Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 2

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 2

AN SIT NUMERUS IN TRINITATE SICUT IN CREATURIS.

Secundo quaeritur, supposito quod in divino esse sit aliquo modo numerus personarum, quaeritur si ibi est numerus per univocationem cum creaturis, hoc est si est ibi vere numerus sicut in creaturis.

Ad quod sic: 1. Boethius definit numerum dicens: "Numerus est acervus ex unitatibus profusus" ; sed cum dicitur Pater est unus, Filius est unus et alius, Spiritus Sanctus est unus et alius, colligitur acervus trium ex unitatibus praedictis; ergo est vere numerus per definitionem numeri sicut est in creaturis.

2. Secunda ratio. Ubicumque est dicere unitatem et unitatem, est dicere dualitatem; ergo ubi est dicere unitatem et unitatem et tertiam unitatem, ibi est dicere ternarium; sed ita est dicere in divinis personis, quia ibi est unitas qua Pater est unus, et alia est ab ista unitas qua Filius est unus, et alia ab iis tertia unitas qua Spiritus Sanctus est unus; ergo recte et vere est ibi numerus ternarius.

3. Tertia ratio. Pluralitas personarum plus ponit in numerum quam pluralitas essentiarum. — Quod patet: quia pluralitas essentiarum potest esse in uno numero, ut pluralitas accidentium in Sorte, nec ponunt ibi numerum, immo idem est Sortes et Sortes albus, grammaticus et musicus ; sed pluralitas personarum non, sicut patet de duobus angelis vel hominibus; pluralitas ergo personarum vere facit numerum in divinis; ergo in personis vere est numerus sicut in creaturis.

4. Quarta ratio. Richardus, in libro De Trinitate: "Cum nominantur tres personae, intelliguntur tres aliqui, quorum unusquisque sit substantia rationalis naturae" ; et cum dico persona, intelligitur aliquis unus qui sit rationalis substantia. Ubi igitur sunt plures personae, sunt plures aliqui, et ubi tres personae, ibi tres aliqui. Si ergo ternarius constituitur ex uno et alio et tertio, relinquitur quod in divinis personis vere est numerus.

Ad oppositum: a. Est differentia secundum substantiam et secundum accidens et secundum relationem: prima maior, secunda minor, tertia minima. Si ergo differentia unitatum per accidens non facit numerum simpliciter, ergo multo minus differentia unitatum secundum relationem; sola igitur unitatum differentia secundum substantiam facit numerum simpliciter; sed haec non est in divinis, sed sola illa quae est secundum relationem; ergo non est ibi numerus simpliciter.

b. Secunda ratio. Sola existentia plurium in uno aufert distinctionem secundum numerum, ita quod illa plura non faciunt numerum in illo; ergo et multo magis existentia plurium in uno quae sunt unum illud. Nam si inesse aufert rationem numeri, multo magis unum esse alicui; sed pluralitas accidentium, quae insunt solum alicui, non facit numerum, sicut pluralitas accidentium in Sorte: non enim per hoc est numerositas in Sorte; cum ergo personae divinae sint idem quod divina essentia, multo magis non faciunt nec ponunt numerum in esse divino. - Et confirmatur hoc per exemplum: ponatur quod Sortes sit sua grammatica et sua musica, non esset Sortes ex iis numerabilis nec poneretur numerus circa ipsum; ergo similiter ex parte divinarum personarum, quae sunt idem quod divina essentia.

