Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 4, M. 2, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 4, M. 2, C. 2

UTRUM DEUS PLUS DILIGAT IUSTUM PRAESCITUM QUAM PECCATOREM PRAEDESTINATUM.

Consequenter quaeritur utrum inter homines plus diligat Deus praescitum, qui est in praesenti iustitia, quam praedestinatum nunc existentem peccatorem.

Et videtur quod. plus diligat praedestinatum: a. Praedestinatio enim est praeparatio gratiae finalis ; sed nullum donum nullaque gratia in praesenti est comparabilis finali in bonitate, multo magis autem nec gloriae. Cum ergo Deus maius bonum simpliciter magis diligat, magis diligit praedestinatum quam praescitum: non enim Deus decipitur ut credat minus bonum maius esse vel maius minus, sicut aliquando homo credit, quamvis sanctus sit, et ideo maius bonum minus diligit.

Contra: 1. In praescito nunc iusto est tam bonum naturae quam bonum gratiae, quorum utrumque Deus diligit; et nihil est in ipso quod odiat, quia Deus nihil odit nisi peccatum. In praedestinato autem peccatore est tantum bonum naturae quod revera Deus diligit; sed non est bonum gratiae quod diligit ut nunc in eo existens: praedestinatio enim non ponit bonum in actu circa praedestinatum ; est autem peccatum, quod odit in eo. Ergo minus debet diligere hunc praedestinatum.

Solutio: Uterque diligitur a Deo, differenter tamen, quia praedestinatus simpliciter magis diligitur, praescitus autem ut nunc magis diligitur: praedestinatio enim respicit tempus simpliciter, non tempus ut nunc. Unde bonum praedestinationis non est bonum ut nunc, sed simpliciter, et ideo simpliciter a Deo diligibile; bonum autem, quod est in praescito, est bonum ut nunc, non simpliciter, illo modo quo bonum praedestinationis est bonum ut nunc. Unde haec differentia maioris dilectionis et minoris est ex parte dilecti, non ex parte diligentis; et secundum hanc diversitatem procedunt rationes contrariae.

PrevBack to TopNext