Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, Tit. 2, M. 2, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 3

DE OPERATIONE DIVINA.

Consequenter quaeritur de impletione sive operatione divina, quae est quartum signum voluntatis divinae. Cum autem ponantur conditiones divinae operationis misericordia et iustitia, et determinatio sit quantum ad operationem bonorum, est inquisitio:

Primo, de conditionibus misericordiae et iustitiae, secundum quod dicitur: "Universae viae Domini misericordia et veritas" ;

deinde vero, determinatio an sit operationis divinae respectu bonorum tantum, hoc est quaerere an Deo auctore fiant mala.

Quantum ad primum quaeritur in hunc modum: Primo, an in Deo ponenda sit intentio misericordiae et iustitiae; secundo, quid per prius, an intentio misericordiae aut iustitiae; tertio, an in omnibus operibus Dei sit invenire iustitiam et misericordiam.

ARTICULUS I.

An in Deo ponenda sit intentio misericordiae et iustitiae

Circa primum sic obicitur:Damascenus: "Misericordia est tristitia de alienis malis" ; sed in Deo non cadit passio; ergo nec intentio misericordiae. Similiter videtur de iustitia, quia intentio iustitiae est reddere debitum; sed dicit Anselmus, Cur Deus homo, quod "Deus nulli debet" ; ergo in ipso non est intentio iustitiae.

Solutio: Dicendum quod cum misericordia dicatur multipliciter — prima autem ratio eius est relevatio miseriae ; potest autem relevatio miseriae esse dupliciter, quia vel cum compassione relevantis vel sine compassione relevantis — si cum compassione relevantis: sic non cadit in Deo, quia misericordia hoc modo ponit compassionem et dolorem de alienis malis; nulla autem affectio vel dolor in Deo potest poni, ideo nec misericordia hoc modo: et haec est misericordia secundum affectum, in Deo autem nulla cadit affectio. Secundum autem quod misericordia dicitur in relevatione miseriae solum sine compassione relevantis, sic notat misericordia solum effectum miserentis, non affectum relevantis, et sic cadit in Deo. Unde Anselmus, in Proslogion: "Misericors es, quia miseros salvas et peccatoribus tuis parcis; et misericors non es, quia nulla miseriae compassione afficeris".

Similiter de iustitia dicendum quod iustitia uno modo importat debitum necessitatis, alio modo importat condecentiam congruitatis. Primo modo non est in Deo, sed in nobis qui alligamur hoc debito quoad Deum et quoad proximum. Secundo modo est in Deo, et haec iustitia nihil aliud dicetur in ipso quam condecentia suae bonitatis. Unde Anselmus, in Proslogion: "Cum punis malos, iustum est, quia illorum meritis convenit; cum veroparcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed quia bonitati tuae condecens est". Et sic misericordia et iustitia secundum unam intentionem ponendae sunt in Deo, secundum aliam vero non.

ARTICULUS II.

Quae sit prior in Deo intentio, misericordiae an iustitiae.

Deinde quaeritur quae sit prior in Deo intentio, misericordiae an iustitiae.

Ad quod sic: a. Psalm.: "Universae viae Domini misericordia et veritas" ; et appellatur hic veritas iustitia, quia unum pro alio sumitur in Scriptura licet in hoc differant quod veritas in dictando, iustitia in exequendo vel exhibendo. Prius ergo ordinat misericordiam quam iustitiam; ergo prior est in Deo ratio misericordiae quam iustitiae.

b. Item, Psalm.: "Misericordiam et iudicium" etc.; sed iudicium pertinet ad iustitiam; ergo prior est intentio misericordiae quam iustitiae.

c. Item, II Cor. 1,2 dicitur: "Pater misericordiarum" ; sed non invenitur in Scriptura Pater iustitiarum ; ergo intentio misericordiae prior est in Deo quam intentio iustitiae.

d. Item, quod Deus promittit, est ex misericordia, quod comminatur ex iustitia; sed promissiones Dei sunt immutabiles, II Cor. 1,20: "Quotquot promissiones sunt in illo est", id est sunt immutabiles, comminationes autem mutabiles. Unde Ierem. 18,7-8: "Repente loquaradversus gentem et adversus regnum, ut eradicem et destruamet disperdam. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quodlocutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam". Sed quod pertinet ad immutabilitatem, per prius est in Deo; ergo prior est in Deo intentio misericordiae quam iustitiae.

Contra: 1. Anselmus, in Proslogion: " "Vereuniversae viae Domini misericordia et veritas"; et "tamen iustus Dominus in omnibus viis suis", et utique sine repugnantia, quia quos vis punire, non est iustum salvari, et quibus vis parcere, non est iustum damnari. Nam id solum iustum est quod vis et non iustum quod non vis; sic ergo nascitur de iustitia misericordia tua". Si ergo in Deo ex iustitia nascitur misericordia, ergo prior est intentio iustitiae quam misericordiae in Deo.

2. Item, Anselmus, in Proslogion: "Parcendo malis ita iustus es secundum te et non secundum nos, sicut misertus es secundum nos et non secundum te". Sed prius est intentio quae est secundum ipsum quam quae est secundum nos; ergo per prius est iustitia quam misericordia.

3. Item, iustitia est non solum reddere quod debitum est, sed etiam supplere defectum et indigentiam. Si ergo intentio misericordiae est in relevatione indigentiae, ergo intentio iustitiae includit in se intentionem misericordiae; ergo per prius dicitur de Deo.

4. Iuxta hoc ostenditur quod neutra debet dici simpliciter prior altera, immo in diversis ordinibus una est prior altera et e converso. Videmus enim quod causa efficiens uno modo prior est causa finali, alio modo e converso, quia finalis in intentione prior est ceteris causis, in exequendo vero efficiens. Si ergo misericordia prior est in intentione Dei, quia misericordiam semper intendit, iustitia prior est in executione; ergo nulla prior altera simpliciter, sed in diversis viis una prior altera et e converso.

