Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 2, c. 3

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 2, C. 3

QUOMODO SIT PROCESSIO SPIRITUS SANCTI.

Sequitur quaerere quomodo sit processio Spiritus Sancti. Circa quod quaeruntur plura: Primum, an procedere per modum spirationis sit proprium Spiritus Sancti; secundo, an procedere per modum amoris aut sapientiae sit Spiritus Sancti; tertio, an procedere per modum nexus vel connexionis; quarto, an praeter generationem Filii et processionem Spiritus Sancti sit alius modus productionis in divinis.

ARTICULUS I.

An procedere per modum spirationis sit proprium Spiritus Sancti.

Ad primum videtur quod spirari non sit proprium Spiritus Sancti: 1. Iob 32, 8: "Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam" ; ergo Omnipotens inspirat intelligentiam; sed intelligentia appropriatur Filio; ergo cum Filius sit intelligentia, spiratur sicut amor; ergo spirari non est proprium Spiritus Sancti. - Item, si intelligentia procedit a mente sicut amor, quare non dicetur spirari sicut amor?

2. Praeterea, Spirare est virtutis spirativae; sed virtus spirativa non est voluntaria, sed naturalis, sicut patet per Damascenum, qui ponit virtutem pulsativam inter vires quae non obediunt rationi; ergo motus, scilicet spiratio, non erit voluntarius, sed naturalis; sed productio naturalis magis convenit Filio ; ergo et spiratio.

Respondeo: Spiratio dicitur secundum primam intentionem duobus modis: secundum imperfectionem, ubi solum virtus naturalis, quae est pulsatilis, est movens, sicut contingit in emissione aëris attracti ad refrigerationem cordis ; item, spiratio dicitur secundum perfectionem, ubi est movens vis rationalis ad formationem sermonis, sicut contingit quando intellectus rationis generat verbum qui est nuntius intelligentiae, simul spirando spiritum qui sit vehiculum verbi, sicut dicit Ioannes Damascenus: "Oportet verbum habere spiritum nec est Verbum Dei deficientius nostro verbo". — Item, spiratio dicitur secundum intentionem secundariam de motu amoris, ut sicut ex mente generatur intelligentia, sic ex utroque spiratur amor. Dicitur autem spiratio amoris processio, quia sicut spiratio est motus vitalis a virtute vitali naturali, sic amor est motus vitalis a virtute vitali spirituali. Unde Hugo, in libro De arrha sponsi ad sponsam: "Scio, anima mea, quod dilectiotua vita est". Non sic est de motu intelligentiae. — Praeterea, spiratio dicit motum ab anima, similiter amor; intelligentia dicit motum ad animam vel in anima; inde est quod spirari convenit amori, non intelligentiae. Quia generatio Filii est per modum intelligentiae a mente, processio Spiritus Sancti per modum amoris ab utroque, proprium erit Spiritus Sancti spirari. [Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur inspiratio Omnipotentis, etc.: dicendum quod non sequitur, quamvis sapientia creata, quae est donum creatum, spiretur sive inspiretur, quod propter hoc sapientia increata spiretur. Nam sapientiam creatam spirari nihil aliud est quam per Spiritum dari: unde ex hoc non sequitur quod sapientia ista sit Spiritus formaliter loquendo. Increatam vero sapientiam spirari est per modum Spirationis procedere, quod non convenit sapientiae increatae secundum quod appropriatur Filio. Nam, proprie loquendo, sapientia generatur a mente, amor vero spiratur, immo ratio sapiendi in creatura repugnat rationi spirandi, ratio vero amandi competit: nam spiratio dicit motum ab anima, sapere vero dicit motum ad animam magis, amare vero dicit motum ab anima vitalem spiritualem, et ideo convenit spirationi, quae quidem primo est in motu qui est a virtute vitali cordis.

2. Ad Secundum vero iam patet solutio. Non enim attribuitur spiratio Deo secundum rationem imperfectionis, sed secundum rationem perfectionis ; ubi autem est secundum rationem perfectionis, est productio rationalis et voluntaria.

ARTICULUS II

Cuius sit procedere per modum amoris sive doni.

