I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 1, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. I, C. 1
AN SIT PROVIDENTIA.
Ad primum sic: a. Sap. 14,3: "Tu autem, Pater, A gubernas omnia providentia". Ergo providentia est apud Patrem.
c. Item, Ioannes Damascenus: "Necesse est eumdem esse factorem eorum quae sunt et provisorem: neque enim decens neque consequens est alium esse factorem, alium provisorem, quia si hoc esset, inimbecillitate essent utrique, hic faciendi, ille providendi; Deus igitur est factor et provisor". Ex hoc potest elici ratio.
d. Item, Damascenus, ibidem ad idem "Homines et irrationabilia provident propriis filiis naturaliter, et qui non providet, exprobratur". Si igitur opprobrium est non providere ei qui est ab ipso et bonitatis est providere, ergo providentia est in Deo, quia bonus est et non potest ei opprobrium obici.
e. Item, Eccle. 5,5: "Ne dicas coram angelo: non est providentia, ne forte Deus iratus super sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum". Ex quo patet quod divina providentia est.
f. Item, hoc patet ex ratione: quoniam videmus res istas in universo habere ordinem, sicut elementa et quae sunt super elementa; quod ergo sic ordinate currunt, non posset esse nisi esset aliquid nobilius illis, quia non a se ipsis hoc habent. Similiter videmus de creaturis spiritualibus: quoniam videmus ordinatos motus angelorum; ergo aliquid est super illos nobilius illis. Haec ergo ordinatio eorum quae sunt in universo et motuum rerum ostendit aliquid nobilius omni creatura, cuius est ordinare illas, cum a se ipsis non habeant illam ordinationem.
g. Item, sapientis non est facere domum nisi et ipsam factam conservet ; ergo et summe sapientis Artificis erit non tantum producere universum, sed et productum gubernare: quod quidem est providere.
h. Item, Ioan. 5,17: "Pater meus usque modo operatur et ego operor" ; constat quod intelligit de illa gubernatione quae nunquam deficit.
Contra: 1. Damascenus: "Necesse est omnia, quae providentia fiunt, secundum rectam rationem et optima et Deo decentissima fieri et ut non estmelius fieri" ; sed ea quae sunt in mundo confusa sunt: quod enim interius est dignitate, superius est loco et e converso. Unde Eccle. 10,5: "Vidi quasi malum sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis, stultum positum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum" —— et dicuntur ibi divites moribus, secundum quod dicitur Isai. 33,6: "Divitiae salutis sapientia et scientia" — item, in Eccle., post illud: "Vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram" etc. Si ergo stultitia est in superiori loco, divitiae sapientiae et scientiae in inferiori —- et haec est confusio et inordinatio, quoniam e contrario erit post iudicium, quando ordinabuntur et meliorabuntur res — ergo non est providentia eorum quae sunt in mundo; et constat quod si esset, illorum esset; ergo providentia divina non est.
2. Ad idem facit illud quod habetur Prov. 30, 21-23: "Per tria movetur terra, et quartum quod non potest sustinere: per servum cum regnaverit, per stultum cum saturatus fuerit, per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumptaet per ancillam cum heres fuerit dominae suae". Hoc autem est quia inordinatum est quod est in terra; ergo eorum quae sunt in mundo non est providentia.
3. Item, si esset providentia eorum quae sunt in mundo, ergo bonis bona redderentur et malis mala; sed non est ita, immo malis quibusdam redduntur bona et bonis mala. Unde exclamat Propheta Ierem. 12,1: "Quare via impiorumprosperatur? bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt". Et similiter Habac. exclamat: "Quare non respicis super inique agentes, et faces, devorante impio iustiorem se" ? Et constat quod haec omnia sunt inordinationes. Ex iis ergo patet quod non est divina providentia eorum quae sunt in mundo.