Solutio: Dicendum quod misericordia et iustitia Dei multipliciter dicuntur. Dicitur enim iustitia large, scilicet communissime: et sic iustitia Dei est condecentia suae bonitatis; inde iustum est quidquid decet suam bonitatem; et iste est supremus gradus iustitiae, et secundum hoc loquitur Anselmus, in Proslogion, de iustitia, dicens: "Cum parcis malis iustum est, non quia illorum malis, sed quia tuae bonitati condecens est". Secundo modo dicitur iustitia communiter: et sic iustitia appellatur retributio secundum exigentiam meritorum, et secundum hoc dicit Anselmus, in Proslogion: "Iustum quippe est te sic esse iustum ut iustior nequeas cogitari; quod nequaquam esses, si tantum bonis et non malis merita redderes: iustior enim est qui bonis et malis quam qui bonis tantum merita retribuit; et sic ex iustitia nascitur misericordia" et severitas: misericordia est in praemiando bonos, severitas in puniendo malos; unde iustitia sic respicit illud quod est in praemiando et puniendo. Tertio modo dicitur iustitia Dei stricte: et sic accipitur pro severitate, quae est in puniendo malos; unde sic se habet solum ad puniendum; et haec iustitia est sub iustitia communiter dicta, et de hac dicit Anselmus: "Cum punismalos, iustum est, quia illorum meritis convenit".

Similiter ex parte misericordiae est distinguendum, quod dicitur multipliciter. Uno modo large sive communissime: et sic misericordia Dei appellatur superabundantia suae bonitatis et pietatis in erogatione boni. Secundo modo misericordia dicitur communiter, quae est in erogatione bonorum supra exigentiam meriti, secundum quod dicimus quod bonis dat praemia supra condignum, malis vero poenam citra condignum. Tertio modo dicitur misericordia Dei stricte, quae scilicet est in erogatione liberali boni debiti, sicut dicimus quod Dominus quemcumque salvat, etiam quantumcumque meruerit, adhuc tamen liberaliter et misericorditer salvat; et haec misericordia solum est in praemiando bonos, et dividitur haec ex opposito contra iustitiam stricte sumptam, quae e contrario solum est in puniendo.

Dicendum ergo quod contingit comparare iustitiam et misericordiam secundum latitudinem suam et generalitatem, ut scilicet sunt in eodem gradu, ut iustitia large comparatur ad misericordiam large, et iustitia communiter ad misericordiam communiter, et iustitia stricte ad misericordiam stricte: et sic semper in Deo prior est intentio misericordiae quam iustitiae. — Quod patet: iustitia enim large sumpta est condecentia bonitatis divinae, misericordia large est superabundantia pietatis divinae; sed prior est ipsa bonitas quam condecentia bonitatis: quia enim bonus summe, ideo decet ei facere quod facit, et inde iustitia, et non e converso: nam ex eo quod summa est bonitas et superexcellens, ex hoc provenit condecentia. Unde dicit Anselmus: "Iustus es, non quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summum bonum" ; et ita iustitia large nascitur ex misericordia large. Similiter comparando divinam misericordiam sumptam communiter ad iustitiam sumptam communiter, prior est intentio misericordiae: quia quod Deus remuneret supra meritum, hoc est ex parte sua, scilicet ex condecentia suae bonitatis superexcellentis, et istud est misericordiae in Deo communiter dictae; quod autem retribuat secundum merita, hoc est ex parte nostra; prior autem est intentio in Deo quae omnino est ex parte ipsius quam quae non omnino, sed ex parte nostra. Similiter comparando misericordiam stricte sumptam ad iustitiam stricte sumptam, prior est intentio misericordiae, quae est in praemiando, quam iustitiae, quae est in puniendo: quia omne punire in Deo ordinatur ad praemiari, quia punitio malorum ordinatur ad praemium electorum augmentandum. Si autem comparemus misericordiam et iustitiam non secundum aequalitatem graduum — ut si comparemus misericordiam ad iustitiam prout est superior sive in supremo gradu, quo dicitur large, et misericordia communiter — sic semper iustitia prior est: ex iustitia enim large sumpta nascitur misericordia communiter sumpta; decet enim suam bonitatem quod puniat malos citra condignum, et sic intelligitur auctoritas Anselmi supra posita. Unde ex iustitia large sumpta nascitur misericordia et iustitia communiter sumpta; similiter ex iustitia communiter sumpta nascitur misericordia et iustitia secundum quod sumitur stricte: quorum primum, scilicet misericordia, est in praemiando bonos; alterum, scilicet iustitia, quae dicitur severitas, in puniendo malos; ex hoc enim quod retribuit secundum exigentiam meritorum, provenit quod bonis bona, malis mala retribuat.

[Ad obiecta]: Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta.

ARTICULUS III

An in universis operibus Domini inveniatur misericordia et iustitia.

Deinde quaeritur si in universis operibus Domini sit invenire misericordiam et iustitiam. Et primo quaeritur quantum ad opera creationis; secundo, quantum ad opera recreationis; tertio, quantum ad opera retributionis.

I. Quantum ad primum, sic: a. Psalm.: "Universae viae Domini misericordia et veritas" ; viae autem dicuntur opera; ergo in universis operibus Domini est invenire misericordiam et veritatem; ergo et in operibus creationis.

b. Item, Glossa, ibi: "Misericordiam et veritatem manifeste nobis exhibet; quae duo tamen in omni opere Dominisimul sunt, etsi non nobis manifeste appareant".

Contra: 1. Iustitia Dei dicitur tripliciter: uno modo respectu exigentiae meritorum, scilicet secundum quod tribuit unicuique secundum meritum; alio modo respectu impletionis promissorum, et sic dicitur facere de iustitia, quando implet quod promisit; tertio modo, respectu exigentiae perfectionis, cum scilicet dat unicuique periectionem secundum propriam exigentiam et conservationem et regimen: secundum hoc dicitur iustitia Dei respectu perfectionis creaturarum et regiminis et conservationis earumdem ; sed in opere creationis nullo istorum modorum est iustitia Dei, cum creatio sit eductio de non-esse ad esse; ergo in operibus creationis non est iustitia Dei.

