I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 4, M. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 4, M. 2, C. 3
UTRUM DEUS INTER PRAEDESTINATOS PLUS DILIGAT ILLUM QUI NUNQUAM CECIDIT.
Consequenter quaeritur utrum inter praedestinatos plus diligat illum qui nunquam cecidit, an poenitentem post casum, aliis paribus.
Videtur quod plus diligat iustum qui nunquam peccavit: a. Quia quod diuturnius est, magis est eligendum, ergo magis diligibile; sed bonum gratiae diuturnius est in iusto isto quam in poenitente illo, quia hic semper perseveravit, ille autem aliquando cecidit; ergo etc.
Contra: 1. Luc. 15,7: "Maias est gaudium super uno peccatore poenitentiam agente" etc.; iustos vocat ibi illos qui semper steterunt, et loquitur de gaudio Ecclesiae triumphantis, quod omnino est conforme gaudio Dei; ergo et Deus plus gaudet etc.
Solutio: Dicimus quod, omnibus aliis paribus, Deus plus diligit eum qui semper stetit, sicut obicitur. Sed plerumque contingit quod peccatores conversi plus fervent in bono quam qui semper steterunt, et sic iam non sunt pares in ceteris; ideo dicitur illud Luc. 15,7. Et hoc plane dicit in Glossa Beda, et ponit exemplum dicens: "Dux in praelio eum militem plus diligit qui post fugam conversus fortiter hostem premit quam qui nunquam fugit nec unquam fortiter egit". Aliud exemplum est de igne, quia si apponitur in illum aqua et ipse eam superet, magis post fervet quam prius. Unde quoad hoc melior est iste poenitens quam ille iustus et magis a Deo diligitur. Sed si pares essent in hoc et in aliis praeterquam in hoc quod iste est poenitens, ille iustus: dicimus quod praeponitur iustus poenitenti simpliciter ; ergo status iusti potior est quam status poenitentis; sed descendendo ad personas contingit esse sic et e converso. Unde Beda, in eadem Glossa: "Sunt iustide quibus tantum est gaudium ut eis nullus poenitens praeponi possit, qui etsi non sint sibiconscii malorum, tamen bona respuunto et in omnibus se humiliant".