I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. II, C. 3
QUORUM SIT FATUM.
Articulus I
An fatum sit omnium quorum est providentia.
Et videtur quod sic: 1. Boethius: "Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus". Si autem providentia quaeque nectit per dispositionem, quae est fatum: sed quaecumque dispositione, quae est fatum, nectuntur, sunt fatalia; ergo quaecumque nectit providentia nectuntur per fatum.
2. Item, idem Boethius: "Fatum esteorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilis nexus". Ergo fatum est eorum quae cadunt sub divina dispositione; sed quaecumque subsunt divinae providentiae, subsunt divinae dispositioni; ergo fatum est omnium eorum quorum est providentia.
3. Item, in hoc videtur esse differentia inter providentiam et fatum, quantum ad illa quae illis subsunt, quod providentia est dispositio simul omnia disponens; fatum est per quod unumquodque ad effectum perducit: sicut artifex digerit mente quaecumque vult ad effectum ducere, et post operatur unumquodque secundum quod primo in mente digessit. Et hoc est quod dicit Boethius: "Providentia cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur; fatum vero singula digerit in motu, locis, formis, temporibus distributa: ut haec temporalis ordinis explicatio, in divinae mentis adunata prospectum, providentia sit, eadem vero adunatio, digesta atque explicata temporibus, fatum vocetur". Ex iis patet quod non est differentia inter haec in numero eorum quae illis subsunt. — Praeterea, nonne dicit Boethius quod fatum "singula digerit", quae scilicet cadunt sub providentia? Ergo fatum est omnium quorum est providentia.
4. Item, dicit Boethius quod Deus "omne malum de reipublicae suaeterminis per fatalis seriem necessitatis eliminat". Ergo, ut videtur, nihil excluditur a serie fatali nisi malum; ergo omne bonum cadit sub fato sicut sub providentia; ergo etc.
Contra: a. Boethius: "Manifestumest immobilem simplicemque gerendarumformam rerum esse providentiam, fatum vero eorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilemnexum atque ordinem temporalem. Quot fit ut omnia, quae fato subsunt, providentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum; quaedam vero, quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent" ; Et dicit Expositor quod fatum subest providentiae, sicut species generi; unde quaecumque sunt sub fato sunt sub providentia, et non e converso; ergo non omnium est fatum quorum est providentia.
[Solutio]: Quod concedimus, dicentes quod quaedam exeunt simpliciter de non-esse in esse, quorum Deus est tota causa; quaedam de non—esse in esse simpliciter, quorum Deus non est tota causa, sed concurrentibus causis inferioribus illa producit in esse, sicut est de omnibus illis quae mediantibus causis inferioribus producuntur in esse. Quae primo modo sunt, quantum ad esse quod sunt, non subiacent fato, subiacent tamen quantum ad actus et operationes consequentes, quorum ipsa sunt causae vel concausae; unde generaliter operationes et operata, quae sunt immediate a divina providentia sive a Deo ut a tota causa, non subiacent fato. Alia vero, sive sint operata sive operationes, aliquo modo subiacent secundum quod esse vel operatio eorum motione vel motu decernitur. Et hoc est quod dicit Boethius quod "ea quae primaepropinqua divinitati stabiliter fixa sunt, fatalis ordinem mobilitatisexcedunt" ; illa autem sunt divinitati stabiliter fixa, quae ab ea sunt ut a tota causa, ut sunt angeli et animae, quantum ad esse dico, et haec excedunt ordinem mobilitatis fatalis. Unde dicit Expositor Boethii, exponens illud: "Quaedam, quae sub providentia locata sunt, fati seriem superant", dicit: quaedam sunt sub providentia, quae non subsunt fato, sicut angelici spiritus et alia quae simplicitatem divinitatis circumsunt. Istud patet exemplo Boethii de orbibus vertentibus circa eumdem—cardinem; dicit enim sic: "Ut orbiumcirca eumdem cardinem sese vertentium, qui est intimusad simplicitatem medietatis accedit, ceterorumqueextra locatorum velut cardo quidam, circa quem versentur, existit; extimus vero maiori ambitu rotatus, quanto apuncti media individualitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur; si quid vero illi se medio connectat et societ, in simplicitate cogitur, diffundique ac diffluere cessat. Simili ratione quod longius a primamente discedit, maioribus fati nexibus implicatur actanto aliquid a fato liberum est, quanto illum rerum cardinem vicinius petit. Quod si supernae mentis haeserit firmitati motu carens, fati quoque supergreditur necessitatem". Concedimus igitur quod non omnia quae subsunt divinae providentiae, subsunt fato, ut sunt illa quae illi coniuncta sunt vicinissime, cuiusmodi sunt illa quae sunt ab illo ut a tota causa, et hoc dico in quantum huiusmodi.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod providentia dispositione, quae est fatum, "suis quaeque nectit ordinibus": dicendum quod hoc, quod dico "quaeque", non habet pronuntiationem generalem simpliciter, sed pro illis quae producuntur in esse cooperatione causae causatae; earum enim operationum et operatorum fatum est nexus.