Consequenter quaeritur cuius sit procedere per modum amoris sive doni.

1. Et cum circa omne diligere sit accipere amorem, est autem diligere accipere de tota, Trinitate — quia de Patre est dicere quod Pater diligit, et de Filio quod diligit, et de Spiritu Sancto — ergo diligere est commune toti Trinitati, igitur et amor; sed amor omnis exit et procedit ab amante; ergo processio per modum amoris erit communis toti Trinitati.

2. Item, Augustinus, XII libro De Trinitate: "Nescio cur sicut sapientia Pater dicitur et Filius et Spiritus Sanctuset simul omnes non tres, sed una sapientia, non ita et caritas dicatur Pater et Filius et Spiritus Sanctus et simul omnes non tres, sed una caritas". Caritas igitur communis est toti Trinitati; si ergo esse caritatem sit esse donum, toti Trinitati convenit esse donum; similiter cum esse caritatem sit esse amorem et omnis amor procedat ab amante, toti Trinitati conveniet procedere.

3. Item, in antiphona de Trinitate dicitur: "Caritas Pater, gratia Christus, communicatio Spiritus Sanctus" ; ergo esse caritatem appropriatur ipsi Patri. Ergo appropriabitur ei processio.

4. Item, cum sit amor gratuitus et amor debitus, proprius conveniet esse amorem amori gratuito quam amori debito; cum ergo Patri conveniat amor gratuitus, Spiritui Sancto amor debitus, ipsi Filio conveniet amor ex utroque permixtus: magis convenit Patri esse amorem et minus Filio, minime vero Spiritui Sancto. — Quod autem ita sit, patet per Richardum de S. Victore, in libro De Trinitate: "Amor, inquit, gratuitus est, quando quis ei, a quo nihil muneris accipit, gratanter impendit; amor debitus est, quando quis ei, a quo gratis accipit, nihil nisi amorem rependit; amor vero ex utroque permixtus est, quo alternatim amando et gratis accipitet gratis impendit". "Illam vero personam, cuius est proprium procedere nec tamen de se procedentemhabere, quoniam. aliunde accipit totum quod habet, plenitudinem debiti amoris habere oportet". "Illam vero personam quae anullo alio deprehenditur aliquidaccepisse unde obnoxia ei fieretvel in aliquo eidebitor existeret, nullo modo videtur posse habere amorem debitum, sed gratuitum". Illa vero persona, quae accipit et impendit, sicut Filius, habet amorem ex utroque permixtum. "Constatitaque quod in unoex tribus est amor summus et solus gratuitus", scilicet in Patre ; "in altero vero sic summus ut sit solum debitus", scilicet in Spiritu Sancto; "in tertio vero", scilicet in Filio, "sic summus ut sit ex uno debitus", in quantum videlicet accipit a Patre, "ex altero vero gratuitus", in quantum dat Spiritui Sancto. Ergo amor communis est tribus personis; non ergo proprius Spiritui Sancto.

5. Item, cui magis convenit dici sapientiam, ei magis convenit dici donum. — Probatio: quia inter septem dona, de quibus Isai. 11, 2—3, est summum et praecipuum donum sapientia. Cum ergo ipsi Filio conveniat proprie dici sapientiam, ei proprie conveniet dici donum, sicut patet per Augustinum, in libro De Trinitate: "Unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus Sanctus et Pater ipsa sapientia". Ergo cum ipse Filius exeat a Patre per modum sapientiae a mente, ipse Filius exiet per modum donationis; ergo ipsius erit donum proprie.

6. Item, Spiritus dicitur proprie eo quod spiretur; cum ergo sapientia vel intelligentia spiretur, sapientiae conveniet esse Spiritum. — Quod autem spiretur hoc patet, quia ipsa inspiratur; unde Iob 32, 8: "Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam" ; ergo et spiratur. Si igitur ipse Filius procedit a Patre ut sapientia a mente, ei conveniet esse Spiritum; ergo processio Filii est per modum spirationis.

