Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 1, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 1, C. 2

UTRUM PRAESCIENTIA SIT CAUSA RERUM.

Consequenter quaeritur utrum praescientia sit causa rerum.

Et videtur quod sic: 1. Causa enim est cuius esse sequitur aliud ; sed sequitur: si Deus praescit hoc, hoc erit ; ergo praescientia Dei est causa futuri.

2. Item, Augustinus, XV De Trinitate: "Non quia sunt, ideo novit Deus res, sed quia praescit vel novit, magis sunt". Ergo praescientia Dei est causa rerum.

Contra: a. Si praescientia Dei est causa, cum ipse praesciat mala, ipse esset auctor et causa mali; quod est inconveniens. Impossibile enim est quod a summo bono sit aliquod malum; posset enim melius excogitari: melius enim est a quo nullum malum quam illud a quo aliquod malum.

b. Item, Anselmus, De concordia praescientiae et liberi arbitrii: "Cum dico si praescit aliquid, necessarium est illud futurum esse, idem est ac si dicam si erit, ex necessitate erit" ; hic vero non notatur habitudo causae ad causatum, sed necessitas ordinis; ergo praescientia non dicit causam, sed ordinem.

Respondeo: Sicut dicitur scientia simplicis notitiae et approbationis, sic praescientia dicitur dupliciter. Dicendum ergo quod praescientia approbationis potest dicere causam ratione approbationis intellectae, non ratione antecessionis, quae intelligitur per prae. Praescientia vero simplicis notitiae nullo modo dicit causam respectu eius quod est praescitum.

[Ad obiecta]: 1. Quod autem obicitur quod causa est cuius esse sequitur aliud, solvitur per distinctionem. Aliquid enim dicitur sequi aliud dupliciter: secundum esse et secundum rationem consequentiae. Secundum quod sequi aliud dicitur secundum esse, sic sumitur in definitione causae: causa est cuius esse sequitur aliud ; sed secundum quod sumitur sequi aliud secundum rationem vel ordinem consequentiae, non requirit causam essendi, sed solum consequendi, quia concomitatur.

2. Ad secundum dicendum quod Augustinus accipit notitiam practice, non solum speculative, sive pro approbatione, non pro simplici notitia; scientia autem practica sive beneplaciti est causa rerum, sed non scientia simplicis notitiae.

PrevBack to TopNext