I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 1, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 1, C. 4
UTRUM PRAESCIENTIA DEI IMPONAT NECESSITATEM REBUS.
Ad quod sic: 1. Si Deus praevidet aliquid, illud necessario eveniet; et si necessario eveniet, necessario erit. — Si dicatur quod Deus praevidet aliquid et tamen non necessarium est illud evenire -— ergo potest non evenire; ergo potest falli praescientia.
2. Item, quod Deus praescit, de necessitate praescit; sed si Deus aliquid de necessitate praescit, necesse est esse futurum; et si hoc, necessario erit. — Item Anselmus, in libro De concordia praescientiae et liberi arbitrii: "Quae praescii Deus, necesse est esse futura".
3. item, si aliquid sequitur ad aliud, si antecedens est necessarium, et consequens ; sed bene sequitur hoc est praescitum, demonstrato aliquo contingente, ergo hoc erit: antecedens est necessarium, scilicet Deum hoc praescivisse, quia semper fuit et est et erit verum; etiam postquam res erit in actu vel praeteriit, erit verum dicere Deus praescivit hoc et non potest esse falsum ; ergo consequens est necessarium; ergo hoc tore est necessarium. Pari ratione de omni contingente; ergo omnia de necessitate eveniunt.
4. Item, praescitum a Deo impossibile est non evenire. Si enim dicatur quod possibile est, ponatur: non eveniet, et est praescitum, ergo fallitur praescientia; sed hoc est inconveniens; ergo praescitum impossibile est non evenire.
5. Item, Deus praescivit hoc, demonstrato aliquo praescita, haec propositio est de praeterito vera; ergo est necessaria; ergo necessarium est hoc esse praescitum; ergo impossibile est non evenire: aut sequitur aut non sequitur. Si sequitur: habeo propositum, quod si Deus praescivit aliquid, impossibile est illud non evenire; si non sequitur, da oppositum: possibile est hoc non evenire ; ergo possibile est hoc non esse praescitum; sed istae duae, possibile est non esse praescitum et impossibile est non esse praescitum, non possunt simul stare; ergo oppositum conclusionis non potest stare cum prima; ergo argumentatio est necessaria; ergo necessario sequitur: impossibile; est hoc non esse praescitum ; ergo impossibile est hoc non evenire.
Contra: a. Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Sicut memoria tuanon cogit facta esse quae praeterierunt, sic Deusnon cogit praescientia sua facienda quae futura sunt" ; sed memoria non cogit. facta esse praeterita; ergo praescientia non cogit evenire futura.
b. Item, Anselmus, in libro De concordia praescientiae et liberi arbitrii: "Si dico necesse est te esse peccaturum [vel non peccaturum] sola voluntate, si Deus praescit, non est intelligendum quod aliquid prohibeat voluntatem quae non erit aut cogat illam esse quae erit: hoc ipsum namque praescit Deus, qui praevidet aliquid futurum ex sola voluntate, quod voluntas non cogitur aut prohibetur". Ergo praescientia Dei non cogit res fore.
Respondeo: Dei praescientia infallibilis est; unde infallibiliter praescit ipsa contingentia, licet ipsa possint non esse, et est necessitas ex parte scientiae et non ex parte rei scitae, nec imponit rebus necessitatem.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum dicendum, secundum Boethium, in libro De consolatione, quod est necessitas absoluta, ut eorum quae habent causam determinatam immutabiliter, ut solem oriri cras; et est necessitas conditionalis. Prima necessitas est necessitas simpliciter; secunda est necessitas secundum quid vel cum conditione, ut te sedere dum sedes vel si sedes, est necessarium, non tamen est necessarium simpliciter te sedere. - Vel aliter: Est necessitas, consequentis et necessitas consequentiae. Cum ergo dicitur: si Deus praescivit hoc, necessario eveniet, si necessitas referatur ad consequentiam, vera est; haec enim consequentia necessaria est: Deus praescit hoc, ergo hoc eveniet ; si autem necessitas feratur ad consequens, falsa est.
2. Eodem; modo solvitur secundum si praescit tuturum necessario, necesse est esse futurum: est necessitas antecedens et necessitas "sequensrei positionem", sicut dicit Anselmus, in libro De concordia praescientiae et liberi arbitrii. Prima est necessitas simpliciter; secunda est necessitas in consequendo et secundum quid: ut si est praeteritum, necesse est esse praeteritum, et si est futurum, necesse est esse futurum.
3. Ad aliud dicendum quod est necessitas absoluta, de qua non est verum quae Deus praescit, necesse est esse futura ; et est necessitas ordinis, et de hac verum est quae Deus praescivit, necesse est esse futura. Et haec necessitas non opponitur contingentiae eorum quae sunt a libero arbitrio, sed necessitas absoluta opponitur.
4. Ad aliud dicendum quod verum est si antecedens est necessarium, et consequens ; sed aliquid esse praescitum ut est antecedens, non est necessarium. Nam secundum Anselmum: "Cum dicimus: si Deus praescit futurum, non asserimus rem esse de necessitate futuram, sed rem futuram de necessitate esse futuram. Idem enim est sensus: Deus praescit aliquidquod Deus scit aliquid esse futurum; et praescitumidem est quod scitum-esse futurum". Cum ergo dicitur antecedens est necessarium, necessitas potest notari respectu eius quod dicitur scitum, ut sit sensus: hoc futurum esse est scitum necessario, et hoc modo verum est hoc praescitum esse necessarium; sed ex hoc non sequitur quod sit futurum necessario. Vel potest notari necessitas respectu eius quod dico futurum, et est sensus: hoc praescitum esse est necessarium, id est hoc scitum est futurum necessario ; sed hoc falsum; si autem esset hoc modo necessarium, tunc et consequens esset necessarium.
5. Ad aliud dicendum quod haec est duplex praescitum non evenire est impossibile, sicut haec sedentem ambulare est impossibile. Si enim intelligatur de dicto, vera est: notatur enim concomitantia actus ad actum, quae impossibilis est; praescire enim et non evenire, sedere et ambulare incompossibilia sunt. Si intelligatur de re, falsa est: tunc enim notatur concomitantia actus unius ad potentiam actus alterius; et haec concomitantia possibilis est: in eodem enim potest esse actus sedendi et potentia ambulandi; similiter et actus praesciendi stat cum potentia non eveniendi; unde quod est praescitum potest non evenire, sicut qui sedet potest ambulare.
On this page