7. Item, principium sciendi vel intelligendi est proprie sapientia; si ergo Spiritus Sanctus est principium sciendi et intelligendi proprie, in quantum huiusmodi proprie est sapientia. — Probatio mediae: I ad Cor. 2, 10: "Nobis revelavit Deus per Spiritum, et Spiritus omnia scrutatur", et iterum: "Accepimus Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus".

8. Item, intelligentia proprie generatur a mente; cum ergo Spiritus Sanctus sit spiritus intelligentiae, generabitur. — Probatio mediae: Sap. 7, 22: "In illa 'est spiritus intelligentiae, sanctus" etc.

9. Item, spiritus dicitur principium sciendi et intelligendi, amor est principium diligendi, sapientia principium sciendi; ergo sicut proprie dicitur Spiritus Sanctus amor, proprie debet dici sapientia.

10. Item, quod est interpretativum intellectus veritatis est verbum ; sed Spiritus Sanctus est interpretativus intellectus veritatis; ergo ipse est Verbum. — Probatio mediae: Ioan. 16, 13: "Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem" ; et 14, 26: "Docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixerovobis".

Contra: a. Augustinus, XV De Trinitate: "Non dicitur in hac Trinitate Verbum nisi Filius, nec Donum nisi Spiritus Sanctus, nec de quo genitum est Verbum nec de quo procedit Spiritusnisi Pater".

b. Item, Augustinus, in eodem: "Sicut unicum Dei Verbum vocamus proprie nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus Sanctus et Pater ipsa sapientia, ita Spiritus Sanctus nuncupatur proprie vocabulo caritatis, cum sit et Pater et Filiusuniversaliter caritas".

Respondeo quod amor dicitur multipliciter. Uno modo dicitur complacentia boni simpliciter: sic convenit tribus personis; alio modo dicitur motus liber sive liberalis voluntatis boni ab alio, scilicet ab ipsa potentia quae est voluntas. In quantum igitur consideratur ut motus liber sive liberalis voluntatis, sic appropriatur Patri sub illa ratione qua dicit Richardus quod amor gratuitas appropriatur Patri; in quantum consideratur ut liberalis motus ab aliquo, sic appropriatur Filio sub illa ratione qua dicit Richardus quod amor permixtus appropriatur Filio; in quantum consideratur praecise ut ab alio, sic appropriatur Spiritui Sancto sub illa ratione qua dicit Richardus quod amor debitus appropriatur Spiritui Sancto. In caritate igitur est considerare conditionem aliquam quae proprie convenit Patri, aliquam quae proprie convenit Filio, aliquam quae proprie Spiritui Sancto; et ratione huius appropriationis dicitur quandoque convenire uni, quandoque alteri. — Vel aliter: caritas sive amor dicitur multipliciter: communiter, per appropriationem et proprie. Cum enim amor sive caritas sit voluntas boni, voluntas autem sumitur multipliciter, et amor dicetur multipliciter — voluntas autem dicitur potentia volendi, dicitur similiter motus ipsius potentiae, dicitur etiam ipsum volitum — iuxta hanc diversitatem transumitur ad divina. Secundum quod voluntas dicitur ipsum volitum: sic est idem quod complacentia boni, et sic sumitur communiter et convenit toti Trinitati. Secundum autem quod voluntas dicitur potentia: sic potest sumi ut est movens se ipsam. Est enim in duplici ratione, scilicet potentiae et instrumenti: dicit enim Anselmus quod "voluntas est instrumentum se ipsum movens". Ut autem est movens, sic illi competit ratio principii, et sic convenit Patri; secundum autem quod consideratur ut est mota, a qua est actus vel motus, sic convenit Filio; secundum quod voluntas dicitur motus elicitus a voluntate ut est movens et mota, sic convenit Spiritui Sancto. Et iuxta hunc typum sumitur amor ut est donum sive emanatio liberalitatis a condilectis, et sic est Spiritus Sancti proprie. Secundum igitur quod voluntas dicitur volitum, quod est complacentia boni, sic sumitur communiter et convenit toti Trinitati; secundum quod est principium movens, sic appropriatur Patri; secundum quod est principium motum, principium dico voluntatis quae est motus, sic appropriatur Filio; secundum quod est motus exiens a voluntate sic dupliciter considerata, sic convenit Spiritui Sancto proprie, quia iuxta hanc similitudinem, ut dictum est, est donum sive emanatio liberalitatis a condilectis. Licet igitur amor quodam modo conveniat toti Trinitati et quadam appropriatione Patri et Filio, tamen, prout proprie sumitur, convenit Spiritui Sancto et proprie, secundum quod dicit Augustinus, in VI De Trinitate: "Tria sunt et non amplius: unus diligens eum qui de illo, et alius diligens de quo est, et ipsa dilectio".