2. Item, Gregorius, Super Iob.: "Misericordia refertur ad miseriam" ; sed ubi ponitur simpliciter non-ens, non est beatum nec miserum; ergo in operibus creationis non est beatum nec miserum; ergo nec misericordia.

II. Quaeritur iterum de operibus recreationis utrum in illis ponenda sint simul misericordia et iustitia, sicut in incarnatione, quae est opus recreationis.

Ad quod sic: 1. Rom. 15, 8-9: "Dico Iesum Christum ministram fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum: gentes autem super misericordia honorare Deum". Vult dicere quod Christus Iudaeis fecit iustitiam, quia ipsis erat promissa: unde in impletione fecit iustitiam; item, fecit eis misericordiam, quia promisit incarnationem; sed gentibus non fuit promissa incarnatio; ergo ex misericordia fuit illis exhibita et non ex iustitia. Ergo simpliciter quantum ad omnes non fuit simul misericordia et iustitia in opere recreationis.

Contra: a. I Cor. 1, 30, loquitur Apostolus de Christo: "Factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio", et loquitur generaliter quantum ad omnes Iudaeos et gentiles de fructu incarnationis; ergo in comparatione ad gentes fuit iustitia et misericordia in opere recreationis.

III. Tertio quaeritur utrum in operibus retributionis simul sint misericordia et iustitia: Primo, de operibus beneficentiae; secundo, de operibus punitionis.

De operibus beneficentiae, an sit misericordia et iustitia in eis: primo, quantum ad electionem; secundo, quantum ad beneficium temporale; tertio, quantum ad sanctificationem; quarto, quantum ad beatificationem.

A. Quantum ad primum sic obicitur: 1. Dominus elegit Iacob et Esau reprobavit, et tamen tantum erat in uno quantum in alio et de pari se habebant; ergo sine iustitia egit cum Iacob elegit, et sine misericordia cum Esau reprobavit.

2. Item, multa beneficia dat quibusdam, quae non dat aliis qui ex aequo se habent; ergo etc.

B. Item, quaeritur de opere beneficentiae temporalis, scilicet utrum Deus de iustitia conferat bonum temporale malis hominibus:

a. Quia dicit Augustinus quod peccator non est dignus pane quo vescitur ; sed iustitia respicit exigentiam meritorum vel promissionem; ergo non est iustitia quod faciat bonum temporale peccatoribus.

C. Item, quaeritur utrum in iustificatione impii sit misericordia vel iustitia.

Ad quod sic: 1. Sicut se habet misericordia ad misereri, ita se habet iustitia ad iustificare; sed misereri est opus misericordiae; ergo iustificare est opus iustitiae.

Contra: a. De misericordia sua iustificat Deus; non ergo de iustitia.

b. Item, peccator non est dignus facere opera unde sit gratus, nec potest facere opus dignum.

c. Item, IV Sententiarum: Opus misericordiae est remittere peccata.

D. Item, quaeritur de opere beatificationis: 1. Psalm.: "Misericordia Domini plena est terra". Glossa: " "Terra"dicit, non caeli, quia caeli non indigent misericordia, ubi nulla est miseria; in terra hominis abundat miseria et superabundat Domini misericordia". Ergo in illa illustratione sanctorum in caelis, quae erit in beatificatione, non erit opus misericordiae.

IV. Quarto quaeritur utrum in operibus punitionis sit misericordia et iustitia: Primo, quantum ad punitionem temporalem; secundo, quantum ad punitionem aeternam; item, de punitione temporali quantum ad adultos, quantum ad parvulos.

A. Quantum ad primum quaeritur de punitione temporali, qua punit in praesenti parvulos, de qua movet Augustinus quaestionem sic: 1. "Nos videmus multos subiectos febribus et poenis temporalibus postquam baptizati sunt" ; sed non remanet in eis culpa originalis post Baptismum; ergo non est iustum eos puniri.

2. Item, posito quod tales decedant antequam sint adulti, ad nullam igitur utilitatem puniuntur, nec propter hoc quia meruerunt; ergo non de iustitia puniuntur.

B. Item, quaeritur de poenis temporalibus, quibus puniuntur adulti, 1. maxime de illis quibus unus punitur pro alio vel maledicitur, sicut fuit Chanaan: iste enim Chanaan nihil peccaverat unde deberet habere maledictionem, sed pater eius tantum; sed illa fuit maledictio divina sive per inspirationem divinam, ut supponimus; ergo non videtur ibi fuisse iustitia.

2. Item, pro peccatis patrum punit filios ; ergo pro peccatis aliorum punit innocentes; sed hoc non est de iustitia, quia iustum est ut solum qui peccaverit puniatur; ergo etc. — Item, Ezech. 18, 17: "Filius non morietur in iniquitate patris, sed vita vivet", et ibidem: "Filius non portabit iniquitatem patris" ; ergo non vindicat Dominus iuste iniquitatem patrum in filios. — Item, Ezech. 4, 17: "Corruet unusquisque et contabescet ininiquitatibus suis".

3. Hanc etiam quaestionem quaerit Augustinus, Iosue 7, 1: "Filii Israel tulerunt de anathemate" etc., ubi dicit sic: "Quaeri solet quomodo iuste peccatum alterius in alios vindicetur, cum in legedictum sit: nec patres pro filiorum nec filii pro patrum iniquitatibus esse puniendos". Ex quo videtur secundum ipsum quod non puniat Deus iuste filios pro patribus.

4. Item, Exod. 32, 21, non fuit Aaron punitus pro vitulo conflatili, sed solum argutus; populus autem punitus fuit ; ergo iniuste fecit Dominus.

V. Item, quaeritur de punitione aeterna, qua punit Deus in inferno: primo, quantum ad adultos; secundo, quantum ad parvulos.

Circa primum quaeritur an Deus possit aliquem punire in inferno absque misericordia, hoc est quantum meruit possit punire; secundo, an aliquem puniat ibi absque misericordia, scilicet quantum meruit.

