Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 5, M. 4, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 5, M. 4, C. 3

QUOMODO SE HABEAT LIBER VITAE QUANTUM AD LECTIONEM.

Consequenter quaeritur quomodo liber vitae se habet quantum ad lectionem. Circa hoc autem quaeruntur duo: Primo, utrum uniformiter legatur in eo et indistincte; secundo, utrum reprobi legant in libro vitae.

ARTICULUS 1

Utrum in eo legatur uniformiter et indistincte.

Ad primum obicitur sic: 1. "Liber vitae est Dei notitia" » sive sapientia eius ; sed in notitia vel in sapientia Dei uniformiter sunt contraria ; ergo secundum unum modum; non ergo potest ibi videri multiplicitas sive diversitas; non ergo in libro vitae possunt videri diversitates sive distinctiones meritorum. Et ponitur exemplum beati Dionysii de lineis et centro, quia omnes lineae, sive finitae sive infinitae, uniuntur in centro: similiter omnia considerantur ut unum in Dei sapientia.

Contra: a. Augustinus, XX De civitate Dei, cap. 14: "Liber vitae est quaedam vis divina, qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur et mentisintuitu mira celeritate cernantur, ut accuset [vel excuset] scientiaconscientiam, atque ita simul omnes et singuli iudicentur. Quae nimirum vis divina libri nomen accepit: in ea quippe quodammodo legitur quidquid ea faciente recolitur". Ergo in libro vitae videbunt distinctiones meritorum; non ergo ibi legitur uniformiter vel indistincte, sed potius distincte.

Solutio: Dicendum quod unumquodque quanto simplicius in natura, tanto multiplicius in virtute. Unde ubi est summa simplicitas in natura, bene potest esse multiplicitas virtutis, scilicet in Deo: unde potentia Dei simplicissima est, sicut substantia, tamen ad infinita potest ; similiter et sua sapientia, cum simplicissima sit, infinita tamen cognoscit. Similiter est de libro vitae; quamvis ergo unicus sit liber vitae simplicissimus et uniformis, et unus dicatur in essentia et natura, tamen multiplex est in virtute, quia ad multa est; et ex hoc est videre in ipso omnia distinctissime sicut ipse operatur distinctissime. Et est simile optimum ad hoc quod adducebatur ad contrarium, scilicet de lineis et centro. Ponatur quod aliquod centrum intelligat se totum et suam essentiam et suam virtutem: in essentia sua videbit simplicitatem, in virtute autem multiplicitatem; in lineis etiam esset videre unitatem et multiplicitatem: unitatem secundum quod sunt ad centrum et uniuntur et reducuntur ad ipsam, multiplicitatem secundum quod sunt ab ipso. Similiter est in Deo et creaturis: Deus enim est quasi centrum, creaturae quasi lineae exeuntes ab ipso; videt ergo in se unitatem essentiae et multiplicitatem virtutis, qua omnes creaturae exeunt ab ipso.

ARTICULUS II.

Utrum mali legant in libro vitae.

Deinde quaeritur utrum mali legant in libro vitae.

Et videtur quod non: a. "Liber enim vitaeest notitia Dei" ; Dei autem notitia est sua essentia ; sed mali non videbunt divinam essentiam, Isai. 26,10: "Tollatur impius, ne videat glariam Dei", secundum aliam litteram ; ergo mali non videbunt in libro vitae; ergo legere non poterunt in libro vitae.

Contra: 1. Apoc. 20,12: "Alius liber apertus est, qui est vitae". Glossa: "Id estChristus, qui tunc omnibus apparebit" ; ergo et malis; ergo mali legent in libro vitae.

2. Item, ibidem, alia Glossa: "Liber, id est praescientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non esse praedestinatos ad vitam". Ergo in libro vitae videbunt se non esse praedestinatos; ergo legent ibi.

Respondeo: 1. Liber vitae dicitur multipliciter, scilicet divina praescientia, sicut habetur Apoc. 3,5; dicitur etiam liber vitae Christus secundum humanitatem, in Psalmo: "In libro tuo omnes scribentur" — loquitur Filius ad Patrem: "In libro tuo, "id estin me, quem dedisti formam iustitiae hominibus"" — item, "liber vitae dicitur vis divina in iudicio, qua fiet utunicuique opera sua, bona velmala, in memoriam revocentur". Dicendum ergo quod primo modo sumendo librum vitae, nunquam legent ibi mali, scilicet in divina sapientia, quae idem est quod divina essentia, secundum quod dicitur Isai. 26,10 quod non videbunt "gloriam" Dei: proprie enim legere in libro vitae est in divina praescientia merita sua bona aspicere. Secundo modo legent et videbunt in libro vitae, quia videbunt mali in iudicio Christum secundum humanitatem, gloriam tamen suae humanitatis vel divinitatis non videbunt, secundum quod in Isaia dicitur, ut dictum est. Tertio vero modo sumendo librum vitae, secundum quod dicit Augustinus, pro illa virtute divina quae erit in iudicio, "per quam singuli legent in conscientiis suis bona vel mala merita": sic dicentur mali legere in libro vitae; sed hoc non est proprie legere in libro vitae, sed virtute divina in mente sua merita sua legere.

2. Ad illud quod obicitur quod scient se non esse praedestinatos per librum vitae: dicendum quod est scire scientia privativa et scientia positiva, sicut aliter cognoscit videns se videre lumen, et aliter scit caecus se non videre lumen: ille scientia positiva seu experientiae, iste scientia privativa. Similiter mali scient se non esse praedestinatos, sicut caecus scit se non videre lumen.

PrevBack to TopNext