Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 3, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 3, C. 4

SECUNDUM QUID SIT ELECTIO EX PARTE DEI.

Consequenter quaeritur secundum quid sit electio ex parte Dei.

Ad quod sic: a. Ad Eph. 1,11: "Praedestinavit secundum propositum voluntatis" ; sed praedestinare est praeeligere; ergo praeelegit secundum propositum voluntatis; ergo propositum est ratio electionis.

Sed oppositum huius dicitur 1. Rom. 9,11, ubi dicitur: "Ut secundum electionem propositum Dei maneret". Ergo electio est ratio propositi permanendi; non ergo secundum propositum est electio.

Respondeo: 1. Aliter sumitur electio hic et ibi. Est enim sensus eius quod dicitur ad Rom. 9,11: "Ut secundum electionem propositum Dei" etc., id est ut secundum gratiam qua elegit, maneret propositum in effectu suo; propositum enim Dei manet in effectu secundum gratiam qua elegit. Cum autem dicitur: Praedestinavit secundum propositum voluntatis, haec destinatio est a proposito aeterno. Unde propositum dicit rationem electionis, ad Eph. 1,11; ad Rom. vero dicit effectum propositi qui causatur a gratia eligente.

PrevBack to TopNext