Quantum ad primum sic obicitur: 1. Deus potest quidquid iustum est; sed iste fornicator meruit puniri tanta poena; ergo iustum est quod puniatur tanta poena; ergo Deus potest illud; sed si punit eum tanta poena, sine misericordia punit; ergo Deus potest punire aliquem poena aeterna absque misericordia.

Contra: a. II ad Tim. 2, 13: "Negare se ipsum non potest". Sicut ergo non potest non punire malos, quod est opus iustitiae, ita non potest non relaxare de poena, quod est opus misericordiae, quia sic negaret suam misericordiam, quae ipse est; ergo non potest aliquem punire in inferno absque misericordia sive quantum meruit.

VI. Item, quaeritur de actu punitionis aeternae, scilicet an sine misericordia puniat aliquem, an sine iustitia.

Ad quod sic: 1. Apoc. 18, 7: "Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum". Ex quo patet quod punit quantum meruit.

2. Item, Matth. 7, 2: "In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis", et hoc est: pro tanta culpa, tanta poena; et in Isai. 27, 8: "In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, vindicabiseam", scilicet in mensura poenae contra mensuram culpae. Ex quibus videtur quod Deus puniat quantum meruit.

3. Item, Apoc. 18, 6: "Reddite illi sicut illa reddidit vobis, et duplicate illi duplicia secundum opera eius: in poculo, quod miscuit vobis, miscete illi duplum" - et vocat poculum contra Babylon poenam qua afflixit sanctos, sicut in Ierem. 25, 15: "Sume calicem vini furoris eius", vocatur calix poena — ergo magis punit Deus Babylon quam meruit puniri in afflictione sanctorum; punit ergo punitione aeterna sine misericordia.

4. Item, Isai. 40, 2: "Suscepit de manu Domini duplicia" etc.

5. Glossa, super illud: "Ex usuris" etc., Glossa: "Plus exigitur in poenis quam commissum sit in culpis".

6. Item, plus punivit Deus Iob poena temporali quam meruerat; unde l7, 2: "Non peccavi", scilicet tantum; ergo eadem ratione plus punit aliquando aliquem poena aeterna quam meruit.

7. Item, cum punit aliquem in inferno pro culpa, constat quod culpa est temporalis, sed poena est aeterna; ergo plus punit ipsum quam peccaverit.

8. Item, reatus culpae venialis temporalis est; ergo iniuste punit Deus aliquem poena aeterna pro culpa veniali.

9. Item, "sint duo, quorum unus in duplo sit magispeccator quam aliuset sic uterque decedat; culpa unius est dupla ad culpamalterius; ergo et poena condigna unius est dupla ad poenam condignamalterius, et unus .in inferno punitur magisin duplo quam alius. Sed contingat quod Deus utrique aliquid relaxet de condigna poena; ergo magis in quantitate subtrahitur de condigna poena uniusquam de poena condigna alterius. Quod patet in numeris: si enim unus numerus sit duplus ad alium, et de utroque fiat subtractio ita quod in residuis sit dupla proportio, plus subtrahitur de duplo quam de subduplo; ergo plus relaxat isti qui magis peccavit, de poena, quam alii qui minus peccavit: quod iniustum est", quia magis peccavit quam ille; ergo Deus in punitione aeterna aliquando agit iniuste; et ita sine iustitia et misericordia simul punit Deus peccatores aeternaliter.

VII. Item, quaeritur de punitione aeterna quoad parvulos, utrum iuste et misericorditer puniat eos.

Et videtur quod sine misericordia punit eos decedentes sine Baptismo: 1. Quia punit eos poena condigna peccato originali, in quo decedunt, nihil relaxando de poena; ergo punit eos sine misericordia. — Maior patet: quia punit eos carentia visionis, quae est poena condigna peccato originali; sed de hac poena nihil relaxat, quia aut relaxaret quoad diuturnitatem poenae istius aut quoad acerbitatem. Non relaxat de ea quoad diuturnitatem, quia poena ista est infinita quoad diuturnitatem et perpetua; similiter nihil relaxat de acerbitate, "quiacarentia visionis Dei, cum sit privatio, non recipit magis et minus", et etiam in omnibus parvulis est aequalis reatus, ratione cuius non minus punitur unus quam alius; ergo sine misericordia puniuntur parvuli poena condigna.

2. "Item, dicit Augustinusquod "carentia visionis Dei est maxima poena"; et peccatum originale minimum peccatum est; ergo parvuli pro minimo peccato puniuntur maxima poena". Ergo Deus iniuste et immisericorditer agit cum illis.

3. "Item, in visione Dei est maxima gloria; ergo in carentia visionis maxima poena, quia maxima poena et maxima gloria sunt contraria; ergo parvuli pro peccato originali puniuntur maxima poena".

4. "Item, ex visione Dei est maxima delectatio; ergo ex carentia visionis maxima tristitia; ergo maxima poena, et inde ut prius". Ex iis omnibus videtur quod non in omnibus operibus est misericordia.

Solutio: Dicendum ad omnia ista quod intentio misericordiae et iustitiae multipliciter accipitur. Si accipiantur earum intentiones large: sic sunt in operibus Dei misericordia et veritas. Unde Psalm.: "Universae viae Domini misericordia et veritas" etc. Glossa: "In omni opere Domini simul sunt, etsi nonnobis manifeste appareant". Notandum ergo quod iustitia Dei dicitur multipliciter. Uno modo dicitur ut connotetur exigentia meritorum, alio modo ut connotetur condecentia bonitatis divinae. Et haec distinctio sumitur ab Anselmo, in Proslogion: "Cum punis malos, iustum est, quia illorum meritis convenit; cum vero parcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed quiabonitati tuae condecens est". Prout ergo dicitur iustitia primo modo, sic non invenitur in omni opere Dei, quia nec exigentia meriti invenitur in omni opere eius ; secundo vero modo sumpta in omni opere Dei invenitur, sed diversimode. Unde distinguendum est, quia in Deo est condecentia potestatis et est in eo condecentia sapientiae et condecentia dispositionis et condecentia aequitatis et condecentia miserationis: haec enim omnia complectitur condecentia divinae bonitatis.

