Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 3, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 3, C. 3

AD QUID SIT ELECTIO DIVINA EX PARTE DEI.

Sequitur ad quid sit divina electio ex parte Dei, utrum scilicet ad manifestationem bonitatis divinae: electione enim Dei fit separatio bonorum a massa perditorum, quae non fieret, si Adam stetisset. Quaeritur igitur utrum electione Dei aeque manifestata esset divina bonitas, si stetisset Adam, et modo.

Quod non aeque manifestaretur videtur: a. Quia maior est gratia quae datur homini qui demeruit quam qui non demeruit; ergo maior est gratia data homini post massam corruptionis quam quae daretur in tempore innocentiae; sed in collatione maioris gratiae magis ostenditur perfectio divinae bonitatis; ergo magis nunc ostenditur quam si Adam stetisset.

b. Item, Augustinus: "Bene dispensavit Dominus ut nec omnes damnaret nec omnes liberaret; si enim salvarentur omnes, lateret quid peccato per iustitiam deberetur; si nemo, lateret quid gratiae largiretur". Ergo cum manifestatio bonitatis sit in manifestatione iustitiae et gratiae, et maior gratia vel iustificatio ostenditur nunc quam si stetisset homo, relinquitur ergo quod ista electio est ad maiorem manifestationem divinae bonitatis.

Sed tunc videtur 1. quod rationalis creatura reportet commodum ex peccato. Quod etiam videtur, ad Rom. 8,28: "Omnia cooperantur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt sancti". Glossa ibi dicit quod lapsus cooperatur eis in bonum. Numquid ergo ex peccato reportabitur commodum?

Respondeo: 1. Ex peccato non reportant commodum, sed ex misericordia Dei, licet peccatum sit occasio ad hoc commodum. Unde sequitur in Glossa: "Quod vocati sunt sancti, non aliunde est quam Dei praedestinatione, et ideo "omnia eis cooperantur in bonum"" ; unde ex praedestinatione Dei est quod "omnia cooperantur eis in bonum". Dicendum ergo quod ex misericordia Dei est quod "omnia cooperantur eis in bonum", eliciente de quolibet malo bonum. Concedendum est ergo quod ad perfectam manifestationem bonitatis Dei est electio. — Sed numquid imperfecta esset haec manifestatio, si Adam stetisset? Dicendum quod non, immo secundum statum illum esset perfecta.

PrevBack to TopNext