4. Praeterea, cum Deus sit pronior ad miserendum quam ad condemnandum, si esset providentia, non tot crearentur mali. Nam ponatur quod aliquis debeat providere domui suae, non esset bona providentia, si plures haberet in carcere et paucos in quibus confideret in domo, ex quo posset habere plures; sed maior pars mundi tenet illos qui sunt deputati carceri divino, quia minima est pars electorum eorum qui sunt in mundo; ergo non est providentia eorum.
5. Item, cum Deus suam imaginem, quae tam pretiosa est, in malis impressit sicut in bonis, nullatenus, si provideret, vellet aut permitteret suam imaginem in tot deturpari et in paucis reformari.
Respondeo, secundum Boethium, qui eamdem movet quaestionem, in libro De consolatione, dicens: "Quae vero, inquies, potest esse ulla iniquior contusio quam ut bonis tumadversa tumprospera, malis etiam tum optata tuodiosa contingant" ? Et dicit ad hoc, ponens simile: "Non dissimile est miraculum nescienti cur sanis, iis quaedam dulcia, illis vero amara communicant, cur aegri quidam etiam lenibusmedicinis, quidam vero acribus curantur. At hocmedicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dignoscit, minime miratur. Quid vero aliud animarumsalus videtur esse quam probitas? quid aegritudo quam vitia? quis autem alius est vel servatori bonorum vel malorum dispulsor quam rector atque medicatormentium Deus? qui cum ex alta providentiae specula respicit, quid unicuique conveniat agnoscit, et quod convenire agnovit, accommodat".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur de Eccle. in contrarium: dicendum quod, licet ea quae sunt in mundo, illo modo in se ipsis considerata videantur esse inordinata in mundo, respectu tamen ipsius providentiae sunt bene ordinata; unde respectu ipsius non est ibi confusio nec inordinatio. Et ponit Augustinus exemplum: sicut quando est collisio nubium, videtur esse ibi quaedam confusio in ipsis vaporibus, quia quod terrestre est videtur superius et quod est igneum inferius; nihilominus haec quae videtur esse confusio est recta ordinatio secundum considerationem ipsius universi; unde respectu ipsius ordinatum est et ipsi ordini universitatis congruit. Similiter quando pluit in aliqua parte mundi, licet noceat illi parti et sit forte ad malum ipsius, tamen secundum ordinationem universi prodest: unde non est hoc malum ipsi universo, licet illi parti videatur esse malum, quia nocet illi et non ipsi universo. Eodem modo dicimus quod in hoc mundo ita fit quod mali sursum sint dignitate et stulti, sapientes inferius, licet non sit in se bene ordinatum, tamen respectu divinae providentiae est ordinatum, quae semper ordinat ad bonum, sive ut eliciatur sic bonum, sive sint bona sive mala. Unde quod mali sint sursum, istud prodest bonis qui sunt deorsum; item potest prodesse illis, scilicet malis. Hoc autem facit totum providentia quae sic ordinat; unde semper respectu divinae providentiae bene ordinata sunt et non confusa.
2. Ad secundum de Prov. similis est responsio; unde Psalm.: "Et in eo paravit vasa mortis", Glossa: "Hoc autem divinae dispositioni tribuitur, non quia ipsa peccatores faciat, sed quia ipsa de malis eorum ordinat, cum peccaverint". Et sic respectu divinae providentiae sunt omnia bene ordinata, quia secundum ipsam ordinantur sic, licet videantur aliquando hominibus confusa. Unde Psalm.: "Avertit faciem suam, ne videat in finem", dicit Glossa: "Terra finis est et ultimum elementum, in quo nil agitur sine ordine, sed homines eum non vident, quia pertinetad occultaFilii" vel consilii.
