I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 4, M. 2, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 4, M. 2, C. 4
UTRUM NECESSE SIT DE CONGRUO QUOD PLUS DILIGAT PLUS DILIGENTEM EUM.
Et videtur quod sic: a. Quia Prov. 8,17: "Ego diligentes me diligo" ; sed si simpliciter ad simpliciter et magis ad magis etc., ergo videtur quod magis diligentes magis diligat.
b. Praeterea, hoc esset culpandum in homine quod magis diligentes se minus diligeret et e converso; ergo hoc non est in Deo, in quo non est aliquid culpabile vel reprehensibile.
Contra: 1. In Evangelio Ioannis saepe dicitur quod diligebat eum Iesus; in quo innuitur quod ille magis diligebat eum quam alios, et ita magis quam Petrum; et hoc plane dicit Augustinus, super illud Ioan. 21: "Hic est discipulus ille, quem diligebat Iesus", Glossa: "Tacito nomine, hoc signo discernitur Ioannesa ceteris, non quod solum eum, sed quodplus ceteris diligebat eum". Cum igitur Petrus plus diligeret illum, scilicet Christum, quam Ioannes — sicut dicit super illud: "Simon Ioannis, diligis me plus his" etc., Glossa Augustini: "Quod scit, interrogat" —— ergo Christus plus diligebat minus diligentem se et e converso.
c. Sed contra hoc videtur quod Ioannes plus diligebat Christum quam Petrus vel alii. Sicut enim dicit Augustinus, in libro De Trinitate 5, secundum rationem notitiae est ratio dilectionis; sed Ioannes plus cognoscebat quam alii, quia de ipso dominici pectoris fonte potavit ; ergo et plus dilexit; et ita restat quod prius, scilicet quod plus diligentem se magis diligit Deus.
Solutio: 1. Secundum litteram revera magis diligebat Petrum, sed plus dicitur diligere Ioannem, quia plura signa dilectionis ei ostendit et maiorem familiaritatem ei exhibuit. Et hoc videtur dicere plane Augustinus, super finem Ioannis, in Magna Glossa, post verbum supradictum, dicens: "Huius maioris dilectionis indicium est quod solus supra pectus Iesu recubuit; porro Petrus Christum plus aliis dilexit. Unde sciens quod interrogabat, dicit: "Diligis me plus his?"" — Aliter potest dici et subtilius sic: dilectio potest dici maior vel minor simpliciter vel quantum ad eius effectus. Est autem multiplex effectus dilectionis Dei, quia eius effectus sunt quaedam donata in praesenti excellentia, per quae contingit mereri, ut est excellentia cognitionis et huiusmodi, de quibus I Cor. 12,4: "Divisiones gratiarum sunt" ; est autem aliud donum in praesenti excellentissimum in suo genere, scilicet caritas, de quo I Cor. 12,31: "Adhuc excellentiorem viam" etc.; est autem effectus dilectionis Dei in futuro, scilicet vita aeterna, quod maximum donum est; per caritatem autem, quae est maximum donum in praesenti, essentialiter meremur vitam aeternam, quae maximum est donum simpliciter. Possumus ergo loqui de dilectione Dei dupliciter: vel secundum quod respicit effectum vitae aeternae et caritatis per quam est meritum illius vitae, et sic verum est quod Christus plus dilexit Petrum quam Ioannem, quia ad maius, quia maiorem caritatem ei contulit et maiorem gloriam praeparavit, et sic dicitur illud Prov. 8,17: "Ego diligentes me diligo" ; aut possumus loqui de dilectione Dei secundum quod respicit huiusmodi dona excellentia in praesenti, ut cognitionem et huiusmodi: et sic plus dilexit Ioannem, quia haec dona ei contulit in maiori excellentia quam Petro vel aliis, ut obicitur.
c. Ad illud quod obicitur quod simpliciter plus diligebat Ioannes, quia plus cognovit: dicendum, ut supra, quod duplex est cognitio: una speculativa, et quoad hanc fuit Ioannes excellens respectu Petri et aliorum, sed de hac non intelligitur illud quanto plus diligit, plus cognovit ; est alia cognitio practica, et haec duplex: quaedam ante actum, et de hac adhuc non intelligitur illud ; quaedam coniuncta cum ipso actu, et de hac intelligitur; sed quantum ad hanc non excellebat Ioannes Petrum, sed potius e converso.