I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 1, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 1, C. 2
QUID SIT VOLUNTAS SECUNDUM RATIONEM DICENDI.
Secundo quaeritur quid sit voluntas secundum rationem dicendi. Unde quaeritur quid addit voluntas supra essentiam.
1. Si enim penitus idem sunt velle et esse, ergo eodem addito utrobique, adhuc erunt idem; ergo sicut dicitur omnia vult, poterit dici omnia est.
2. Item, voluntas aut dicitur relative aut secundum essentiam. Dicit Magister quod non dicitur relative; sed videtur quod immo, quia sicut creator dicitur ad creaturam, ita voluntas ad volitum.
Respondeo: 1. Dicunt quidam quod divina essentia significatur multipliciter. Quandoque enim significatur ut substantia, quandoque ut quantitas, quandoque ut qualitas. Significatur ut substantia per hoc nomen Deus et deitas ; similiter quandoque significatur ut potentia per hoc nomen potentia ; quandoque ut habitus, per hoc nomen scientia ; quandoque ut actus, per hoc nomen voluntas, per quod significatur essentia ut actus liber ab omni coactione in omne quod libet. Unde cum idem sit velle et esse, si vult omnia, ergo est omnia, non valet: est enim commutatio praedicamenti in ratione dicendi; nam cum dico vult omnia, dico divinam essentiam ut actum; cum dico est omnia, dico divinam essentiam ut substantiam.
-— Vel aliter potest dici quod, licet in Deo sit idem essentia quod voluntas, tamen quia voluntas Dei, prout exprimitur in verbo volendi, connotat quandoque effectum in creatura, ut quando exprimitur respectu creaturae, essentia Dei, prout exprimitur verbo essendi, nihil connotat; unde non valet argumentum: idem est essentia quod voluntas, ergo si vult omnia, est omnia.
2. Ad aliud dicendum quod dici relative in divinis est dupliciter. Nam dicitur relative persona ad personam, ut Pater ad Filium; dicitur essentia relative ad creaturam, ut Dominus ad servum et Creator ad creaturam. Dicendum ergo quod ubi est relatio ad personam, nihil dicitur secundum substantiam; sed ubi est relatio ad creaturam, significatur essentia, sed connotatur respectus in creatura, ut cum dicitur Dominus, Creator et huiusmodi. Cum ergo quaeritur utrum voluntas dicatur relative de Deo, dicendum quod voluntas quandoque dicitur absolute, quandoque in comparatione: absolute, cum dicitur Deus vult se vel Deus vult, non importatur aliquis respectus ad creaturam nisi in potentia; sed cum dicitur Deus vult omnia, sic dicitur in comparatione et dicitur in relatione ad creaturam. Quod ergo negatur hic, quod "nunquam dicitur relative": dicendum quod non dicitur relative, id est ut significet relationem, sed tamen dicitur in respectu.
3. Ad aliud dicendum quod aliter est in scientia, aliter in voluntate connotationis respectus ad creaturas. Nam cum dicitur vult res esse, sequitur res esse, et hoc quia respectus est ad res entes in actu; cum ergo dicitur Deus vult se, non connotatur respectus rerum entium in actu: et ideo volendo se, non vult omnia, quia aeternaliter se vult, temporaliter vult esse omnia. Sed cum dicitur scit res, non sequitur res esse, quia per hoc res sciuntur a Deo non secundum esse in rerum natura sive in actu, sed in causa, et hoc non est aliud quam ipsam causam esse, et ideo sciendo se, scit omnia.
On this page