Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 1, Praeambulum

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 1, Praeambulum

Quaesito de divina scientia absolute, inquirendum est de ea in comparatione Secundum enim comparationem ad futura dicitur praescientia; secundum comparationem ad facienda, dispositio; secundum comparationem ad regenda, providentia; secundum comparationem ad salvanda, praedestinatio, sicut dictum est prius. De iis ergo per ordinem inquirendum est.

Et primo de praescientia, circa quam plures erraverunt antiqui et moderni, in hunc modum deducetur inquisitio ad intelligentiam: Primo, inquiretur an praescientia sit temporalis vel aeterna; secundo, utrum causa rerum; tertio, utrum causata a rebus; quarto, utrum inferat necessitatem rebus; quinto, an stet cum libero arbitrio; sexto, utrum sit infallibilis; septimo, utrum mutabilis.

PrevBack to TopNext