[Ad obiecta]: 1-2-3. Et per hoc patet solutio ad tria primo obiecta.

4. Ad quartum dicendum quod formaliter loquendo omnis amor est gratuitus, quia quod ex amore impenditur, non ex debito, sed liberaliter impenditur. Reterendo ad causam motivam amoris accipitur illa differentia. Richardi: amor debitus et gratuitus et ex utroque permixtus. Nam amorem gratuitum nihil acceptum movet, sed pura libertas amantis; amorem debitum tantum movet acceptum bonum ; in amore vero ex utroque permixto concurrit utrumque. Amor vero gratuitus non habet originem ab alio, amor vero debitus tantum habet originem ab alio nec est origo alterius, amor vero ex utroque coniunctus habet originem ab alio et est origo alterius; propterea Patri convenit amor gratuitus, Spiritui Sancto amor debitus, Filio amor ex utroque permixtus. Quoniam autem amor, in quantum huiusmodi, proprie dicit in ratione procedentis et habentis originem ab alio, videlicet ab amante vel ab amantibus sese, non autem dicit rationem originis ad alium, sed ab alio: ideo proprie amor dicetur Spiritus Sanctus, qui habet originem a Patre et Filio et non est origo alterius personae.

5. Ad quintum dicendum quod donum dicitur dupliciter: dicitur enim donum quod datur et dicitur donum quod datur in ratione doni, hoc est dicere: est donum in ratione doni et est donum non in ratione doni. Donum in ratione doni est amor, quia eo omnia dona donantur et etiam ipse datur; dona vero non in ratione doni sunt quae ex amore dantur, non tamen sunt amor. Summum ergo inter dona, quae ex amore dantur, est sapientia; tamen summum donum in ratione doni est amor, et ideo amor proprie donum est, et non sapientia.

6. Ad sextum patet solutio ex praedictis.

7. Ad septimum dicendum secundum B. Augustinum, in libro De anima et spiritu, quod "omnis usus deitatis est nobis ex munere", quod est Spiritus Sanctus; unde "quodam modo", sicut ipse dicit, "videtur nobis esse proprior Spiritus Sanctus". Et hoc est quia ipse amor est secundum proprietatem, qui et datur nobis primo, et per ipsum datur nobis Filius et Pater et etiam eis appropriata, videlicet sapientia quae appropriatur Filio, et potentia quae appropriatur Patri; unde est inspirator sapientiae, secundum quod dicit Apost., I Cor. 2, 10, et etiam donator potentiae; propterea dicitur de ipso, Luc. ultimo, 49: "Sedete hic in civitate, donec impleamini virtuteex alto". Quamvis ergo tota Trinitas sit principium sapientiae, potentiae et etiam bonitatis in nobis, tamen Spiritui Sancto appropriatur omne donum Dei, quia ipse est amor; unde licet sit principium sapientiae et intelligentiae in nobis, non tamen appropriatur ei esse sapientia, sed donum, ratione iam dicta.

8. Ad octavum dicendum quod "spiritus intelligentiae" potest dici dupliciter: transitive et intransitive. Intransitive, ut dicatur "spiritus intelligentiae" spiritus qui est intelligentia, et hoc modo accipitur ibi; vel transitive, et sic supponit vel pro persona Filii, cuius est Spiritus Sanctus tamquam ab ipso procedens, vel pro effectu in creatura, quia intelligentia in nobis est a Spiritu Sancto. Intelligentia etiam, secundum quod ponitur intransitive, potest accipi essentialiter et personaliter: essentialiter, convenit toti Trinitati, et etiam potest dici Spiritus Sanctus est intelligentia ; personaliter, sic appropriatur Filio.