Solutio: Dicendum quod in divinis personis non est numerus secundum univocationem cum creaturis. In creaturis enim est numerus qui est accidens et quantitas, hic autem numerus non potest esse in divinis personis — unde Ambrosius dicit quod in divinis personis non est quantitas nec numerus — hic autem numerus est numerus simpliciter, et ideo in divinis non est numerus simpliciter, sed numerus personarum. Ut autem cognoscatur melius ex quibus unitatibus sit numerus simpliciter, notandum quod numerus est ex uno et uno; unum autem est quod est in se indivisum et ab aliis divisum, et haec est tota ratio unius sive unitatis. Est ergo in quibusdam invenire unitatem secundum hanc totam rationem unitatis, ut scilicet ibi inveniatur utrumque, scilicet quod sit indivisum in se et ab aliis divisum; item, in quibusdam est unitas secundum partem istius rationis, scilicet quod est ens indivisum in se solum, sed non ab aliis divisum. Unitates, in quibus utrumque invenitur, sunt unitates substantiarum, ut Sortes, Plato; unitates autem, in quibus alterum solum, sunt unitates plurium accidentium in subiecto uno, ut grammatica et musica in Sorte, et albedo et nigredo: albedo enim in se indivisum est, sed non contingit dicere quod sit divisa ab aliis plene sive ab alio, quia accidentia per se non sunt, sed in substantiis. Ex aggregatione ergo illarum unitatum, quae plene habent rationem unitatis, dicendum quod sit numerus simpliciter, sed non ex aliis; hae autem sunt unitates differentes substantia sive differentium substantiarum. Quia ergo unitates divinarum personarum non sunt tales, ideo non faciunt numerum simpliciter vel ternarium, sed Trinitatem solum, hoc est trium unitatem, quia tres illae unitates personales sunt una unitas et non sunt ternarius. Ita ergo patet quod acervus unitatum in divinis personis non facit numerum simpliciter, sicut est numerus in creaturis, et causa dicta est.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem dicendum quod numerus est acervus unitatum etc., hoc est verum: unitatum quae non sunt unum nec insunt uni; sic non est hic, immo in divinis personis colligitur unum et unum masculine solum, quae tamen sunt unum neutraliter, hoc est una essentia; et propter hoc in ipsis dicitur unum in se indivisum, sed non ab aliis divisum secundum essentiam, quia sunt una essentia.

2. Ad secundam rationem dicendum quod ratio illa procedit de unitatibus differentium substantiarum; unitates autem personales in divinis sunt una unitas essentialis, et ideo non procedit ratio de illis, nec in eis est discretio quae est in numero simpliciter.

3. Ad tertiam rationem: qua obicitur quod pluralitas personarum plus ponit in numerum quam pluralitas essentiarum: dicendum quod hoc verum est ubi pluralitas personarum supponit pluralitatem essentiarum, non autem ubi est unitas essentiae in personis. Nam sicut plures essentiae per se faciunt numerum simpliciter, plures tamen essentiae vel naturae in aliquo possunt uniri, ita quod non faciant numerum, ut in homine sunt plures naturae in una persona non facientes numerum simpliciter, ita nec in una natura divina plures personae faciunt numerum simpliciter, sed solum numerum personarum, sicut in uno homine est numerus naturarum, non tamen numerus simpliciter.

4; Ad quartam rationem dicendum quod ex uno et alio et tertio constituitur numerus simpliciter, cum sunt differentium substantiarum; cum vero sunt unius substantiae, non proprie constituitur ex eis numerus ternarius, ut patet, quia numerus ternarius ubi est, requiritur quod sit differens substantia in tribus. Est autem indifferens unitas substantiae in tribus personis divinis; ideo non est ex eis numerus ternarius, sed solum "numerositasTrinitatis". Unde Boethius, in libro De Trinitate: "Quoniamnulla relatio ad se ipsum'referri potest idcirco quod ea secundum se ipsumest praedicatio quae relatione caret, facta est quaedam Trinitatis numerositas in eo quod estpraedicatio relationis, servata vero unitas in eo quod est indifferentiasubstantiae vel operationis vel omnino eius quae secundum se dicitur praedicationis". Sed numerus secundum relationem non est numerus simpliciter, immo solum cum determinatione, ut dicatur numerus personarum aut numerus Trinitatis.

PrevBack to TopNext