes, dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, dicit enim quod ideae sunt "rationes rerum stabiles vel invariabiles et quae divina intelligentia continentur". -— Quod autem sint idem quod ipsa sapientia Dei, patet per hoc quod ipse dicit: "Cum ipsae neque, oriantur neque intereant, secundum eas tamen dicitur formari omne quod oritur et interire potest" ; sed secundum sapientiam divinam dicitur formari quidquid fit, Psalm.: "Omnia in sapientia fecisti" ; ergo relinquitur quod sint idem quod sapientia Dei, quae est aeterna et secundum quam formatur omnis creatura.
Respondeo quod licet sint idem secundum rem, tamen differentia est inter haec secundum nomen, quia ratio respicit finem, idea formam, exemplar efficientem, sapientia cognitionem, sicut ars operationem. Unde, in quantum efficiens, scit qualiter debeat operari; secundum exemplar dicitur sapiens; in quantum vero potest operari cum vult, dicitur artifex; et quia unum et idem secundum rem est causa exemplaris et finis et causa cognoscens, unum et idem secundum rem est sapientia, idea et ratio.
II. Secundo adhuc quaeritur, cum sit una sapientia Dei, quare sint rationes plures et ideae, una autem sapientia.
Quod autem sint rationes plures, patet per hoc quod dicitur in libro 83 Quaestionum: "Anima non potest infueri eas, nisi rationalis, ex ea parte qua excellit, id est mente et ratione, et haec est anima sancta et pura. Ratione ergo condita sunt, nec ea ratione homo qua asinus: hoc enim esset absurdum; singula igitur sunt propriis creata rationibus. Has autem rationes non est arbitrandum esse nisi in mente Conditoris: non enim extra se quidquampositum intuebatur". Ex quo habetur quod rationes et ideae plures, tamen una est Dei sapientia.
Respondeo quod licet idem sint secundum rem illa, in hoc tamen differunt secundum dictionis modum. Nam sapientia, exemplar et ars se tenent plus ex parte Dei cognoscentis, quod omnino est unum; ideo illa non recipiunt pluralitatem, ut dicantu plura exemplaria, plures sapientiae, plures artes; ratio vero et idea ex parte rei cognitae: et propter hoc, sicut res cognitae plures, ita et ideae; et propter hoc quia unaquaeque res habet proprium finem, sunt plures rationes, secundum quas fines determinantur. Propter respectum ergo ideae ad formam et rationis ad finem, cum sint formae rerum plures et fines, dicuntur rationes et ideae plures.
Unum enim et multa consequuntur esse; non videtur determinari multitudo secundum nomen in eo quod est aeternum a temporali, et ita non debent dici ideae aut rationes plures propter formas et fines creaturarum plures.
Respondeo: Dicuntur ideae aut rationes plures propter respectum creaturarum ad ipsas, non quod sint a creaturis vel ab eis accipiant unitatem aut multitudinem.
IV. Sed adhuc quaeritur de eo quod dicit Augustinus quod "non ea ratione conditus est, homo qua equus": secundum hoc enim videtur quod plura sint ab aeterno, cum "illae rationes sint aeternae", ut in eadem auctoritate habetur: "Rationes rerum sunt stabiles".
Respondeo quod eadem est secundum rem ratio aeterna qua homo est conditus et qua equus, sed non eadem ut ratio. Exemplum de hoc: punctus, ad quem terminantur plures lineae, unus punctus est, sed tamen dicitur plures, quia plurium principium. Hoc autem nomen ratio nominat per modum principii; illud autem idem nominat sapientia modo absoluto. —- Praeterea, cum loquimur in talibus, proportionaliter loquimur de unitate et multitudine, quemadmodum loquimur de sapientia humana et rationibus fiendorum secundum eam et speciebus quae sunt in ea; dicimus enim quod una est sapientia aedificatoria qua fiunt multae domus: alia tamen ratione fit haec domus, alia illa, et alia est forma exemplaris huius propria et alia propria forma illius.
V. Quinto quaeritur 1. cum omnia sint in ipso ut vita aut lux, quare non sint in ipso omnia sapientia vel potentia.
2. Praeterea, sicut habetur Act. 17, 28: "In ipso vivimus, movemur et sumus". Propter quid ergo non dicuntur omnia in ipso una essentia aut unus motus, sicut omnia in ipso dicuntur una vita.
3. Hoc videtur Anselmus dicere, in Monologion: "Omnia, antequam fierent et cum facta sunt et cum corrumpuntur seu aliquomodo variantur, semper in ipso sunt, non quod sunt in se ipsis, sed quod est idem ipse. Etenimin se ipsis sunt essentia mutabilis secundum immutabilem rationem creata; in ipso vero Deo sunt ipsa prima essentia et prima existendi veritas, et prout magis sunt utique illi similia, ita verius et praestantius existunt". Ex hac auctoritate accipitur quod creaturae in ipso sunt ipsa essentia Dei; quod propinquissimum est illi haeresi quae dicit omnia esse Deum, iuxta illud: "Iupiter est quodcumque vides".
4. Praeterea, unum et multa sequuntur esse; si ergo omnia sunt in Deo, quaestio est: aut unum aut multa. Si unum: ergo omnia sunt unum; si multa: ergo multitudo est ab aeterno, cum omnia sint in Deo ab aeterno.
