Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 2, C. 1

QUARE MAGIS DEFINIATUR VOLUNTAS PER CAUSAM QUAM POTENTIA VEL SAPIENTIA.

Quantum ad primum sic proceditur: 1. Deus dicitur causa in triplici genere causae, scilicet efficientis, formalis exemplaris et finalis. Causa finalis dicitur ratione bonitatis, formalis exemplaris ratione sapientiae; ergo causa efficiens dicitur ratione potentiae, non ratione bonitatis vel voluntatis; ergo voluntas non magis debet definiri in ratione causae efficientis quam potentia.

2. Item, Augustinus, VIII De civitate Dei, commendat Platonem, quia dixit quod "in Deo intelligitur causa subsistendi, ratio intelligendi, ordovivendi, secundum quae tria sunt tres partes Philosophiae: nam ordo vivendi ad Moralem, ratio intelligendi ad Rationalem, causa subsistendi ad Naturalem" ; sed ordo vivendi ad bonitatem, ratio intelligendi ad sapientiam; ergo causa subsistendi ad potentiam potius pertinet quam ad voluntatem vel bonitatem, et ita voluntas non magis debet definiri in ratione causae quam potentia.

3. Item, Augustinus, in eodem: "Illos qui de Deo senserunt quod rerum creatarumsit effector, quod lumen cognoscendorum et bonum agendorum, et quod ab illo in nobis sit principium naturae et veritasdoctrinae et felicitasvitae, ceteris anteponimus" ; sed "bonum agendorum" dicitur ratione voluntatis, "lumen cognoscendorum" ratione sapientiae; "effector" ergo dicitur ratione potentiae.

Respondeo: "Ad agendum veloperandum concurrunt tria: posse, scire et velle". Sed de potentia est loqui dupliciter: vel secundum quod est ad actum interiorem vel secundum quod est ad actum exteriorem; actus interior: velle, scire et huiusmodi; actus exterior: ipsa operatio. Si ergo accipiatur potentia communiter ad actus interiores, sic non dicitur potentia in causalitate: sic enim est aeterna; sed si referatur posse ad facere, sic dicit potentia causam et est posterior scientia et voluntate in ratione intelligentiae, sed secundum alium modum prior est. Item, in aliquibus est potentia, ubi non est scientia, et in aliquibus est scientia, ubi non est bonitas sive voluntas ; sed ubi est voluntas, necessaria sunt scientia et potentia: propter hoc voluntas dicit totam causam, non potentia vel scientia, quia ad ipsam concurrunt scientia et potentia. Ideo potius definitur voluntas per causalitatem quam potentia vel scientia.

PrevBack to TopNext