Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 1, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 1, C. 3

UTRUM PRAESCIENTIA SIT CAUSATA A REBUS.

Consequenter quaeritur utrum praescientia sit causata a rebus.

Quod videtur 1. per auctoritatem Origenis, Super Epistolam ad Romanos: "Non propterea aliquid erit, quia Deus scit illud futurum, sed quia futurum est, ideo scitur a Deo, antequam fiat".

2. Si dicatur, sicut dicit Magister, in Sententiis, quod res sunt causa sine qua non, non causa proprie - quaeritur an sit concedendum quod futura sint aliquo modo causa praescientiae Dei.

3. Item, quo posito ponitur aliud, quo remoto removetur aliud, illud est aliquo modo causa illius ; sed re futura posita, ponitur praescientia Dei, et re futura remota, removetur praesentia; ergo res futura est causa praescientiae Dei.

Contra: a. Si hoc est verum, temporale est causa aeterni; futurum enim temporale est, praescientia vero Dei aeterna.

b. Item, imperfectionis est in modo sciendi quod scientia dependeat a scibili; ergo non potest poni in modo scientiae divinae; sed si res iutura esset aliquo modo causa praescientiae Dei, praescientia Dei dependeret a scibili, sicut causatum a causa: et hoc est inconveniens; restat ergo quod praescientia Dei nullo modo est causata a rebus.

Respondeo: Res iutura nullo modo est causa praescientiae Dei sive scientiae eius, sicut nec temporale causa aeterni.

[Ad obiecta.]: 2. Ad illud autem quod obicitur quod res est causa sine qua non: dicendum quod causa sine qua non secundum rem nihil aliud dicit quam rationem concomitantiae; unde licet concedatur quod res futura sit causa sine qua non, non tamen concedendum est quod sit aliquo modo causa aeterni, quia nec per se nec per accidens.

1. Ad aliud dicendum quod, cum dicitur quia futurum est, ideo praescitur etc.: dicendum quod ideo non dicit ibi causam, sed solum rationem vel relationem respectu eius quod dicitur prae ; unde futurum ratio est vel causa quare dicatur praescientia, sed non eius quod est praescientia. —Vel dicendum quod Origenes non ponit activam, sed passivam; unde non est concedendum quia futurum est, ideo scit Deus, sed ideo scitur a Deo: sic enim notatur causa aptitudinis ad sciendum ex parte scibilis; in activa vero magis notaretur causa respectu alicuius in sciente.

3. Ad aliud dicendum quod scientia dicitur absolute, praescientia in ordine ad rem scibilem. Dicendum ergo quod res futura bene dicitur causa praescientiae in dicendo, hoc est quare dicatur praescientia, sed non potest dici causa eius quod est praescientia. Unde proceditur a dictione ad rem; res autem temporalis non potest esse causa rei aeternae ut sit, sed potest esse causa ut sic nominetur a nobis.

PrevBack to TopNext