I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 1, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 1, C. 1
AN PRAESCIENTIA SIT TEMPORALIS VEL AETERNA.
Circa primum ergo arguitur hoc modo: a. Magister, in Sententiis: "Si res futurae essent causa praescientiae Dei, temporale esset causa aeterni". Ergo praescientia aeterna est.
b. Item, praescientia aut ponit res in sua natura aut in causa. Si in sua natura: ergo non esset ante res; si in causa: sed res in causa est ab aeterno et respectus ad res ab aeterno ; ergo praescientia aeterna.
c. Item, cum dico praescientiam, duo dico: scientiam et antecessionem. Quantum ad principale significatum, quod est scientia, non est dubium quin sit aeterna. Sed quaeritur quantum ad antecessionem, utrum sit temporalis, vel aeterna. Si temporalis: ergo coepit cum rebus; sed constat quod antecessio scientiae Dei est ante creaturam omnem; sed quidquid est ante creaturam omnem est aeternum; ergo antecessio est aeterna et scientia similiter; ergo totum est aeternum.
d. Si dicatur quod antecessio [est] respectu futuri in tempore et quia futurum in tempore est temporale et potest desinere esse, ideo dicitur praescientia posse desinere esse - sed tunc quaeritur: ab aeterno fuit verum dicere mundum fore ; quamvis ergo illud dicatur respectu futuri, tamen potest dici ab aeterno; ergo praescientia similiter, quamvis dicatur respectu futuri, erit tamen ab aeterno.
Contra: 1. Nihil quod desinit et habet possibilitatem ad non-esse est aeternum; sed praescientia desinit, sicut dicit Magister quod, cum res desinit esse futura, desinit esse praescientia; ergo non est aeterna.
2. Item, Augustinus, in libro Sententiarum, 35 dist.: "Sicut creatordicitur ad creaturam relative, sic praescientia ad futurum;" sed creator dicitur ad creaturam ex tempore et non ab aeterno; ergo similiter praescientia dicitur de Deo ex tempore sicut creator.
3. Item, si praescientia dicitur in comparatione ad futurum: sed Deo nihil est futurum, immo omnia praesentia; non ergo dicitur praescientia respectu futuri in Dei scientia, sed respectu futuri in tempore; ergo praescientia dicitur ex tempore.
4. Item, aliquid est carens principio et fine. sicut Deus; aliqua habent principium et finem, ut temporalia; aliqua habent principium, sed non finem, ut sempiterna ; ergo est ponere quartum, quod non habet principium, sed habet finem: quod videtur esse praescientia, quia non incepit, sed desinit, ut dicit Magister. Vel si dicatur quod non potest hoc esse, quaeritur ratio quare non potest esse.
Respondeo: Est loqui de re aeterna multipliciter. Quaedam enim dicuntur de re aeterna, quae Deus est, ut sine principio et sine fine: ut cum dicitur Deus est iustus, bonus, sapiens, quia sine initio et sine fine bonus est. Quaedam dicuntur ut cum principio et cum fine, ut cum dicitur Deus creat hanc animam ; Deus enim non ab aeterno creavit hanc animam nec semper creat eam. Quaedam vero dicuntur de eo ut cum principio, sed tamen sine fine, ut cum dicitur Deus est dominator ; hoc enim non dicitur de Deo ab aeterno, quia antequam esset creatura, non potuit hoc dici: dominator enim dicit illum cui subiectus est aliquis; dicitur ergo dominator ex tempore, tamen sine fine, quia creatura, cui dominatur, est sine fine. Sicut ergo non est inconveniens aliqua dici de Deo cum principio et cum fine, et quaedam ut cum principio, tamen sine fine, sic non est inconveniens ponere alterum, scilicet quod quaedam dicuntur de Deo ut sine principio, tamen cum fine, ut praescientia.
Ad illud ergo quod quaeritur utrum praescientia sit aeterna vel temporalis: dicendum quod praescientia dicit aeternum, tamen in respectu ad temporale. Est ergo loqui de aeterno absolute vel in comparatione. Absolute, scientia dicit aeternum; praescientia vero dicit aeternum in respectu vel in comparatione. Dicendum ergo quod praescientia ponit res in causa, tamen in respectu ad temporale: unde ponit res, quae erunt, in scientia Dei. Dicendum ergo quod antecessio dicit aeternum, sed in respectu ad temporale, sed scientia dicit aeternum absolute.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur nihil quod desinite est aeternum etc.: dicendum quod non valet. Aliquid enim dicitur desinere, non propter mutationem quae fit in ipso, sed propter mutationem quae est in alio: sicut possum esse dexter et sinister sive desinere esse dexter et incipere esse sinister, me non mutato, ut posito quod unus modo sit a parte una mei, modo ab alia ; dicitur ergo desitio tantum propter respectum qui est ad alterum, non propter mutationem quae sit facta in me. Similiter dicendum de praescientia, quod dicitur desinere non propter ipsam scientiam, sed propter ipsum respectum, quia ipsa res, ad quam est respectus, mutatur vel desinit.
2. Item, ad illud "sicut creator dicitur ad creaturam, ita praescientia ad futurum": dicendum quod non est simile usquequaque; tantum enim est simile quantum ad hoc quod utrumque dicitur relative, sed unum ab aeterno, aliud ex tempore.
3. Item, ad illud quod obicitur quod nihil est Deo futurum, et praescientia dicitur respectu futuri etc.: dicendum quod futurum in praescientia Dei nihil aliud est quam idea rei futurae in Deo; idea autem desinit esse idea, prout dicitur rei futurae, ex quo ideatum est, nec tamen desinit id quod est idea, tamen desinit esse idea huius, id est futuri. Similiter id quod est praescientia non desinit, tamen esse in ratione praescientiae desinit: et hoc est in ratione respectus connotati. Similiter dicendum quod veritas mundi futuri nihil aliud est quam ratio mundi futuri, quae ratio non desinit esse simpliciter, sed desinit esse futuri: unde sicut nummus incipit et desinit esse pretium sine sui mutatione, ita praescientia desinit esse praescientia sine sui mutatione.
On this page