2. Ad aliud quod obicitur quod "fatum est eorum quae divina simplicitas gerenda disposuit" etc.: dicendum quod haec auctoritas est potius ad contrarium quam ad propositum. Ponit enim auctor ibidem differentiam inter providentiam et fatum: quod providentia quadam simplicitate, id est simultate et immobilitate, omnes formas rerum continet sive complectitur; sed fatum est eorum quae multipliciter et temporaliter digeruntur; unde et divina providentia formas rerum complectitur quocumque modo producendarum in esse, sed fatum solum eorum quae mobiliter et temporaliter producenda sunt in esse. Unde cum dicit: "fatum est eorum" etc., hoc quod dico "eorum" est ibi partitive intellectum: fatum est aliquorum eorum nexus quae divina simplicitas etc. Unde ex hoc et ex praedictis concludit Boethius quod fatum non complectitur omnia quae complectitur providentiam.
3. Ad aliud dicendum quod cum dicitur, secundum Boethium, quod haec est differentia inter providentiam et fatum, quod providentia est "dispositio disponens omnia simul, fatum est per quod unumquodque ad effectum producitur": dicendum quod haec differentia intelligenda est quantum ad illa quae cooperatione causarum causatarum producuntur in esse. Et hoc patet per verba Expositoris [in] verba Boethii, quae sunt: "Fatum singula digerit" ; dicit enim exponendo: Fatum est per quod Deus unamquamque rem ad effectum perducit suis locis et suis temporibus. Ex iis patet quod verbum Boethii intelligi habet de iis quae aliquo modo mediate fiunt a Deo. Non enim dicendum quod quae omnino immediate exeunt in esse a Deo, sicut sunt illa quae sunt a Deo ut a tota causa, producuntur in esse per fatum; non enim producuntur in esse per fatum nisi illa inter quae et causam primam aliquo modo cadit medium. Ex iis patet qualiter respondetur ad illud Boethii: "Fatum singula digerit" ; quod enim dico "singula", distribuit pro iis quae exeunt in esse cooperatione causae causatae.
4. Ad illud Boethii: "Deus malum omne de reipublicae suaeterminis per fatalis seriem necessitatis eliminat": dicendum quod hoc potest dici ratione multiplici, scilicet quia fatum nihil mali intendit sive causa mali agit, sicut habetur a Boethio dicente: "Hic ordo", scilicet fatalis, "res mutabiles et alioquin temere fluituraspropria incommutabilitate coercet. Quo fit ut tametsi nobis, hunc ordinem minime considerare valentibus, confusa omnia perturbataque videantur, nihilominus suus modus ad bona dirigens cuncta disponat; nihil est enim quod mali causa nec ab ipsis quidem improbis fiat". —- Alia ratione potest illud dici, scilicet quia necessitatem malitiae fiendae non imponit, sicut ponebant quidam dicentes malitiae humanae causam esse seriem fatalem ex necessitate. Ponebant enim quod si aliquis esset fur vel religiosus, quod talis esset a necessitate fati; cuius contrarium ponens Boethius dicit quod "malum omne de reipublicae suae terminis per fatalisseriem necessitatis eliminat", id est eliminat malum necessario contingere per seriem fatalis necessitatis; ex hoc autem non sequitur aliquo modo quod omnia, quae non sunt mala, subsunt fato. — Alia etiam ratione potest istud dici, scilicet quia fatalia, prout ordinantur a divina providentia, bona sunt, id est ex illis elicitur bonum. Unde Boethius: "Deus malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminat. Quo fit utea quae in terris abundarecreduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas".
Articulus II
An naturalia omnia inferiora subiaceant fato.
Consequenter quaeritur utrum naturalia omnia inferiora, ut corporalia, subiaceant fato, secundum quod fatum dicitur vis positionis siderum.
Quod videtur: a. Nam si illa quae inter naturalia sunt nobilissima, ut corpora humana, subiacent positioni siderum et motui corporum supercaelestium — nam "homo generat hominem, et sol" - ergo multo fortius alia naturalia; si ergo huiusmodi positio sive constellatio habet effectum in conceptu et partu hominum, ergo habebit effectum respectu brutorum et vegetabilium et omnium etiam naturalium, et maxime respectu corporalium.
