I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 2, c. 5
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 5
SECUNDUM QUID SIT DISPOSITIO.
Sap. 11,21, per illud quod ibi dicitur videtur esse dispositio secundum numerum, pondus et mensuram. Et secundum hoc quaeruntur tria:
Primo, utrum numerus, pondus et mensura sint quid creatum vel increatum; secundo, utrum res spirituales sint creatae numero, pondere et mensura, an tantum corporales; tertio, quid sint haec tria, utrum substantia vel accidens.
Articulus I
Utrum numerus, pondus et mensura sint quid creatum vel increatum.
Ad primum sic: 1. Augustinus, Super Genesim: "Si in illis disposuit omniafacere, illa ergo ubi disposita? Si in aliis, quomodo in ipsis omnia, quando ipsa in aliis" ? Non est igitur dubitandum illa esse extra omnia, quibus omnia disposita sunt; ergo sunt increata.
2. Item, Augustinus: "Iste Primus veraciter omniaest qui terminat omnia, format omnia, ordinat omnia; secundum id quod mensura est, omni rei modum praebet; secundum quod numerus, omni rei speciem praebet; secundum quod pondus, omnem rem ad quietem et stabilitatem trahit". Nam mensura, qua Deus disponit omnia, non potest dici nisi mensura qua omnia mensurantur: similiter de numero et pondere; sed constat quod illud quo omnia terminantur, quo omnia formantur, quo omnia moventur ad suam inclinationem vel terminum, est Deus; ergo Deus est numerus, mensura et pondus.
Contra: a. Augustinus, Super Genesim, IV: "Fateamur ita dictum esse "omnia innumero"etc. tamquam dictum esset: ita disposita ut habeant proprias mensuras, proprios numeros, propria pondera". Ergo creatum quid sunt.
6. Item, Glossa super 11,21 Sap.: "In mensura quantitas, in numero qualitas, in pondere ratio: in iis Deus omnia constituit" ; sed qualitas [et] quantitas sunt creata; ergo numerus, mensura et pondus sunt creata.
Respondeo: Cum dicitur omnia in numero, pondere et mensura etc., haec praepositio in dicit causam formalem; causa autem formalis dicitur dupliciter: causa formalis exemplaris vel causa formalis exemplata. Si ergo haec praepositio in dicat causam formalem exemplarem, numerus, pondus et mensura dicunt quid increatum, secundum quod dicit Augustinus quod Deus dicitur mensura terminans omnia, numerus formans omnia, pondus ordinans omnia; sed si haec praepositio in dicat causam formalem exemplatam, sic pondus, numerus, mensura dicunt creatum, secundum quod dicit Augustinus "ut habeant proprias mensuras" etc.
Articulus II
Utrum res spirituales sint creatae in numero, pondere et mensura.
Proceditur sic: 1. In illis non est pondus nec mensura, quae non habent quantitatem nec molem; in spiritualibus creaturis non est quantitas neque moles; ergo nec pondus nec mensura.
Contra: a. Augustinus: "In anima est mensura aliquid agendi ne sit immoderata transgressio; et est numerus et affectionum et virtutum, quo a stultitiae deformitate ad sapientiae formam decusque colligitur; et est pondus voluntatis et amoris, ubi apparet quanti quidque in appetendo et fugiendo ponderatur".
Respondeo: Sicut quantitas dicitur dupliciter, sic et mensura: est enim quantitas molis et quantitas virtutis, sicut dicit Augustinus, in libro De quantitate animae. In corporibus ergo est quantitas molis, in spiritibus quantitas virtutis: determinatum est enim quantum se possit extendere in actionibus; similiter est mensura molis et virtutis. Dicendum ergo quod mensura molis est in corporibus, mensura virtutis in spiritibus. Item similiter, pondus dicitur dupliciter: pondus molis et pondus virtutis. Unde Augustinus, VI De Trinitate: "Pondera collocationes corporum sunt[atque] amores et delectationes animarum". Amor ergo pondus est spirituale et virtuale.
Articulus III
An numeras, pondus et mensura sint substantia vel accidens.
Ad tertium, scilicet quid sint numerus, pondus et mensura, proceditur sic, et quaeritur utrum sint substantia vel accidens.
Et videtur quod accidens: 1. Glossa Sap. 11,21: "In mensura quantitas, in numero qualitas". Ergo etc.
Contra: a. Videtur quod substantia. Accidens enim non potest dici forma substantiae: substantia enim de natura sua habet formam qua terminatur, habet formam qua distinguitur, habet formam qua inclinatur vel movetur. Sed illud quo res terminatur, est mensura; quo distinguitur, numerus; quo inclinatur vel movetur, pondus. Ergo haec tria sunt substantialia ipsi rei sicut forma. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: a. Ad illud quod obicitur habita est responsio supra, Quaestione de bonitate. Tamen advertendum est quod aliquando aliquibus visum est quod mensura rei nihil aliud intelligitur quam forma rei mensurans, terminans et limitans ipsam rem; similiter ipsa forma est numerus, in quantum distinguit a re alia; ipsa etiam dicitur pondus: per ipsam enim est inclinatio ad operationes.
1. Ad illudi quod obicitur quod mensura est quantitas, numerus qualitas, pondus ratio: dicendum quod quidam volebant haec distinguere, scilicet mensuram, numerum et pondus, ut sumerentur secundum quod est rem considerare in fieri; unitas, veritas, bonitas secundum quod est ipsam considerare in facto esse; modus, species et ordo, secundum quod res consideratur in bene esse suo. Voluerunt ergo dicere quia sicut in esse rei est materia, forma, compositum, et hoc de esse substantiae, post consequenter accidentia, et quaedam intra substantiam, ut quantitas, qualitas, relatio, alia extra substantiam, ut alia sex praedicamenta: voluerunt ergo haec tria, numerum, pondus et mensuram, ponere ut consequentia substantiam, ut numerus acciperetur iuxta qualitatem, mensura iuxta quantitatem, pondus iuxta rationem vel relationem; et volebant dicere quod quantitas sequitur substantiam ratione materiae, numerus ratione formae, ratio vel relatio ratione comparationis, quia ratio vel relatio semper dicit in comparatione. —- Distinguuntur autem haec tria melius, quia forma aut consideratur in esse absoluto: et sic dicitur mensura dans esse rei et limitans ipsam; aut consideratur in comparatione, et hoc dupliciter: per differentiam, et sic dicitur numerus dans esse distinctum ipsi rei; vel secundum convenientiam, et sic dicitur pondus sive ordo.