Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 1, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 1, C. 3

DE COMPARATIONE VOLUNTATIS AD POTENTIAM ET SCIENTIAM.

Tertio quaeritur de comparatione intentionis voluntatis ad intentiones potentiae et scientiae secundum extensionem et ordinem.

I. Quaeritur ergo utrum voluntas sit respectu omnium eorum respectu quorum est scientia et potentia.

Et videtur quod sic: 1. Voluntas enim est respectu bonorum, et omne quod potest, vult se posse; similiter omne quod scit, vult se scire; ergo ad eadem se extendit voluntas ad quae scientia et potentia.

2. Item, verum et bonum convertuntur ; sed sicut se habet verum ad scientiam, ita se habet bonum ad voluntatem; ergo sicut omne verum est scibile, ita omne bonum est volitum.

Contra: a. Voluntas est respectu bonorum entium tantum, scientia respectu bonorum et malorum, potentia respectu bonorum entium et nonentium; ergo non ad omnia se extendit voluntas ad quae scientia et potentia.

II. Item, quaeritur de ordine voluntatis, sapientiae et scientiae, scilicet quid horum sit prius intentione.

Et videtur quod voluntas: 1. Quia dicit Hugo quod "haec tria, scilicet potentia, sapientia et voluntas, ad omnem effectum concurrunt; sed voluntas movet, sapientia disponit, potentia operatur". Ergo voluntas praecedit scientiam et potentiam.

2. Item, idem: "Bonitate voluit, sapientia disposuit, potentia fecit".

Contra: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Quibus inest sapientia, inest potentia", sed non convertitur, ut patet in plantis, in quibus est potentia, sed non scientia; sed ubi est scientia, est potentia, quia omnis scientia egreditur ab aliqua potentia. Similiter, ubi est voluntas, est scientia et potentia, sed non convertitur: in aliquibus enim est scientia et potentia, sed non voluntas. Ergo potentia et sapientia praecedunt voluntatem.

b. Item, Hugo: "In anima rationali primo est potentia, secundo sapientia, tertio amor; et hic est ordo naturalis: quia potentia non est ab alio, sed sapientia est ab alio, amor vero est a sapientia et potentia; secundum haec tria anima est ad similitudinem Trinitatis: Patris per potentiam, Filii per sapientiam, Spiritus Sancti per amorem". Ergo idem quod prius.

[Solutio]: 1. Ad hoc patet solutio in Tractatu de potentia. Nam voluntas uno modo dicitur respectu actuum temporalium et aeternorum, ut cum dicitur Deus vult se etc.: et sic est respectu eorum quorum est scientia, quia vult se scire quidquid scit, similiter et posse; alio modo dicitur respectu temporalium tantum: et sic non se extendit voluntas ad omnia ad quae scientia et potentia.

II. Ad illud quod quaeritur de ordine, patet responsio ex dictis in Tractatu de potentia.

PrevBack to TopNext