Si ergo dicatur iustitia condecentia suae potestatis: haec proprie apparet et ponitur in opere iustificationis; et hoc est quod dicitur, Rom. 9, 22—23: "Quod si Deus volens ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet vasa gloriae suae". Unde quod unum iustificat, alium non, hoc facit iustitia potestatis. Unde Hugo, in libro De sacramentis: "Iustitia alia estsecundum debitum facientis, alia est secundum meritum patientis. Iustitia secundum debitumfacientis est potestatis, quia sine iniustitia licet facienti, si velit, quod eius potestati debetur; iustitia aequitatis est qua retribuitur patienti, etiam si nolit, quod eius merito debetur. Cum ergo Deus punit peccatorem, iuste facit, quia eius aequitati debetur ut hoc possit, si velit; cum veroDeus iustificat peccatorem, iuste agit etiustus est iustitia potestatis, quia hoc eilicet".

Si autem appelletur iustitia Dei condecentia suae sapientiae, sic est iustitia Dei in electione et reprobatione, et sic iuste elegit Iacob et Esau reprobavit: condecens est enim sapientiae eius quod det illi gratiam quem scit bene uti gratia, et illi non quem scit male uti, ad minus quantum ad radicationem. Et hoc est quod dicit Ambrosius: "Deus dat gratiam illi quem scit sibi serviturum, et illi non quem scit sibi non serviturum; et hoc estdare cui dandum est, et non dare cui dandum non est". Et hoc est de condecentia sapientiae. In sapientia enim est praescientia non solum status qui nunc est, sed etiam qui futurus est; et ideo bene dicit quod "dat illi gratiam quem scit sibi serviturum", quia hoc est praesens sapientiae suae; et ideo iustum et condecens est quod sic faciat. Unde etsi sint duo aeque dispositi, tamen dat Deus uni gratiam, alii non, quia licet dispositi sint ex aequo quantum ad nunc, non tamen quantum ad omne tempus, immo unus utetur iuste, alter iniuste.

Si autem appelletur divina iustitia condecentia dispositionis, sic est iustitia in creatione, quia iustum est ut quod Deus disposuit et ordinavit, impleat. Si ergo creatio erat in aeterna dispositione, iustitia erat quod exequeretur ab ipso, quia hoc suae dispositioni condecebat, sicut iustitia est ut quod promisit impleat.

Si autem appelletur iustitia divina condecentia aequitatis, sic respicit opus retributionis, qua retribuit secundum merita, bonis bona, malis mala. Unde Hugo de S. Victore: "Iustitia aequitatis est qua retribuitur patienti quod eius merito debetur". Et Anselmus, in Proslogion: "Domine, iustum est te sic esse iustum ut iustior nequeas cogitari; quodnequaquam esses, si tantum bonis bona etnon malis mala redderes. Iustior enim est qui bonis et malis quam qui bonis tantum merita retribuit".

Si autem appelletur iustitia Dei secundum condecentiam miserationis, hoc est ut semper puniat citra condignum et remuneret supra condignum. Unde Rom. 8, 18: "Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam" etc.

Similiter autem intentio misericordiae multipliciter est. Uno modo dicitur misericordia respectu relevationis miseriae, alio modo dicitur respectu supplementi defectus. Item, in misericordia primo modo sumpta, sunt affectus et compassio in relevante: et quantum ad hoc non est misericordia in Deo. Misericordia autem, quae est in supplementum defectus, multipliciter est secundum quod deiectus multipliciter est. Est enim defectus quantum ad esse: et hic est in re quae non est, quia iste defectus est non-esse; supplementum autem huius defectus est in creatione, quae est exitus de non-esse in esse. Sic ergo in opere creationis est misericordia, quae est ad supplementum defectus quantum ad esse; et secundum hoc dicitur in Psalmo: "Miserationes eius super omnia opera eius". Est alius defectus qui est quantum ad bene esse: et sic est "misericordia" semper "in caelis" ; creatura enim nulla per se potest subsistere sine regente, quia dicit Augustinus quod omnis creatura sub vitio est, non vitio culpae aut poenalitatis, sed vitio defectus, quia nulla per se potest esse sine Conservatore. Hoc etiam modo est misericordia in beatificatione, non quia sit ibi defectus vitii vel poenalitatis, sed quia semper conservat ipsas animas in sua gloria. Et hoc est quod dicit Glossa super illud Psalmi: "Misericordia Domini plena est terra", quod "omnia indigent Domino, et misera et felicia, quia sine illo miser non sublevatur, felix non regitur". Sic ergo in opere creationis est opus misericordiae, quia ibi est intentio supplementi defectus qui est non-esse; et est ibi opus iustitiae, scilicet condecentia bonitatis in opere dispositionis, ut visum est.

Sed tunc quaeritur quomodo ibi distinguuntur. Et dicendum quod creatura erat in praeordinatione divinae dispositionis ita quod ipsa non erat sive erat non-ens in se. Iustitia ergo respicit praeordinationem, quae erat in divina dispositione: quia ita praeordinaverat Deus et disposuerat, iustum erat quod creaturam produceret; misericordia autem respicit non-esse ex parte creaturae: ex quo enim creatura erat non-ens de se, nec de se poterat in esse progredi, divinae fuit misericordiae quod ipsam produxit ad esse.

[Ad obiecta]: I. Secundum ergo praedicta patet solutio ad rationes probantes quod in opere creationis non sit misericordia et iustitia. Est enim ibi iustitia, sicut dictum est, quae est condecentia bonitatis divinae: et illa reducitur ad illum praedictum modum iustitiae,.qui est in impletione promissi. Similiter de misericordia patet solutio, quia non est ibi misericordia quae sit respectu relevationis miseriae, sed quae est in supplementum defectus quantum ad esse.

