Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 3

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 3

CUIUSMODI NUMERUS SIT IN DIVINIS PERSONIS.

Tertio, supposito quod in divinis personis non sit numerus simpliciter sicut in creaturis, quaeritur cuiusmodi sit ibi numerus, utrum sit numerus personalis vel secundum alium modum.

Et quod sit numerus personarum: a. Patet per Augustinum, qui dicit: "In relatione personarum numerus cernitur, in divinitate vero substantiae quid unum sit apprehenditur". Ergo numerus, qui est ibi, est numerus personalis et non alius.

Ad oppositum: 1. Ubi est unitas secundum esse, relatio non facit numerum, sicut patet in puncto, qui cum sit unum secundum essentiam, tamen ex iis relationibus, quae sunt quod punctus potest esse principium, medium et finis, non ponitur numerus hypostasum in puncto. Cum ergo in relationibus divinis semper servetur una essentia, scilicet divina, ergo relationes illae non ponunt ibi aliquo modo numerum personarum; et ita non est ibi numerus personalis.

2. Secunda ratio. Relatio nihil addit ad esse divinum ; sed ubi est numerus, ibi est additio alicuius ad alterum; ergo relatio ibi non ponit numerum aliquo modo; non ergo numerum personalem.

3. Tertia ratio. Dignitas in Deo requirit solitudinem: unde si diceretur rex regum, oporteret quod unus solus esset; ergo, cum sit summa dignitas in personis divinis, ibi est solitudo ; non ergo ponitur ibi numerus personalis secundum relationem vel alio modo.— Et confirmatur haec ratio: quoniam dignitas divinae essentiae ponit unam solam essentiam divinam nec secum compatitur numerum essentiarum ; ergo et similiter dignitas divinarum personarum ponit unam solam personam; non ergo est ibi numerus personarum.

Solutio: Dicendum quod aliter et aliter accipitur numerus essentiarum et personarum. Nam numerus essentiarum est secundum quatuor differentias: aut enim numeratur essentia a multiplicatione substantiarum vel subiectorum, vel formarum aut partium aut operationum. Numerus a multiplicatione substantiarum est ut numerus singularium; numerus autem ex parte formarum est ut in substantiis spiritualibus, ut in angelo, quia aliud est in angelo sua scientia, sua caritas et dilectio, et hae formae sunt in illo; numerus autem partium est in totis integralibus, sicut in corpore; numerus operationum est in una forma quae habet differentes operationes, ut albedo quae facit coloratum et disgregat visum. Hae autem pluralitates non cadunt in divino esse, immo quantum ad ipsas dicit Boethius: "Vere unum est, in quo nullus est numerus". Numerus autem personarum aliter sumitur; nam, ut dicit Richardus, in libro De Trinitate, numeratur vel discernitur persona a persona "aut secundum qualitatem tantum aut secundum originem tantum aut secundum utriusque concursionem". Secundum qualitatem discernitur persona a persona, ubi est indifferentia in origine, tamen in substantia est differentia sive qualitate substantiali, quia de illa loquitur, sicut in angelis non est differentia originis, immo omnes eodem modo exeunt, scilicet per creationem a Deo, et non unus ex alio, tamen differunt in substantia. Utroque modo numeratur et discernitur persona a persona in homine, scilicet substantia et origine, quia non omnes eodem modo exeunt, immo ibi est propagatio et est unus ex alio; sed in divino esse est solum numerus personarum secundum originem et non secundum qualitatem. Secunda maior, prima minor, tertia minima. Unde in discretione divinarum personarum non est numerus vel discretio substantiarum sicut in aliis; et ideo solum est ibi numerus personarum sive Trinitatis et non numerus simpliciter, qui est differentium substantiarum, quia est solum secundum originis differentiam, quae non facit numerum in essentiis, sed solum in hypostasibus vel personis.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem dicendum quod relatio potest comparari ad illud cuius est vel ad illud ad quod refertur. Relatio ergo non facit numerum per comparationem ad illud cuius est. Unde cum re divinae essentiae, quae est persona vel hypostasis, relatio non facit numerum, sed facit numerum comparando ad illud ad quod refertur; et hoc est quia nunquam dicitur relatio originis eiusdem ad se: unde paternitas in aliquo et filiatio in ipso eodem non dicuntur relative ad se invicem, sed paternitas in isto et filiatio in alio; et propter hoc comparando ad illud ad quod refertur, semper ponit alium et alium relatio et ita facit numerum hypostasum sive personarum. — Ad illud ergo quod obicitur de puncto, qui est principium, medium et finis, dicendum quod istae relationes, relate ad essentiam puncti cuius sunt, non faciunt numerum, tamen relate ad illud, ad quod unaquaeque dicitur, faciunt aliquo modo numerum, sed non numerum hypostasum, et causa videbitur: unde non dicitur punctus ab hac relatione esse principium, a qua dicitur esse finis.

2. Ad secundam rationem patet solutio per hoc idem. Concedo enim quod relatio non addit aliquid ad rem divinae essentiae; unde ex illa parte, qua ad rem essentiae comparatur, non est numerus, sed comparando ad illud ad quod refertur. Unde paternitas in Patre non facit numerum cum essentia, sed facit numerum cum filiatione, quae est in Filio, ad quam refertur: et ex illa parte est multiplicatio.

3. Ad tertiam dicendum quod quaedam sunt res quae communicatae minus habentur, quaedam quae communicatae nobilius et magis habentur et melius, ut scientia et caritas sive amor. De primis rebus bene procedit ratio quod dignitas in termino in illis requireret solitudinem, sed non de aliis; immo quanto maior fuerit communicatio scientiae et caritatis, tanto erunt meliores et maiores. Quia ergo essentia divina est huiusmodi quae communicata melius et nobilius habetur, ideo pluralitas et numerus in habentibus ipsam non repugnat dignitati ipsius in termino. Et dico ad confirmationem quod non est simile de persona et essentia in hoc; et istud dissolutum est superius et ostensum.

PrevBack to TopNext