Contra: 1. Augustinus, V De civitate Dei: "Quid tam ad corpus pertinens quam corporis sexus? et tamen sub eadem positione siderum diversi sexus geminiconcipi potuerunt". Si ergo illud, quod est maxime pertinens ad corpus, non subiacet fato, videtur quod nec alia debeant subiacere vel ad minus non omnia naturalia seu corporalia debent dici subiacere positioni siderum.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod omnia naturalia inferiora subiacent fato, secundum quod fatum dicitur vis positionis siderum. Unde secundum quod consideratur radicatio quaedam in vi positionis siderum, ex qua apta nata sunt quaedam derelinqui in inferioribus, non solum ponenda est respectu hominum, sed etiam respectu aliorum interiorum. Tamen secundum quod philosophi ponebant fatum radicati in stellis, scilicet eo modo quo dictum est supra, nec fatum aliquid est, nec usquam est.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod, secundum Augustinum, non omnia naturalia seu corporalia subiacent constellationi, ut corporis sexus: dicendum quod Augustinus non intendit dicere quin sexus subiaceat positioni siderum aliquo modo —— nam sexus est ex operatione naturae; operatio autem naturae aliquo modo subiacet operationi corporum supercaelestium — sed intendit dicere quod constellatio non est tota causa diversitatis sexus, sed etiam alia quae concurrunt ad hoc; nec oportet quod si diversi sexus nascuntur vel concipiuntur sub eadem constellatione, quin constellatio ibidem aliquid operetur: nam eadem virtute imprimuntur diversi effectus, secundum quod sunt diversa receptibilia ; et ideo quia alio modo disposita est materia huius conceptus quam sit illa, alium effectum recipit a corpore supercaelesti quam illa; unde eadem vis potest operari ad diversum sexum.
Articulus III
Utrum corpus Christi, aliquo modo fuerit fato subiectum.
Deinde quaeritur utrum corpus Christi in suo conceptu vel partu aliquo modo fuerit fato subiectum. Et appello fatum vim positionis siderum, non sicut accipiebant philosophi, sed secundum quod illa vis habet potentiam aliquo modo disponendi vel habilitandi corpus humanum; nam sic aliquo modo habet intentionem entis.
Quod sic: 1. Arguunt quidam ex stella quae apparuit Magis, Matth. 2,1, et ex illo verbo Ioan. 2,4: "Nondum venit-hora mea", et Ioan. 8,20 similiter: "Nondum venerat hora eius".
2. Praeterea, hoc ipsum videtur per rationem. Assumpsit enim Christus omnes defectus nostros et miserias praeter ignorantiam et peccatum, sicut famem, sitim, lassitudinem et huiusmodi. Si ergo in istis habet vim positio siderum, videtur quod Christus, quantum fuit ex parte corporis, quantum ad aliquid subiectus fuerit positioni siderum.
Contra: a. Augustinus, in Sermone de Epiphania: "De Christo verum non esset, etiam sit sub decreto stellae alii homines nascerentur; nam Christus Dei Filiuspropria voluntate, homines mortales conditione naturae nascuntur"
b. Item, super illud Ioan. 2,4: "Nondum venit hora mea", Augustinus: "Si fatum est sub sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum Conditor siderum". Ergo Christus non suberat vi positionis siderum.
c. Item, super illud Ioan. 8, 20: "Nondum venerat hora eius", Augustinus: "Non Dominus sub fato natus est; hoc nec de te credendum est, quanto magis de illo per quem factus es" ! Ergo Christus non fuit subiectus positioni siderum -- Quod concedimus.
[Ad obiecta]: 1. Dicimus ergo quod non ideo quia stella in eius ortu apparuit, dicendus est natus esse sub decreto stellae, immo, sicut dicit ibi Glossa: "Stella, antequam nasceretur, non erat, immo propterministerium eius facta, ministerioeius expleto, statim desiit esse". — Similiter autem quod dicitur Ioan. 8,20: "Nondum venerat hora eius", non est referendum ad fatum. Unde ibidem dicit Interlinearis: "Hora eius, non fatalis" ; et super illud idem dicit Augustinus: "Si tua hora voluntas illius", id est Christi, "fuit, illius hora quae est nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi; tempus enim expectavit quo moreretur, quia tempus expectavit quo nasceretur. Nec hora cogebatur mori, sed horam expectabat qua opportune fieret voluntas, non qua invitis expleretur necessitas". —— Et similiter intelligendum illud Ioan. 2,4: "Nondum venit hora mea", non fatalis, sed qua facere volebat aliqua quae facturus erat.
2. Ad illud autem quod obicitur quod assumpsit miserias nostras, positio autem siderum vim habet in nostras miserias: respondeo quod, cum dicitur positio siderum vim habet super miserias nostras, hoc est verum quando miseriae naturaliter sunt contractae; similiter, etsi dispositiones fatales dicuntur esse in aliquo, hoc est per relationem ad conceptum vel nativitatem. In Christo autem nec conceptio fuit per naturam, immo de Spiritu Sancto conceptus est, nec nativitas omnino per naturam, quia clauso utero exivit; unde talis conceptus vel partus non fuit subiectus positioni siderum. Similiter autem si habuit deiectus nostros et miserias, non eas naturaliter contraxit, sed voluntarie assumpsit; in voluntariis autem non sequitur quod si voluit assumere illos defectus, qui in aliis aliquo modo subiciebantur positioni stellarum, quod ideo subiciebatur positioni siderum; unde etsi nos aliquo modo subiciamur quantum ad conceptum et nativitatem, eo modo quo expositum est supra, ipse tamen nullatenus fuit subiectus.