5. Praeterea, omnia dicuntur esse in Deo; quaeritur: secundum quem modum essendi? Respondeo 1. quod dicuntur omnia in eo esse vita aut lux, propter hoc quod vivere est commune et rerum corporalium et spiritualium; et in quantum corporalia participant a spiritualibus, ut corpus dicitur vivere per animam: ex hac similitudine dicuntur in ipso omnia vivere, quia quoad ipsum non habent esse deficiens; et licet ipsa in se deficiant, cognitio tamen de eis est indeficiens. Dicuntur autem omnia in ipso lux: lux enim est Similiter communis dispositio in corporalibus et spiritualibus; sed in corporalibus per participationem, et propter hoc dicuntur omnia in ipso lux esse, quia omnia in Dei cognitione relucent et sunt manifesta. Sapientia autem et cognitio nominant illud quod est proprium Dei cognoscentis: non enim creatura, in quantum creatura, sapit aut cognoscit; potentia autem est dispositio propria agentis: quare non dicuntur omnia in ipso esse potentia, nisi hoc nomen potentia ablative teneatur et accipiatur ibi potentia pro potestate, ad differentiam potentiae materialis.
3. Ne incidamus in illam haeresim quae dixit Deum omnium esse naturam, dicendum est ad auctoritatem Anselmi quod aliud est dicere omnia esse divinam essentiam, aliud est dicere omnia in ipso sunt divina essentia. Cum enim dicitur omnia sunt divina essentia, supponuntur creaturae prout sunt in suo esse; cum autem dicitur omnia sunt in ipso divina essentia, supponuntur rationes aeternae de rebus istis; quae rationes aeternae sunt ipsa Dei sapientia et ita per consequens essentia divina. Nec ex hoc sequitur quod sint in Dei essentia, licet sint in eius sapientia: esse enim in Dei sapientia nihil aliud est quam cognosci ab eo; esse vero in sua essentia est ipsam essentiam vere dici de illis: quod de nulla creatura contingit.
.2. Praeterea, quod dicitur: "In ipso vivimus" etc. aequivoce sumitur, et cum dicitur omnia in ipso vita erant. Nam cum dicitur: "In ipso vivimus", notatur per in causa efficiens, id est ab ipso est vivere nostrum; cum dicuntur omnia vita in ipso, per in notatur causa exemplaris. Dicuntur autem in ipso vita, non motus aut essentia: nam motus nomen appropriatum est rebus factis et non est commune facienti et facto vel cognoscenti et cognito; essentia, licet sit commune nomen, non recipitur hic, quia unumquodque habet propriam essentiam. Ne ergo credantur omnia non differre in essentia, non admittitur in ipso omnia esse essentia, hoc tamen admittitur omnia sunt in ipso. Cum autem dicuntur omnia esse in ipso, notatur esse in causa efficiente et cognoscente; dico autem efficientem non actu, sed habitu.
4. Ad aliud respondendum quod non sequitur: sunt in Deo, ergo unum vel multa. Haec enim divisio unum, multa consequitur ens, postquam in se ipso est ens, non autem prout habet esse secundum quid. Esse autem secundum quid est creaturae esse, cum dicitur esse in Deo: quod tamen in se esse est esse simpliciter; nam ibi dicitur esse divinum quod divinum esse est esse simpliciter. Nec sequitur: omnia sunt in Deo, ergo homo est in Deo: nam esse homo est esse determinatum in specie; esse in Deo autem est esse per indistinctionem generis et speciei.
5. Ad aliud dicimus, quod esse in accipitur ibi esse ut in motivo; motivum autem est dupliciter: effectivum vel cognitivum; et utroque modo dicuntur esse in Deo, quasi in causa cognoscente et operante.
VI. Consequenter quaeruntur hic incidenter duo: primo, cum omnia dicantur esse in Deo, utrum sequatur: ergo omnia sunt in divina essentia.
Respondeo quod non. Esse enim in Deo dicuntur, quia Deus supponit causam ratione cuius dicuntur esse in ipso; essentia autem divina, licet sit causa, tamen non dicit respectum ad illud cuius est causa, prout nominatur essentia; et quia Dei essentia non est creaturae essentia, non dicuntur omnia esse in essentia proprie: licet enim dicatur Deus Abraham etc., non tamen dicitur divina essentia Abraham etc.
1. Cum enim associationem notat ; associatio autem non est nisi ubi est multitudo, quae non erat ab aeterno, creaturarum; ergo etc.
Contra: a. Augustinus, super illud Psalmi: "Pulcritudo agri mecum est": "Ideo inquit mecum est, quia apud Deum nihil praeterit, nihil futurum est; cumillo sunt omnia futura et ei non detrahuntur iam praeterita et cum illo sunt omnia".
Respondeo: Improprie sumitur haec praepositio cum, et intelligitur hoc ratione ipsarum rationum, quae sunt in ipsa sapientia divina de rebus fiendis. Hae autem rationes sunt ipsa Dei sapientia, quae aeternaliter est; et cum ipso dicitur. esse, non quia sit aliud in essentia, sed quia alia [est] ratio dicendi, cum dicitur Deus et cum dicitur sapientia sive ratio.