Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 4

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 4

QUID NUMERATUR IN DIVINIS PERSONIS.

Quarto quaeritur quid numeratur ibi, scilicet an sit ibi numerus rationum solum vel rerum. Et si rerum, utrum relationum vel personarum.

I. Quantum ad primum obicitur sic: 1. In divinis enim non est numerus qui sit ex differentia qualitatis vel formae substantialis, sicut dictum est ; nec est ibi numerus qui sit ex differentia secundum accidens, quoniam ibi non est accidens ; ergo est ibi numerus solum qui est ex differentia secundum relationem; sed relatio non ponit in numerum rei, ubi totum est unum per essentiam, sed solum in numerum rationis. Quod patet de puncto, qui est principium alicuius lineae et finis alterius et medium duarum linearum contingens illas. Istae enim relationes circa punctum non ponunt nisi differentiam rationum et non rei; ergo cum divinum esse totum unum sit per essentiam, relatio non ponit ibi numerum nisi rationum. — Item, si dicatur quod est ibi numerus personarum propter ordinem originis quo unus ex alio - contra: in trinitate creata, quae est mens, intelligentia, amor, est relatio originis, quia a mente intelligentia et ab utroque amor, et tamen ex hoc non est differentia hypostasum vel personarum in anima, immo in una sola persona invenitur haec trinitas. Relinquitur igitur quod non erit numerus hypostasum vel personarum ibi divinarum.

2. Secunda ratio. Ioannes Damascenus dicit quod in creaturis hypostases dividuntur sive considerantur re et commune ipsum consideratur ratione, in divino autem esse e converso, quia hypostases considerantur ratione et ipsum quod est ut commune re; ergo, secundum Damascenum, numerus iste rationis est et non rei.

3. Tertia ratio. Dicendo Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, non est repetitio nisi unius et eiusdem rei, quia paternitas est divina essentia, filiatio est divina essentia ; sed ubi est repetitio unius et eiusdem rei non potest intelligi numerus rei ; ergo non est ibi numerus rei, sed solum rationis.

Ad oppositum: a. Si solum esset ibi numerus rationis et non rei, ex hoc sequeretur quod positio Trinitatis esset solum secundum intellectum et quod non esset Trinitas in re: quod est inconveniens dicere.

II. Consequenter quaeritur an sit numerus relationum vel hypostasum, supposito, ut videbitur, quod non solum sit ibi numerus rationis.

Ad quod sic: 1. Nos videmus in creaturis quod pater differt a suo filio qualitate substantiali et relatione, quia hic pater, ille filius ; in divinis similiter Pater differt a Filio; aut ergo est differentia in qualitate aut in relatione. Non in qualitate, quia ubi est differentia in qualitate, dico substantiali, est differentia in essentia ; ergo est ibi sola differentia relatione, quae facit differre Patrem a Filio; solum ergo est ibi differentia relationum et non hypostasum.

2. Secunda ratio. Boethius, in libro De Trinitate "Relatio multiplicat Trinitatem, substantia vero continet unitatem". Igitur in Trinitate divinarum personarum solum est numerus relationum et non hypostasum, cum hypostasis sit substantia.

Ad oppositum: a. Abstractis relationibus a personis divinis, adhuc est differentia in ipsis, quia adhuc iste non est ille: ut abstracta generatione a Patre, scilicet quod non generet, et a Filio, quod non generetur, adhuc intelligerem ego Patrem, unum aliquem habentem divinam naturam, similiter et Filium, unum aliquem habentem divinam naturam; ergo adhuc intelligo unum et unum habentem divinam naturam. Sed dicendo unum habentem divinam naturam, dico hypostasim ; ergo ibi intelligitur numerus hypostasum, abstractis per intellectum relationibus.

Solutio: Dicendum quod in divinis est numerus relationum et hypostasum et non solum numerus rationis sive secundum rationem, quae quidem ratio est positio nostri intellectus. — Et istud probatur esse necessarium, supposita ratione et ordine originis in divinis. Nam supposito ordine originis divinae naturae, ita scilicet quod ipsa habeatur ab alio, necessario habetur differentia secundum relationem et hypostasim nihil detrahendo simplicitati divinae essentiae. Et hoc patet. Intelligenda enim divinam naturam, necesse est quod intelligatur in habente illam; et si intelligamus eam in habente illam ab alio, iam intelligimus cum proprietate incommunicabili, qua separatur ab habente eam non ab alio; et ex hoc introducitur differentia relationis, ut patet, et differentia hypostasis, quia hypostasis nihil aliud est quam res naturae sive habens naturam sub discreta et incommunicabili proprietate ; ibi autem dico habere divinam naturam sub duabus proprietatibus incommunicabilibus, ideo et duas hypostases. — Et quod etiam istud sit necessarium patet: quia supposito hoc ordine originis quod habeatur divina natura ab alio, incontinenti distinguitur habens ab alio ab eo a quo habet, aut idem sibi ipsi esset principium, quod est impossibile intelligere. Unde Anselmus: "Neque intellectus capit neque natura permittit illum qui de alio est, esse illum de quo est". Et sic in illo ordine ratione proprietatum differentium incommunicabilium est differentia hypostasum.

