Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 1, Praeambulum

I, P. 1, Inq. 1, Tract., 6, Q. 1, Praeambulum

Expeditis per Dei gratiam quaestionibus de potentia et scientia Dei, restat cum Dei adiutorio inquirere de voluntate, quod est ultimum in inquisitione, huius partis. Erit autem inquisitionis talis modus: Primo, de intentione divinae voluntatis; secundo, de quidditate divinae voluntatis; tertio, de differentiis divinae voluntatis; quarto, de subiectis divinae voluntatis; quinto, de impletione divinae voluntatis; sexto, de conformatione voluntatis creatae ad divinam voluntatem.

Quantum ad primum quaeruntur plura: Primo, utrum intentio voluntatis conveniat Deo; secundo, quid sit secundum rationem dicendi; tertio, quae. sit comparatio intentionis voluntatis ad intentiones potentiae et scientiae secundum extensionem et ordinem.

PrevBack to TopNext