9. Ad nonum patet solutio ex praedictis.

10. Ad decimum dicendum, secundum Richardum de S. Victore: "Quoniam verbum a corde procedit etper ipsum cordis sagacitas innotescit, recte Filius Verbum Patris dicitur, per quod vel per quem paterna caritas manifestatur; in Patre omnis veritatis conceptio, in eius Verbo omnis veritatis probatio, in Spiritu Sancto omnis veritatis auditio, iuxta hoc quod dicitur in Evangelio16, 13: "Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur". Non igitur Pater potest dici Verbum, qui non est ab aliquo, sed nec Spiritus Sanctus, qui non est ab uno solo, sed solus Filius, quiest ab uno solo, et quo emanat omnis veritatismanifestatio". Ratio igitur essendi Verbum non est interpretatio veritatis, sed requiritur cum hoc esse ab uno, ut vult Richardus.

ARTICULUS III.

An procedere per modum nexus sit Spiritus Sancti

Ad tertium proceditur sic. a. Augustinus, in VI De Trinitate: "Sive Spiritus Sanctus sit unitas amborum sive sanctitas sive caritas, manifestum est quod non est aliquis duorum quo uterque coniungitur". Ergo Spiritus Sanctus est unitas Patris et Filii et nexus.

b. Item, Augustinus, in eodem: "Spiritus Sanctus commune est aliquid Patris et Filii, quidquid est illud" at ipsa communio consubstantialis est et coaeterna.

c. Item, in XV libro De Trinitate: "Spiritus Sanctus, quiest communis ambobus, idvocatur proprie quod est amborum commune". Ex hoc relinquitur quod ipse Spiritus Sanctus est nexus et unio Patris et Filii.

d. Item: "Amor est copula amantis et amati". Si ergo Spiritus Sanctus amor est Patris et Filii, hoc est amor quem habet Pater ad Filium et Filius ad Patrem, relinquitur quod Spiritus Sanctus est nexus et unio Patris ad Filium. — Quod autem ita sit, Hieronymus, Super 17 Psalmum dicit: "Spiritus Sanctus amor est et dilectio, quem habet Pater in Filium et Filius in Patrem".

Contra: 1. Cum Spiritus Sanctus sit unitas amborum, aut dicitur unitas essentialiter aut personaliter aut notionaliter. Non dicitur unitas essentialiter, quia unitas ista amborum est relata ad ambos, ad Patrem scilicet et Filium, unitas autem essentialis non est relata; nec dicitur personaliter, quia ambo non sunt una persona; nec notionaliter, quia unitas, quae est ipse Spiritus Sanctus, non est ipsa notio quae est spiratio communis Patri et Filio, immo notio Spiritus Sancti, quae est processio, se habet per oppositionem ad illam. Relinquitur igitur quod nullo modo est communio Patris et Filii ipse Spiritus Sanctus.

2. Item, Pater et Filius se ipsis coniunguntur; ergo non coniunguntur vel connectuntur Spiritu Sancto.

3. Item, omne coniungens tenet rationem medii, non extremi; sed nullum procedens ab aliquibus tenet rationem medii, sed extremi; ergo nullum procedens potest esse medium coniungens in quantum huiusmodi. Cum ergo Spiritus Sanctus, in quantum huiusmodi, sit procedens a Patre et Filio, non est vinculum vel nexus coniungens Patrem et Filium.