3. Ad illud ergo quod quaeritur si est providentia, quare bonis redduntur mala: dicendum quod hoc est a divina providentia quae sic ordinat. Quod enim bonis veniunt mala poenae, hoc est ad probationem illorum et ad meritum ipsorum. Unde Tob. 12,13 dicitur: "Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te" ; unde ex hoc elicitur maius bonum. Et hoc est quod dicit Boethius: "Est aliuscunctis virtutibus absolutus, sanctus acDeo proximus; hunc contingiquibuslibet adversis nefas esse providentia iudicat, adeo ut nec corporeis quidem morbis sinat agitari". Et post dicit: "Alios duris agitari patitur, ut virtutes animipatientiae usu atque exercitatione confirment". Sed alius est cui Deus nunquam infert mala sive adversitates; et reddit rationem Boethius, dicens: "Si sit aliquis ita bene morigeratus ut de eo divinum iudicium pariterque humanum consentiat, sed est animi viribus infirmus, cui si quid adveniat adversi, desinet colere forsitan innocentiam, per quam non potuit retinere fortunam: parcit itaque sapiens dispensator ei quem deteriorem facere possit adversitas, nec cuinon convenit, laborare patitur". Et sic illud est divinae providentiae.
Ad illud autem quod exclamat Propheta Ierem.: "Quare mali prosperantur?": dicendum quod hoc est ab ordine providentiae quae bonum intendit; ex hoc aliquando enim contigit quod dat eis prospera, ut per haec revocentur a malo suo: quia considerant beneficium Dei revocantur citius, et hoc est magnum bonum; unde ad hoc bonum ordinat, quod ipsis dat aliquando prospera. Et hoc est, quod dicit Boethius: "Credo quod est forsitan alicuius tampraeceps atque importuna natura ut eumin scelera potius exacerbarepossit rei familiaris inopia: huiusmodi morbo providentia collatae pecuniae remedio medetur. Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans, forsitan pertimescit ne eiusrei, cuius usus iucundus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur mores, ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit". —- Item, ponatur quod permaneat adhuc in suo malo cum illis prosperitatibus: adhuc Dominus ponit ibi finem et ordinat de illis, quia aliquando contingit quod haec bona, quae proveniunt ipsis malis et quae acquirunt per suum laborem, aliquando postea utuntur illis boni et redeunt ad usus et profectum bonorum. Et hoc est quod dicitur Iob 27,16-17, ubi loquitur de impio: "Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta, praeparabitquidem, sed iustus, vestietur illis et argentum innocens dividet".
Similiter, ad illud Habac.: "Quare impius devarat et subicitiustiorem se?" dicimus quod hoc est ab ordinatione divinae providentiae, quae hoc totum ordinat ad magnum bonum. Et hoc dicit Boethius: "Quibusdam permissum ,est puniendi ius, ut exercitiibonis, et malis esset causa supplicii" ; et sic Dominus non sinit hoc esse inordinatum, immo ordinat hoc vel ad exercitium bonorum in bono vel ad supplicium malorum. —- Item, nota: similiter dicit Boethius quod aliquando est ita quod Dominus permittit inter malos iurgia et discordias, et hoc totum ordinat ipsa Dei providentia, quia aliquando ex hoc elicit magnum bonum, scilicet conversionem malorum. Unde dicit: "Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire. Quid mirum? cum a semetipsis discerpentibus conscientiam vitiis quique dissentiant, faciantque saepe quae congesserint, non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe illa summa providentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent: nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantesad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles studentesse quos oderant".
4. Ad illud quod obicitur de multitudine reproborum et paucitate electorum: dicimus quod non omnes sunt electi nec omnes sunt reprobi, et hoc secundum ordinem providentiae determinatur; unde ordinatio est et non confusio. Et ratio huius habetur Rom. 9, 21: "Deus sustinuit vasa quaedam in honorem" etc. Dicit Glossa Augustini: "Bene dispensavit Dominus, ut nec omnes damnaret nec omnes liberaret: si enim omnes liberarentur, lateret quid pro peccato per iustitiam deberetur; si vero nulli liberarentur, lateret quid gratia largiretur, quia proculdubio, quantum pertinet ad originale peccatum, omnes pares erant, sed misericordia quos voluit discrevit" liberandas.