II. Ad secundum patet solutio. Sed ad obiectum quod contra obicitur quod quoad gentes non sit iustitia in opere recreationis: dicendum quod iustitia Dei potest dici condecentia bonitatis suae; et sic fuit in incarnatione iustitia quoad gentes, quia sicut dicit Anselmus: "Non est iustum ut Deus rationalem creaturam, quam fecit ad beatitudinem, omnino perire sinat", id est non condecet suam bonitatem. Alio modo dicitur iustitia, quae est condecentia veritatis in Deo, et haec est in implendo promissum: et ista non fuit ibi quoad gentes. Et ita licet non fuerit ibi iustitia, quae respicit promissionem quae est condecentia veritatis, fuit tamen ibi iustitia quae est condecentia suae bonitatis.

III. B. Ad illa ergo quae quaeruntur de opere retributionis quantum ad beneficentiam, patet solutio.

C. 1. Ad illud quod obicitur de iustificatione: dicendum quod non sic se habet iustificare ad iustitiam sicut misereri ad misericordiam, quia iustificare non dicit iuste facere, sed de iniusto iustum facere; et hoc non solum est opus iustitiae, sed misericordiae. Sed dicendum sic: sicut se habet iuste facere ad iustitiam, ita misereri ad misericordiam, quia iuste facere est opus iustitiae, non iustificare, quia iustificare non est debitum reddere.

Ad secundam rationem dicendum quod ipsa procedit de iustitia, quae est condecentia divinae bonitatis, quia haec semper est in iustificatione peccatoris, quia "non decet summam bonitatem ut rationalem creaturam, quam fecit ad beatitudinem, omnino perire sinat", ut dicit Anselmus sed non procedit de iustitia quae respicit exigentiam meritorum.

IV. A. Ad illud quod obicitur de parvulis: dicendum, sicut dicit Ioannes Damascenus, quod "divina providentia concedit multotiens iustum incidere in calamitates, ut eam, quae in ipso latet, virtutem aliis manifestam faciat, ut in Iob; aliquando concedit inconvenientium quidagi, ut per operationem, aestimatam inconvenientem, magnum quid et mirabile dirigatur, ut per crucem salutem hominum. Secundum alium modum concedit pati sanctum male, ut non arecta conscientia excidat velex data virtute et gratia in superbiam erigatur, ut in Paulo. Derelinquitur quis ad tempus in directionem aliorum, ut quidem secundum ipsum intendentes alii erudiantur, ut in Lazaro et divite: naturaliter enim videntes quosdam patientes, cruciamur. Derelinquitur quis in alterius gloriam, non propter proprium vel parentum peccatum, utqui a nativitate caecus in gloriam Filii hominis, Ioan.9, 3: "Neque hic peccavit neque parentes eius, sed utmanifestentur opera Dei in illo". Rursus, conceditur quis pati in alterius zelum, ut gloria eius qui passus est magnificata, impigraaliis passio fiat spe futurae gloriae et aeternorum bonorum desiderio, ut in martyribus. Conceditur quis in nefariam incidere operationem quandoque, in directionem alterius passionis deterioris: ut puta est quis elatus in virtutibus et directionibus eius, concedit hunc Deus in adulterium incidere, utex casu in sensum veniens propriae infirmitatis, humilietur et adveniens confiteatur Domino". Punitio ergo non respicit semper meritum patientis, sed aliquando gloriam Dei, sicut in caeco nato; aliquando utilitatem aliorum, ut scilicet accendat zelum Dei in aliis et profectum ad virtutes et incutiat timorem in peccatoribus. In parvulis ergo non est punitio propter meritum, ex quo baptizati sunt, sed propter alias causas, scilicet propter aliorum utilitatem. In hac ergo punitione non est iustitia personalis, quae respicit meritum personae patientis, sed iustitia generalis, quae respicit utilitatem et correctionem in aliis.

B. 1. Ad illud, quod quaeritur de poenis temporalibus, quibus puniuntur adulti, scilicet unus pro alio, sicut Chanaan pro patre suo: dicendum, secundum Augustinum, quod cum duplex sit poena, scilicet aeterna et temporalis, nunquam unus punitur pro alio, scilicet poena aeterna. Poena tamen temporali contingit quod unus pro alio punitur; unde Augustinus, Iosue 7, 1, super illud: "FiliiIsrael praevaricati sunt" etc.: "Non est credendum in poenis quae post mortem irrogantur, alium damnari posse pro alio; sed in iis tantum rebus hanc irrogari poenam, quae finem fuerunt habiturae". Et sic poena temporali bene punitur unus pro peccato alterius; et reddit ibi Augustinus causam, volens dicere quod poena aeterna non confert, sed poena temporalis est ad salutem: valet enim primo ad cautelam in declinandis et vitandis malis, quia in hoc ostenditur quantum peccatum esset, si omnes peccarent, et quantum mali pro unius peccato infligatur, ut scilicet non sint alii securi. Et hoc est quod dicit Augustinus, in illa Glossa: "Simul significatum est quantum mali esset, si universa multitudo vel congregatio peccasset, quando [ne] unus quidem ita potuit vindicari ut ab eopossent ceteriesse securi" ; et loquitur ibi de Achor. Sic fuit Chanaan punitus pro patre suo; ad hoc enim conferebat poena ista ut omnes filii semper essent in honore patris. Valet etiam et confert poena ista ad removendam negligentiam in faciendis bonis; et in hoc ostenditur quod sic debet esse in societate humana, sicut est in membris corporis, ut unus sit sollicitus de alio sicut unum membrum de aliis membris, non sicut Cain qui dixit: "Numquid custos fratris mei sum?" Gen. 4, 9; I Cor. 12, 25-26: "Pro invicem sollicita sunt membra: et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra" ; ideo ergo pro Achor punit alios, Iosue 7, 24, ut tollat negligentiam et unus sit sollicitus pro alio. Et hoc est quod dicit Augustinus, in eadem Glossa: "Ostenditur quantum connexa sit inpopuli societate ipsa universitas, ut non solum in se ipsis singuli, sed tamquam partes in toto existimarentur". Et sic patet quomodo est iustitia, quando unus punitur pro peccato alterius poena temporali.

