I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 3
CUIUS SIT DISPOSITIO.
Proceditur sic: 1. Et primo, videtur quod non sit mali culpae: quia dispositio est faciendorum a Deo; sed mala non sunt facienda a Deo; ergo dispositio non est malorum.
2. Item, Super Genesim, IV: " "Omnia in numero, pondere et mensura disposuisti", nihil aliud intelligitur nisi quia omniain te disposuisti" ; sed non potest dici quod Deus in se disposuerit mala; ergo dispositio non est malorum culpae.
3. Item, nec videtur malorum poenae: Sap. 15,1 dicitur quod Deus "in misericordia disposuitomnia" ; sed mala poenae non sunt ex misericordia, sed ex iustitia; ergo mala poenae vel malum non est in dispositione divina.
Contra: a. Videtur esse dispositio malorum culpae: Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Cum dicitur "omnia disposuisti in numero, pondere et mensura", veraciter Deus ita estqui terminat omnia, format omnia, ordinat omnia". Ergo quaecumque Deus ordinat, disponit; sed Deus ordinat mala; ergo disponit illa. — Probatio mediae: Augustinus, Super Genesim, III: "Deus naturarum optimus creator, peccantium vero iustissimus ordinator est". Item, in Enchiridion: "Malum bene ordinatum etsuo loco positum eminentius commendat bona".
b. Item, videtur malum poenae in dispositione: Eccli. 33,14: "Omnes viae eius secundum dispositionem eius" etc., et sequitur: "Et reddet illis secundum iudicium suum" ; "sed universae viae Domini misericordia et veritas" ; poena autem est secundum viam iustitiae vel veritatis; ergo malum poenae est in dispositione divina.
Respondeo: Malum est dupliciter: malum culpae et malum poenae, sicut dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio. Similiter disponere dicitur dupliciter: uno modo ordinare, alio modo excogitare ut res in se fiat ordinate. Primo modo potest dici quod Deus disponit mala culpae, id est ordinat: quaedam enim ordinat Deus et facit, ut bona; quaedam vero ordinat, sed non facit, ut mala: peccantes enim suppliciis ordinantur. Secundo modo non dicitur Deus disponere malum culpae, quia non excogitat illud facere, sed malum poenae utroque modo disponit Deus.
On this page