Respondeo: Dicendum quod Spiritus Sanctus est vinculum et nexus sive communio Patris et Filii, et hoc multiplici ratione. Primo, quia est amor procedens a Patre et Filio communiter et uno modo; amor autem nexus est et vinculum amantium. Secundo, quia exit a Patre et Filio in unitate substantiae cum Patre et Filio; quod non posset esse nisi eadem esset et una substantia Patris et Filii, et ideo ostendit unitatem substantiae Patris et Filii; unde Augustinus, in XV De Trinitate: "Caritas, qua Pater diligit Filium et Filius Patrem, ineffabilem communionem demonstrat amborum". Tertio, quia exit a Patre et Filio per eamdem habitudinem et relationem sive notionem, quae est communis spiratio. Quarto, quia ipse Spiritus Sanctus est unio sive communio per quam nos unimur Deo et communicamus ipsam summam bonitatem et ipsa bona divina: ipse enim amor est, amor autem est primum donum; quidquid autem donatur proprie amore donatur, et ideo, quia ipso omnia nobis donantur, per ipsum dicitur communio. Quatuor modis ergo dicitur communio sive unio vel nexus Patris et Filii: effective, quia ei attribuitur effectus unionis sive communionis Dei ad nos; relative, quia ipse refertur ad Patrem et Filium ratione unius habitudinis vel relationis, quae est communis spiratio, secundum quam est ab illis; ostensive, quia ipse ostendit unam et eamdem substantiam esse Patris et Filii; quasi formaliter, quia ipse est amor Patris et Filii.

Respondendum igitur ad obiecta. 1. Ad primum dicendum quod "unitas amborum" dicitur tripliciter: primo modo, intransitive, ut sit sensus: "unitas amborum", id est unitas quae est ambo, et haec est essentia; secundo modo dicitur "unitas amborum" unitas quae est in ambobus, haec est notionalis communis spiratio ; tertio modo unitas ab ambobus, haec est personalis, scilicet Spiritus Sanctus.

2. Ad secundum dicendum quod cum dicitur Pater et Filius coniunguntur se ipsis,

intelligitur hoc, quia sua essentia sunt unum. Item, cum dicitur coniunguntur, hoc potest intelligi tripliciter: sua communi natura vel sua communi habitudine, scilicet spiratione, vel suo communi procedente, scilicet amore, qui est Spiritus Sanctus. Et ex hoc patet solutio.

3. Ad aliud dicendum quod amor aliquorum duorum potest dupliciter considerari: primo, ut exit ab illis, et sic consideratur ut procedens et ut extremum; alio modo, ut est in illis, et sic consideratur ut spirituale vinculum et copula quo uniuntur affectus amantium. Secundum ergo hunc modum ipse Spiritus Sanctus uno modo est ut extremum, alio modo ut medium Patris et Filii.

ARTICULUS IV

An praeter generationem et processionem sit alius modus productionis in divinis.

Circa quartum proceditur sic: 1. Cum tria sint principia in homine, natura, ratio et voluntas, cum in divinis sit una processio sive productio per modum naturae, scilicet processio Filii, alia per modum voluntatis, scilicet productio Spiritus Sancti, ergo debet esse tertia per modum rationis, vel quare non? Dignius enim quod sit inter omnes vires animae est ratio; si ergo dignius est in imagine creata, magis debet aptari et poni in imagine increata; si ponitur ibi productio per modum voluntatis et naturae, multo fortius debet ibi poni et est ibi productio rationis: per hanc enim magis assimilatur Deo.

Contra: a. Productio dicitur per modum motus; sed omnis motus est violentus vel naturalis vel voluntarius; et violentus quidem divinis aptari non potest, quia est in re solum quae trahitur in alienam potestatem; ergo solummodo aptabitur divinis voluntarius et naturalis; ergo non erit ponere in Deo nisi productionem voluntariam et naturalem.

Solutio: Dicendum quod ibi est productio per modum rationis, sed non est aliud a productione naturali: in divinis enim non aptatur productio cuiuscumque naturae, sed naturae dignioris, quae est rationalis natura, quae est imago Dei. Nec dicitur ibi generatio secundum quemcumque modum, sed secundum quod intelligentia a mente procedit, quae est prima productio naturae rationalis. Et hoc patet per Augustinum, qui dicit generationem Filii per productionem intelligentiae a mente intelligi, et productionem Spiritus Sancti in productione amoris ab utroque, intelligentia videlicet et mente; sed productio per modum intelligentiae est productio per modum rationis — quod patet: quia productio Filii est productio verbi mentalis, quod idem est quod intelligentia — eadem ergo est productio naturae et rationis, quia est productio naturae rationalis.

PrevBack to TopNext