2. Ad illud autem quod obicitur quod filius non portabit iniquitatem patris: dicendum quod poenam patris aeternam non portabit de iustitia, nisi sit imitator paternae malitiae, sed tunc etiam non portat poenam aeternam patris, sed suam, quam meruit; poenam tamen temporalem patris bene portat de iustitia.

3. Ad obiectum Augustini solvit ipse Augustinus, in illa Glossa, dicens; "Anillud iudicantibus hominibus praeceptum est ne quemquampro alio puniant? Dei autem iudicia non sunt huiusmodi, quia alto et invisibili suo consilio novit quatenus extendatetiam hominum temporalem poenam salubremque terrorem, ut non solum se curet quisque in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam, et tamquam unius corporis et unius hominisalia pro aliis sint membra sollicita".

4. Ad illud quod obicit de Aaron, qui non fuit punitus et tamen populus fuit punitus: dicendum quod immo punitus fuit, sed non poena manifesta, sed occulta; punitus enim fuit illa poena, quae est in sacrificio vitulae rufae, quamdiu vixit, et pro ipso omnes sacerdotes: illa poena erat quod ille qui immolabat, immundus erat, Num. 19, 7-10, et poena in omnes sacerdotes immolantes istam victimam [transivit], qui dum alios mundabant, per hoc sacrificium ipsimet inficiebantur. Non fuit autem Aaron punitus poena manifesta, in signum quod praelati delinquentes non debent puniri manifeste, sed occulte; et super hoc etiam quidam Canones fundantur.

V. Ad illud quod quaeritur de punitione aeterna, an scilicet Deus, aliquem possit punire in inferno quantum meruit, dicendum quod dupliciter contingit loqui de potentia Dei: aut de potentia absoluta aut de potentia secundum condecentiam bonitatis. Loquendo ergo de potentia absoluta, dicendum quod posset; sed non de potentia quae est secundum condecentiam bonitatis, quia non decet suam bonitatem, quae est superabundans, quod ipse puniat absque misericordia.

1. Et per hoc patet solutioXM ad obiectum in contrarium, quia procedit referendo potentiam ad eum qui meruit; verum est enim quod ex parte illius iustum est. Sed cum infert ultra: Deus potest quod iustum est, distinguenda est potentia, ut dictum est, taxative.

VI. Ad illud quod sexto quaeritur de actu punitionis aeternae: dicendum quod triplex est ibi taxatio. Prima est secundum exigentiam meritorum: et hoc secundum naturam generis, non descendendo ad aliquotam intensionis. Verbi gratia, taxavit Dominus acerbitatem poenae debitae pro mortali peccato, definiens quod ei debetur gehennalis, sicut merito virtutum debetur suavitas caelestis, et maximo maxima et maiori maior. Secunda taxatio est secundum exigentiam meritorum descendendo ad aliquotam intensionis: ut tanto peccato tanta poena et non maior debetur; et haec taxatio iustitiae est sicut et prima. Tertia taxatio est misericordiae descendendo iterum ad aliquotam intensionis, taxando quanta reddetur, non quanta debetur. Dicimus ergo quod primo modo semper punitur peccator poena condigna, et est opus iustitiae; secundo modo nunquam poena condigna; tertio modo semper est opus misericordiae coniunctum operi iustitiae, ut iustitia ad qualitatem poenae et quantitatem generis, misericordia vero ad quantitatem specialiter eiusdem acerbitatis inflictam.

1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod aequalitas poenae et culpae potest esse secundum genus: ut si multum peccavit, multum puniatur; vel potest esse secundum determinatam rationem. Quando ergo dicitur quantum glorificavit se, tantum puniatur, loquitur de aequalitate poenae ad culpam secundum genus, quasi dicat quia multum peccavit, multum puniatur, et non de aequalitate secundum rationem determinatam.

2. Ad secundum per idem patet solutio.

3. Ad tertium quod dicit duplicate illi duplicia: dicendum quod hoc non dicitur secundum quantitatem poenae, ut scilicet in duplo reddatur maior poena, sed hoc dicitur secundum proportionem, ut sicut peccavit homo in anima. et in corpore, ita puniatur poena in anima et in corpore: unde debet ei duplicari poena, quia duplex debet esse, scilicet in corpore et in anima.

4. Ad quartum patet solutio per hoc idem.

5. Ad quintum dicendum quod in culpa est delectatio transitoria et est ibi intensio delectationis, quae est in infinitum et perpetua, quia peccator habet voluntatem semper peccandi. Quantum ad primum, verum est quod plus exigitur in poenis quam commissum sit in culpis, quia delectatio vel culpa est transitoria, poena autem non, sed perpetua. Quantum vero ad voluntatem delectandi, quae erat in infinitum, non est illud intelligendum, immo citra condignum punitur.

6. Ad. sextum dicendum quod est poena ad cautelam et est poena ad vindicationem. Poena ad cautelam est ad augmentum et exercitium virtutum et ad ipsarum aestimationem, sicut ad demonstrationem patientiae: et tali poena fuit Iob punitus, sed non poena quae est ad vindictam, de qua procedit ratio.

