I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, Praeambulum
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, Praeambulum
Consequens est inquirere de divina providentia. Est autem inquisitionis hic modus: Quia fuerunt qui negaverunt providentiam esse, primo ostendendum est quod providentia sit; secundo, quid sit; tertio, quomodo sit; quarto, quorum sit; quinto, per quid sit ; sexto, quaerendum esset quis eius effectus, sed haec quaestio coincidit in Tractatu de praedestinatione et reprobatione et voluntate et ideo ibi determinabitur ; ultimo vero quaeretur de fato.