I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 2, C. 2
CUIUS SIT PROCEDERE.
Consequenter quaeritur cuius sit procedere. Et supposito, quod infra probatur, quod in divinis personis sit persona quae non ab alia, sicut Pater, et personae quae sunt ab alia — una, quae ab alia et a qua alia, ut Filius; alia, quae ab alia et a qua nulla, ut Spiritus Sanctus — constans est quod procedere non erit nisi personae quae ab alia.
Ad quod sic: a. Hilarius, V De Trinitate: "Ex virtute naturae in naturam eamdem subsistit Filius nativitate" et ex virtute naturae in naturam eamdem processione subsistit Spiritus Sanctus. Ergo sicut nativitas est propria Filii, ita processio Spiritus Sancti.
Contra: 1. Ubicumque est dicere ab alio productionem, est dicere processionem; sed Filius producitur ab alio; ergo Filius procedit; ergo ipsius est processio; non ergo solius Spiritus Sancti.
2. Item, procedere, dictum communiter de Filio et Spiritu Sancto, aut dicitur univoce aut aequivoce aut analogice. Si univoce: ergo secundum eamdem rationem; sed ratio processionis Filii est generatio; ergo generatio convenit Spiritui Sancto: quod est falsum. Si aequivoce - contra: non est ratio penitus diversa huius processionis et illius, quia uterque ab alio. Si analogice: ergo dicetur per prius de Filio, quia principaliori modo procedit Filius, et per posterius de Spiritu Sancto; ergo magis debet processio appropriari Filio quam Spiritui Sancto.
Respondeo: Procedere potest intelligi dupliciter: vel processio absolute et praecise aut cum superadditione alicuius dignitatis seu differentiae. Secundum primum modum est proprium Spiritus Sancti, quia procedere Filii non intelligitur sine superadditione alicuius dignitatis, quae est procedere secundum principaliorem modum sive procedere ab alio ita ut etiam accipiat quod ab eo sit alius in procedendo. Et ideo huiusmodi processio generatio dici debet, cum processio per generationem sit principalior inter omnes modos procedendi et ita denominatur a digniori sive a differentia superaddita, sicut homo non dicitur sensibile proprie, sed rationale. Procedere vero, praecise vel absolute intellectum, hoc est procedere tantum Spiritus Sancti.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur dicendum quod quamvis procedere sit commune, tamen procedere, intellectum non secundum principalem modum, proprium est Spiritus Sancti: et sic accipitur cum dicitur procedere praecise sive procedere tantum; sicut ex alia parte procedere, secundum principalem modum, proprium est Filii et est generari.
2. Ad secundum dicendum quod procedere non dicitur univoce nec aequivoce, sed analogice per prius et posterius, tamen cum distinctione, quia procedere aut intelligitur simpliciter aut intelligitur procedere cum hoc modo: procedere intellectum cum modo, est procedere vel per modum intelligentiae, sicut est procedere Filii, vel per modum amoris, sicut est procedere Spiritus Sancti; procedere vero, dictum simpliciter, est productio quaecumque ab alio. Dicendum ergo quod procedere, cum modo dictum, per prius dicitur de Filio et per posterius de Spiritu Sancto secundum rationem intelligentiae, quia prior est processio quae est per modum intelligentiae a mente quam illa quae est per modum amoris ab utroque. Procedere vero, intellectum simpliciter, per prius convenit Spiritui Sancto, quia ei convenit esse ab alio tantum, non a quo alius, et ideo convenit ei procedere tantum, non producere ex se alium; per posterius vero Filio, quia Filio non tantum convenit esse ab alio, sed etiam quod alius sit ab ipso, et ideo ei convenit non tantum procedere, sed etiam producere alium. Ergo procedere commune, si respiciatur ut commune, per prius convenit Spiritui Sancto, quia haec praecisio nihil addit supra commune; si vero respiciatur cum modo, per prius convenit Filio, quia principaliori modo procedit.
Contra: a. Augustinus: "Non est alter duorum quo uterque coniungitur". Pater diligens est, Filius dilectus; sed quo uterque coniungitur est amor; ergo solus Spiritus Sanctus est amor; ergo neuter est amor quo uterque coniungitur; ergo procedere per modum amoris est solius Spiritus Sancti et proprium eius. — Quod concedimus.
On this page