I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 3, T. 2, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 3, T. II, C. 4
IN QUIBUS TAMQUAM IN CAUSIS RADICETUR FATUM.
Et videtur quod in astris: a. Si enim ex impressione siderum relinquuntur effectus in interioribus, impressio autem effectus tamquam in causa radicetur in imprimente: ergo fatum, quod consistit in vi positionis siderum, radicatur in astris.
b. Item, hoc videtur sonare auctoritas Augustini, super illud Ioan. 2,4: "Nondum venit hora mea": "Sifatum est sub sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum Conditor siderum".
[Solutio]: Ad quod dicendum, quod plus intelligebant philosophi sub nomine fati quam rationem imprimendi, videlicet rationem inevitabilitatis. Et quantum ad hoc nusquam radicatur sicut in causa; sidera enim non sunt tota causa eventus inferiorum, immo sunt multae aliae causae inferiores ex quibus dependet ratio effectuum inferiorum sicut ex sideribus, vel magis. Praeterea, qui vellet vim facere in hoc quod dico causa efficiens, corpora superiora non proprie possent dici causa efficiens respectu inferiorum. Dicit enim Augustinus, V De civitate Dei, cap. 9, quod quaedam est causa "quae facit et non fit", sicut Deus; sunt aliae causae facientes et factae, sicut creati spiritus et maxime rationales; sunt autem aliae "quae magis fiunt quamfaciunt", sicut sunt "corporales causae" ; unde dicit quod "iam non sunt inter causas efficientes adnumerandae" huiusmodi. Unde corpora superiora, cum per suum motum relinquatur aliquis effectus in inferioribus, ipsa autem non a se moveantur, sed ab aliis, etsi dicantur causae inferiorum, non tamen hoc est secundum totam et propriam rationem causae efficientis. Tamen intelligendum est quod cum dicuntur superiora quantum ad suum motum esse causa inferiorum, non est similis ratio istius causalitatis respectu omnium inferiorum. Aliter enim potest dici quod actio elementorum causatur ex motu superiorum, et aliter mutationes circa ista inferiora corruptibilia: comparatio enim motus corporum superiorum ad elementa immediatior est sive minus mediata; unde frequentius relinquuntur dispositiones in ipsis elementis secundum motum corporum superiorum quam in istis inferioribus. Et ex hoc decipiebantur ipsi philosophi, quia putabant sicut videbant ibi esse, sic debere esse in nobis; non autem sic est, quoniam longe remotior est comparatio ista quam illa. Sicut ergo ipsi accipiebant fatum, nusquam radicatur; secundum autem id quod habet de ente, bene potest radicati in astris, secundum illam acceptionem fati quam accipit Augustinus, hoc tamen semper intellecto quod illa radicatio fati nullam inevitabilitatem dicat respectu inferiorum.