I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 1, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 1, C. 1
UTRUM INTENTIO VOLUNTATIS CONVENIAT DEO.
Ad primum arguunt sic: 1. Bonum et finis idem ; unde qui removet naturam finis, removet naturam boni; ergo ubi non est ponere finem, nec bonum ; sed sicut verum est cognitum, ita bonum est volitum; sed in Deo non est ponere finem, quia non habet finem; ergo non est in Deo ponere voluntatem.
2. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Voluntas est rationalis motus sensui praesidens et appetitui" ; sed in Deo non est ponere motum nec sensum nec appetitum sensibilem; ergo nec est ponere ibi voluntatem.
Contra: a. Voluntas est vis cognoscens, domina sui actus, super bruta animalia quae moventur secundum impetum, et licet habeant sensitivam cognitivam, non tamen est domina sui actus, quia non possunt prohibere suos actus; sed melior est vis cognoscens et domina sui actus quam natura ignorans nec domina sui actus; sed quod melius est semper est Deo tribuendum; ergo voluntas est in Deo. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 2. Et dicendum quod est voluntas qua volumus et est voluntas quod volumus, licet improprie ; sed voluntas qua volumus adhuc tripliciter: substantia, virtus, operatio. [Voluntas dicitur operatio] sive motus sive actus elicitus a potentia, secundum quod dicit Augustinus quod "voluntas est rationalis motus" etc.; dicitur etiam voluntas virtus sive potentia qua volumus; voluntas etiam dicitur substantia: et isto ultimo modo dicitur voluntas in Deo, non primo nec secundo modo, ut scilicet sit differens vis vel operatio a substantia.
1. Ad illud autem quod obicit quod in Deo non est finis, ergo nec bonum nec voluntas: respondeo quod haec est falsa in Deo non est finis, quia ipse est finis omnium non habens finem, sicut est principium omnium non habens principium. Est autem voluntas finis et eorum quae sunt ad finem. Cum ergo dicitur Deus vult se, significatur voluntas finis, non qui sit alius a se, sed qui sit idem quod ipse; cum dicitur Deus vult omnia, dicitur voluntas in Deo eorum quae sunt ad finem qui est ipse.
On this page