Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 2, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 4

QUOMODO SIT DISPOSITIO.

Ad quartum, quomodo sit dispositio, utrum temporalis vel aeterna,

Proceditur sic: 1. Sap. 8,1: "Disponit omnia suaviter" ; ista suavis dispositio non videtur esse rerum nisi postquam factae sunt; sed factio creaturarum temporalis est; ergo et dispositio est temporalis, non aeterna.

2. Item, dispositio aut est facti, et sic idem quod prius, aut est fiendi; sed fiendum est temporale; ergo dispositio temporalis est, non aeterna, quia dicitur ad temporale.

3. Item, tria sunt opera prima, scilicet creationis, distinctionis et dispositionis sive ornatus. Opus autem creationis primo narratur, deinde opus distinctionis, tertio opus dispositionis ; sed creatio et distinctio solum ex tempore dicuntur et non ab aeterno; ergo similiter dispositio.

4. Item, Sap. 7,17: "Dedit mihi Deusscientiam veramut sciam dispositionem orbis terrarum". Constat autem quod dispositio orbis terrarum est dispositio Dei; dispositio autem terrarum est temporalis; ergo et dispositio divina.

5. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei: "Ordo est parium dispariumque sua cuique tribuens loca dispositio" ; sed tribuere sua cuique loca est ex tempore ; ergo et dispositio.

Contra: a. Augustinus, Super Genesim: " "Omnia in numero"etc. nihil aliud intelligitur nisi quia omnia in te disposuisti" ; sed haec dispositio, quae est in Deo, non est temporalis, sed illa quae est in creatura; ergo dispositio Dei est aeterna.

Respondeo: Dispositio Dei dicitur multipliciter: uno modo dispositio Dei dicitur dispositio quae est a Deo, alio modo dispositio quae est in Deo, sicut dicitur dispositio disponentis et dispositio dispositi. De dispositione Dei quae est a Deo, dicitur illud Sap. 7,17: "Dispositionem orbis terrarum", etc. Dispositio Dei disponentis adhuc dicitur multipliciter: potest enim considerari fieri rei ut faciendum est et ut est in fieri et ut iam factum est. Similiter dispositio quandoque respicit fieri rei ut in futuro est, et sic potest accipi illud Sap. 11,21: "Omnia in numero, pondere et mensura disposuisti" etc.; sic dicitur dispositio rei ante fieri. Alio modo dicitur dispositio rei cum ipso fieri, et sic dicitur tantum opus primae conditionis, quia illa tria concurrunt ad fieri. Tertio modo dicitur dispositio rei, ut iam facta est, et sic dicitur Sap. 8,1: "Disponit omnia suaviter" ; sed huiusmodi dispositio sequitur fieri rei ad esse, tamen dicitur respectu fieri in esse, sicut dictum est. Sic ergo dicitur dispositio tripliciter. Dispositio primo modo est aeterna, secundo modo et tertio temporalis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur primo per illud Sap. 8,1: "Dispaonit omnia suaviter": dicendum quod intelligitur de dispositione quae est rei secundum quod est in facto esse, et tamen tunc est quoddam fieri: et de illa bene conceditur quod sit temporalis, non aeterna.

2. Item, ad aliud quod obicitur quod dispositio est fiendi: dicendum quod dispositio quandoque respicit fiendum. Sed notandum quod quandoque connotatur temporale intemporaliter: ut cum dicitur praescientia et praedestinatio; quandoque temporale temporaliter: ut cum dicitur creator, dominator. In illis ergo ubi connotatur temporale intemporaliter, non sequitur: dicitur ad temporale, ergo est temporale.

3. Ad illud de tertio opere, quod dicitur dispositio: dicendum quod verum est, sed illa est dispositio quae concomitatur ipsum fieri; et similiter de illa conceditur quod sit temporalis. Et si quaeritur differentia horum trium creatio, distinctio, dispositio, dicendum: esse rei aut consideratur secundum se aut in comparatione. Si absolute: sic dicitur ens, et creatio secundum hoc est eius. Item, si consideratur in comparatione: aut hoc erit secundum differentiam, et sic distinctio; aut secundum convenientiam, et sic ordo vel dispositio. Et secundum hoc dicit Augustinus quod non est nisi triplex quaestio, cum quaeritur veritas: an sit res, et haec est naturalis; quid sit, et haec est rationalis; an ordinata sit, et haec est moralis.

PrevBack to TopNext