I. 1. Ad primam rationem in contrarium qua ostenditur quod ibi sit solum numerus secundum rationem, dicendum quod duplex est relatio: est enim relatio accidentalis et est relatio originis, quae est connaturalis. Relatio accidentalis est quae sequitur esse accidentium, ut aequalitas in quantitate, similitudo in qualitate. Relatio autem originis, quae connaturalis est, est duplex vel dupliciter: quia aut dicitur in iis quae sunt substantiae vel substantia aut quae sunt accidentia sive de genere accidentium. Differentia ergo relationis originis primo modo, quae scilicet est in re substantiae, facit differentiam hypostasum, sicut visum est, et hoc est quia hypostasis semper est in re substantiae et substantiam dicit; sed relatio originis, quae ponitur in rebus quae non sunt substantia, ut mens, notitia, amor, non potest facere differentiam hypostasum, cum huiusmodi non sint substantia; sed relatio originis in divinis est rei quae est substantia, et ideo differentia illius relationis facit ibi differentiam hypostasum. — Ad illud ergo quod obicitur quod differentia relationis in puncto non ponit nisi differentiam rationis: dicendum quod relatio illa in puncto est accidentalis et non est relatio ordinis naturae, et de illa procedit ratio, quae quidem est relatio secundum accidens. Et hoc est quod dicit Hugo de S. Victore, in suis Sententiis: "Cum anima interrogat se ipsam quareilla tria, quae in Trinitate reperta sunt, personae dicantur, cum in semetipsa mens reperit tria nec tamen tres personas in se mentem rationalem continere aut tribus personis constare animam rationalisconsideratio patiatur". Et respondet: "Itaque, cum homo sit persona, hic tantum quaedam affectionessunt adhaerentes personae et circa ipsam existentes inveniuntur, non est eis omnino proprium esse personas,sed personae inesse tantum. Cum autem quaein Deo sunt, aliud ab ipso esse non possunt, nec quasi accidentia aut affectiones ex tempore mutabiles aut separabiles incommutabili essentiae", ideo vere sunt personae.

2. Ad secundam rationem dicendum quod ratio duobus modis dicitur: uno modo ratio dicitur ipsa acceptio quae est in collatione, alio modo appellatur ratio illud quod accipitur in collatione. Quando enim intellectus accipit rem absolute, tunc dicitur intelligere; sed quando accipit ipsam in collatione, secundum quod confert unum alii, tunc dicitur ratio. Si ergo dicatur ratio ipse motus vel acceptio rei ab anima in collatione, hoc modo non accipit Damascenus rationem, sed modo secundo. Unde non vult dicere Damascenus quod solum considerentur divinae personae ratione quae sit motus ipsius intellectus sive acceptio in collatione, sed ratione quae est ipsum acceptum ab intellectu conierente. Et haec ratio res est, sicut dicimus universale est ratio, non quia ipsum sit acceptio ipsa, sed est ratio, id est ipsum acceptum ab intellectu conferente, quia universale accipitur ab intellectu in collatione, scilicet in multis, ipsum tamen est res. Si ergo "re considerantur hypostases in creaturis", hoc dicit, quia absolute considerantur ibi ; in divinis dicuntur considerari ratione, quia in collatione ipsarum ad invicem est ibi acceptio ipsarum, quia Pater dicitur qui non ab alio, a quo Filius per generationem, et Filius qui ab alio, a quo alius per processionem. Ecce collatio ipsarum hypostasum in distinguendo eas et discernendo; et sic dicuntur distingui ratione, quia earum distinctio accipitur in collatione.

3. Ad tertiam rationem dicendum quod licet divinum esse sit unum et idem per essentiam in iis, est tamen ratio originis differens in iis, et quantum ad illam venit ibi numerus hypostasum. Et quod sit ibi relatio, patet, quia dicit Boethius, in fine I libri De Trinitate, quod: "sane sciendumest praedicativam relationem non semper talem esse ut semper ad differens praedicetur, ut servus ad dominum: differunt enim". Et ponit exemplum quomodo est relatio non semper differentium, sed eorum quae sunt idem: "nam omneaequale aequali aequale est, et simile simili simile est, et idem ei quod est idem idemest; et similis relatioin Trinitate Patris ad Filium et utriusque ad Spiritum Sanctum ut eius quod est idem ad id quod est idem. Quod si in cunctis aliis rebus non potest inveniri, facit id cognata caducis rebus alteritas". Et sic est ibi relatio eiusdem ad idem neutraliter, hoc est quod habet eamdem essentiam, tamen incommunicabilem proprietatem, sicut habere naturam ab alio, non habere ab alio. Ex quo enim istud habetur habens esse rationalis naturae sub discreta proprietate, habetur tota ratio personae, et si plures sunt habentes, plures personae; sed utrum sit una vel differens substantia nihil detrahit proprietati veritatique personae, ut dicit Richardus, in libro De Trinitate ; et ita quamvis unum et idem esse repetatur in illis, quia tamen est ratio originis differens, a qua illud esse habetur sub incommunicabilibus proprietatibus, est ibi numerus personarum. Et si quaeritur quomodo potest istud intelligi quod cum unitate essentiae sit pluralitas personalis, respondet Richardus, in libro De Trinitate, dicens: "Explica mihi, obsecro, quomodo personalis unitas sit in tantarumsubstantiarum dissimilitudine et diversitate", sicut in persona hominis, "et ego dicam tibiquomodo substantiae unitas [sit]in tantarumpersonarum similitudineet aequalitate. Si experientia docet aliquid esse supra intelligentiam tuam in humana natura, nonne eo ipso te docuisse debetaliquid esse supra intelligentiam tuam in divina natura" ? Et vult dicere quod sicut in creatura humana unitas personalis compatitur diversitatem substantiarum, sic in divina natura unitas essentialis diversitatem et numerum personarum ; et iste numerus venit quantum ad rationem originis.

PrevBack to TopNext