Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 1

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 1

AN SIT PONERE NUMERUM IN DIVINIS PERSONIS.

Quantum ad primum sic proceditur et quaeritur utrum in divinis personis sit numerus.

Ad quod sic: 1. Dionysius, in libro De divinis nominibus, loquens de Deo, dicit: "ipsum est principium et causa et ordo et numerus, propter quod unitas et supertrinitas". Relinquitur igitur quod in divino esse sive in divinis personis sit numerus.

2. Secunda ratio. Cum sit substantia communicabilis et incommunicabilis, sive communis substantia et propria, magis consequitur numerus substantiam propriam quam communem. Si ergo divina essentia est ut substantia communis, persona ut substantia propria, magis consequitur numerus personam quam essentiam; si ergo pluralitas essentiarum faceret numerum in Deo, si esset in eo, ergo multo magis pluralitas personarum, cum ibi sit, facit numerum.

Ad oppositum: a. Boethius, in libro De Trinitate: "Verissime unum est in quo est nullus numerus". Ergo, cum divinum esse sit verissime unum, in ipso nullus est numerus; in divinis ergo personis non est numerus.

b. Secunda ratio. Ambrosius, in libro De Trinitate: "In Deo nunquam totalitatem ponimus, quia nec numerus nec quantitas est ibi".

c. Tertia ratio. Non constituitur numerus nisi ex unitatibus differentium substantiarum. Unde ex unitate humanitatis et unitate quantitatis et unitate qualitatis non constituitur numerus in Sorte, cum ipse sit homo et quantus et qualis, quia non est differentia substantialis istarum unitatum, immo sunt unum in subiecto, quod est substantia: et ideo unum numero est Sortes et Sortes quantus et Sortes qualis; sed ex Sorte et Platone constituitur numerus, quia sunt unitates differentium substantiarum. Si ergo unitates personales in divino esse non sunt differentium substantiarum, ergo non faciunt in divino esse numerum; in Deo ergo non est numerus.

d. Quarta ratio. Si quaeratur quare Sortes et Plato sunt duo homines, ratio assignabitur, quia duae humanitates ipsorum vel quia forma substantialis multiplicatur in eis; sed si haec est causa, ergo ubi non erit forma substantialis multiplicata, non erit numerus; sed una est forma substantialis, non multiplicata, in divinis personis; ergo ibi non est numerus. Et hoc est quod dicit Boethius, et exinde trahitur regula Theologorum: Non habet locum distinctio ubi ex diversis causis non est unio.

Solutio: Dicendum quod in divinis personis non est numerus simpliciter et proprie, quia non est ibi differentia secundum substantiam, sed est ibi ut numerus; et istud videbitur postea plenius. Unde est ibi numerus cum additione et non simpliciter, ut scilicet dicatur numerus personarum sive relationum aut numerus Trinitatis. Et rationes quae ostendunt quod non sit ibi numerus, procedunt de numero simpliciter, qui est ex unitatibus differentibus secundum substantiam; rationes aliae secundum alium numerum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum tamen dicendum, ut intelligatur quid intendit dicere Dionysius, quod sicut dicit Boethius, in libro De Trinitate, duplex est numerus, scilicet numerus numerans et numerus numeratus. Deus autem non dicitur numerus numeratus, sed numerus numerans, quia ipse dinumerat omnia; unde dicitur numerus per causam.

2. Ad secundum concedendum quod non sequitur quod si pluralitas essentiarum in Deo, si ibi esset, faceret numerum simpliciter, quod propter hoc pluralitas personarum: quia numerus simpliciter exigit unitates differentes secundum substantiam, quod ibi esset, si esset pluralitas essentiarum, non tamen est cum pluralitate personarum, immo est ibi omnimoda unitas essentialis, et ideo non faciunt personae divinae numerum simpliciter, sed numerum cum determinatione vel additione; et hoc deberet ratio concludere.

PrevBack to TopNext