7. Ad septimum dicendum quod de iustitia punitur culpa mortalis poena aeterna. In peccato enim sunt duo:. primum est aversio a bono aeterno incommutabili, secundum est conversio ad bonum commutabile. Ex parte aversionis, vult Augustinus quod iustum sit ut puniatur poena aeterna; unde dicit: "Non circumstantia facit ut peccatum aeternaliter puniatur,.sed circumstantia illius in quem peccatur, qui, cum sit aeternus, et implentibus mandata aeterna bona promittit, transgressoribusvero comminatur poenas aeternas, eo ipso quod dignum et bonum est ut qui in suoaeterno aeternum iudicem offenderunt, in eius aeterno aeternaliter crucientur". Haec est ergo ratio ex parte boni incommutabilis a quo fit aversio per peccatum sive in quem peccatur. Quae sic patet exemplo: meretur poenam magnam qui offendit militem, maiorem qui comitem, maximam qui regem, et hoc temporalem qui regem temporalem; ergo aeternam qui aeternum Regem. — Item, in peccato est conversio animae ad bonum commutabile, quod vellet sibi esse aeternum et in infinitum durare: et ex hac parte similiter iustum est quod debeat homo puniri pro mortali aeternaliter. Unde Gregorius: "Qui in peccato moritur, in infinitum peccasset, si. in infinitum vixisset" ; unde non pro affectione peccandi punitur aeternaliter, sed pro voluntate peccandi, quae, quantum in se erat, aeterna erat; et hoc scitur per hoc quod in peccato moritur. Et alibi dicit quia "homo peccat in suo aeterno", hoc est in sua delectatione, quam sibi vellet esse aeternam, "ideo Deus. punit eum in suo aeterno". Haec est ergo iustitia ut voluntati malae, aeternae quantum in se est, reddatur poena aeterna. — Item, ex parte avertentis iustum est; unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Dignus est malo aeterno qui in se perimit bonum quod posset esse aeternum". Et hoc patet: de iustitia enim meretur poenam aliquam qui aufert cappam, et maiorem qui maius aufert et universaliter restitutionem rei ablatae; igitur cum rem. abstulerit temporalem, poenam meretur temporalem; qui rem perpetuam, poenam perpetuam. Cum igitur anima sit perpetua, qui animam, quae Dei est, Deo aufert, iustum est ut poena perpetua feriatur.

8. Ad octavum quod obicitur de veniali: dicendum quod illud est ratione sui subiecti. Sicut enim videmus quod in osse fracto laesura est irremediabilis, non de se, sed ratione sui subiecti, scilicet propter os quod fractum est et quod est incurabile, sic in anima, quae quasi fracta est in inferno per sua peccata mortalia, est ipsa laesura culpae venialis irremediabilis, non quia de se sit culpa irremediabilis, sed ratione sui subiecti, in quo est quaelibet laesura, dum sic est,incurabilis; et ideo punitur irremediabiliter.

9. Ad nonum dicendum quod qualitas poenae dicitur dupliciter: aut secundum proportionem poenae ad culpam aut secundum genus sive absolute. In se ergo absolute sive secundum genus, non est hic aequalitas poenae, sed secundum proportionem ad culpam est ibi aequalitas: sicut aliquis, qui est in duplo fortior alio, aequalis est ad portandum hoc onus gravius, sicut iste ad portandum hoc onus in duplo levius. Secundum ergo genus sive secundum quantitatem non est aequalitas poenae in illis, quia poena in se non est aequalis poenae, sed prout dictum est.

VII. 1. Ad illud quod quaeritur de punitione aeterna parvulorum: dicendum quod parvuli in interno puniuntur cum misericordia. Nam sicut dicit Augustinus, in libro Soliloquiorum: "Deus est quod est, quod intelligit, quod cetera intelligere facit, sicut sol qui fulget et qui cetera illuminat". Sicut autem contingit quod aliquis videat ipso sole, tamen non videat ipsum solem, qui est fons lucis, et alius,qui nec videat solem nec ipso sole, et iste habet maiorem carentiam visionis quam primus, sic dicimus de sole spirituali, qui est Deus. Secundum hoc ergo dicendum in parvulis quod in omni eo quod comprehendunt per intellectum, semper divina lux est ad illuminandum vel intelligendum, quia cetera intelligere facit; unde licet non videant ipsum fontem lucis, Deum, tamen vident et intelligunt cetera per ipsum. Sed si nullus esset intellectus in ipsis, esset in eis privatio lucis utroque modo; sed non est ita credendum. Unde licet non videant nec intelligant primam lucem, tamen per ipsam cetera intelligunt; et sic cum misericordia puniuntur, quia non habent omnimodam carentiam.

2-3. Ad hoc quod obicitur quod in visione Dei est maxima gloria, ergo in separatione illius visionis maxima poena, et tamen originale est minimum peccatum: dicendum quod separatio potest intelligi contrarie, ut sit nomen verbale, ut intelligatur separatio coniunctionis vel coniuncti prius, et sic verum est quod sicut maxima delectatio vel gloria est in coniunctione, sic maxima est tristitia vel poena in separatione; sumendo autem separationem negative, id est non-coniunctionem, sic non est verum. Unde non valet argumentum: sed si sit maxima delectatio in coniunctione, quod propter hoc sit tristitia maxima in separatione, quia secundum Philosophum alicui delectationi opponitur tristitia, alicui non, quia delectationi quae est a potu, opponitur tristitia quae est secundum sitim, delectationi autem, quae est ex scientia quod diameter est asymeter, id est incommensurabilis costae, non opponitur tristitia quae est ex ignorantia illius, quia qui hoc scit, delectatur, qui autem hoc ignorat, ut rusticus, non inde tristatur. Similiter in proposito: si ex coniunctione sive ex visione Dei est delectatio maxima, non oportet quod in separatione, secundum quod accipitur negative, sit tristitia maxima; secundum tamen quod accipitur contrarie, est maxima poena, et eo modo intelligit Augustinus, cum dicit quod "est maxima poena".

4. Et per hoc patet responsio ad alia.

VIII. Ultimo quaeritur utrum Deus misericordius agat cum uno quam cum alios:

Quod videtur: 1. Quia cum Iacob elegit et Esau reprobavit, ergo "misericordius egit cum uno quam cum alio".

Solutio: Dicendum quod ex parte agentis, scilicet Dei, non agit iustius cum uno quam cum alio; similiter nec ex parte nostra referendo ad, nostra merita, quia aequali affectu iustitiae retribuit isti maius et illi minus, secundum quod meruerunt. De misericordia autem dicendum quod similiter ex parte sua non misericordius agit cum uno quam cum alio, quia ex parte Dei non est magis nec minus; sua autem misericordia et sua iustitia ex parte ipsius sunt idem quod ipse. Sed referendo misericordiam ipsius ad effectum in nobis, dico quod plus relaxat uni quam alii, et sic misericordius agit cum uno quam cum alio; sed hoc non facit quod sua misericordia ex parte ipsius recipiat magis et minus, sed quod sit maior effectus suae misericordiae in uno quam in alio.

PrevBack to TopNext