I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 4, M. 2, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 4, M. 2, C. 1
UTRUM DEUS PLUS DILIGAT ANGELOS QUAM HOMINES.
Quod plus diligat angelum probatur sic: a. Dilectio est per convenientiam amati cum amante; sed plus convenit et minus distat angelus a Deo quam homo; ergo Deus eum magis diligit: si enim dilectio est per convenientiam, ergo maior dilectio per maiorem convenientiam.
b. Item, dilectio Dei dicitur maior vel minor propter maiorem effectum vel minorem, quia, quantum in se est, non "intenditur nec remittitur" ; ergo ubi est maior effectus eius, et maior dilectio; sed maiorem effectum confert vel contulit angelo quam homini, quia angelo contulit gratiam, qua habita statim movebatur in ipsum et confirmabatur, non sic homini; ergo plus angelos diligit.
Contra: 1. Humana natura unibilis fuit divinae: et hoc quod dico unibile non tantum dicit possibilitatem obedientiae, quia hanc possibilitatem habebat asinus, et sic esset unibilis, quod falsum est ; dicit ergo possibilitatem congruitatis vel congruentiae; haec autem possibilitas congruentiae praecessit actum uniendi, sicut patet, quia antequam uniretur, dici poterat humana natura unibilis est ; coepit ergo haec potentia esse cum humana-natura et collata est ei et non angelicae naturae: actus enim huius potentiae, id est unio ipsa, fuit beneficium summum creaturae collatum; ergo maior est effectus dilectionis collatus homini quam angelo; ergo per hanc viam patet quod magis diligitur a Deo homo quam angelus.
Solutio: Dicendum quod natura humana potest dupliciter considerari: uno modo, in sua specialitate, prout non descendit ad individuum; alio modo, prout descendit ad individuum, et proprie ad individuum, quod est Christus sive quod est natura Christi vel in Christo. Cum ergo dicitur quod potentia congruitatis ad uniendum collata est humanae naturae: si loquamur de natura humana, prout non descendit ad individuum naturae Christi, sic dicimus quod illa potentia nihil addit ultra illam naturam; non enim possum dicere quod Deus ita creavit hominem quod ultra naturam suam daret ei hanc potentiam; unde non propter hanc potentiam dicetur homo nobilior angelo nec magis diligi, sed e converso, sicut probant primae rationes. Si autem loquamur de humana natura, prout descendit ad individuum naturae Christi: sic dicimus quod illa potentia congruitatis addit aliquid ultra naturam humanam; et in hac consideratione concedimus quod nobilior est et magis dilecta a Deo, quia sic non tango naturam puram, sed cum conditionibus individui, quod scilicet individuum nobilius est omni individuo angelicae naturae.
Item, notanda est alia distinctio, quia angelica natura et humana possunt considerari dupliciter: primo modo, in statu creationis, et sic nobilior est angelica natura, et praedicta potentia congruitatis non addit ultra naturam humanam, ut dictum est ; secundo modo, in statu recreationis, et sic quamvis angelica natura receperit statim confirmationem suam, sicut obicitur, tamen humana natura in quodam sui individuo superexcellit, scilicet in Christo, quia omnino simul habuit naturam et gratiam confirmationis, angeli vero non, sed primo naturam, deinde gratiam; huiusmodi autem excellentia, quae est propter Christum, non fuit in statu creationis, sed recreationis.