Respondeo: Ad primum dicendum quod Apostolus hoc ostendit, II Tim. 2, 20, per quamdam similitudinem dicens: "In magna domo non solum suntvasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: per vasa aurea et argentea" boni significantur, per "lignea et fictilia" mali; et "sicut "vasa lignea et fictilia"valent ut purgentur "aurea et argentea", sic mali prosunt ad profectum bonorum". Et dicit Psalm.: "Dum superbit impius, incenditur pauper" ; Glossa dicit ibi quod "ex iis patet vel liquet quod mire providentia Dei de malis operatur. Comparatione namque peccantium boni magno studio bonae spei accendunturad recte vivendum". Et sic expedit ipsis bonis quod mali sunt et est ad bonum eorum.
Ad secundum quod quaeritur quare plures sint mali quam boni: dicimus quod hoc non est a Deo quod plures sint mali quam boni in universo, immo a libertate liberi arbitrii, deficiente scilicet, quia liberum arbitrium de se sufficiens est ad cadendum, sed non ad proficiendum sine gratia: nam ex ipsa corruptione originalis culpae trahitur ad cadendum, et ita de se habet homo quod cadat per peccatum, sed non quod proficiat sine gratia Dei miserente ; et ideo maior est multitudo malorum quam bonorum, quia de se habent quod sint mali, non solum de se quod sint boni vel electi. Et hoc est quod Augustinus dicit Super illum locum Rom. 9, 21: "An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere quidem aliud vas in honorem?" etc., dicit Augustinus: "Deus, cum omnesex una eademque massa simus in substantia et cuncti peccatores, alii miseretur ex misericordia et alterum despicit non sine iustitia. In figulo enim sola voluntas est, in Deo autem voluntas cum iustitia. Sicut igitur vas, quod fit non in honorem, si vile est, ex se luto habet, non ex figulo: sic tota massa humani generis non ex Deo, sedsuo vitio iuste corrupta et lutosa est. Ideoque siinde vas fit in honorem, misericordia est; si in contumeliam, iustum est, quia hoc erat ex materia: tota enim nostra natura, in radice ipsa vitiata, divino iudicio debitae damnationi est subiecta, et merito peccati universa damnata est".
Ad exemplum supra positum: dicendum quod aliud est de ordine iustitiae, aliud de ordine misericordiae. Si enim aliquis homo plures haberet in sua potestate, qui ab ipso recederent ex sua propria perversitate et non ex perversitate domini, et adhaererent adversario ipsius, numquid iustum esset quod illos incarceraret, etsi tamen ex misericordia posset illos dimittere? Constat quod sic; sed si ex domini sui perversitate recederent, non esset iustum. Ita dicimus hic: quia quod homines sint mali et recedentes a Deo, hoc est ex propria sua perversitate et non ex Deo, ut dictum est; cum multiplicati sunt in malitia sua et impietate, quod ipsa Dei providentia ordinet illorum impietates et ex illis eliciat bonum. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De agone christiano: "Omnis creatura, velit nolit, uni Deo et Domino suo subiecta est". Et post dicit: "Omnes providentiae divinae serviunt: sed alii obediunt tamquam filii et faciunt quod bonum est, alii vero ligantur tamquam servi et fit de illis quod iustum est. Ita Deus omnipotens, Dominus universae creaturae, quae fecit, sicut scriptum est, "valde bona", sic ea ordinat ut et de bonis et de malis bene faciat: quod enim iuste fit, bene fit; iuste autem sunt beati boni et iuste mali poenas patiuntur; ergo et de bonis et de malis bene facit Deus, quoniam omnia iuste facit; boni autem sunt qui tota virtute Deo serviunt vel voluntate, mali vero qui necessitateserviunt".