I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 3
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 3
AN IN DIVINIS SIT NECESSARIO ALIQUA PERSONA SINE ORIGINE.
Ad quod sic: a. Posito enim opposito, scilicet quod nulla sit persona in divinis quae non habeat originem, tunc quaeritur: aut intelligis quod persona habet originem et persona aut ab essentia. Non ab essentia: quoniam sic persona in divinis non esset idem quod essentia, quia ut dicit Anselmus: "Nec intellectus capit nec natura permittit illum, qui de alio est, esse illum de quo est" ; differret ergo persona in divinis ab essentia, sicut illud, quod est de principio, differt a suo principio: quod est inconveniens. Si autem dicatur quod persona habet originem a persona: cum quaelibet habeat originem, aut oportebit procedere in infinitum aut idem erit a se; quorum utrumque est inconveniens: quia aut est ibi circulus, et tunc idem est necessario a se ipso, quia si Pater principium est ad Filium et Filius ad Spiritum Sanctum et Spiritus Sanctus ad Patrem, sequitur necessario quod Pater sit principium sui, quia quidquid est principium principii, est principium ad illud quod est ab eo; aut est ibi procedere in infinitum, ita quod dicatur haec persona ab illa et ab hac alia, et sic in infinitum. Relinquitur ergo quod necessario oportet ponere in divinis aliquam personam quae sit sine origine.
Ad oppositum: 1. Si est ibi aliqua sine origine, sequitur quod quaelibet sit sine origine; sed hoc est falsum et inconveniens in divinis personis; ergo inconveniens est quod sit aliqua sine origine. — Maior patet: quoniam esse sine origine virtutis est et dignitatis; sed quod est dignitatis in una persona, est dignitatis in alia; et cuilibet personae divinae tribuendum est quod est dignitatis in ipsa; ergo si est ibi aliqua sine origine, relinquitur quod quaelibet alia similiter erit sine origine aut oportet dicere quod hoc non sit dignitatis in persona, scilicet esse sine origine: quod falsum est, quoniam hoc est dignitatis in Patre.
2. Secunda ratio. Ubi non est origo, non est ordo secundum originem. Si ergo ab aliqua persona divina, sicut a Patre, removetur origo, ergo et ordo secundum originem; non est ergo ponere ordinem secundum originem in Patre.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod esse sine origine est dignitatis in prima persona solum; tamen hoc esset indignitatis, in quacumque alia poneretur, et hoc propter duplicem causam: una causa est, quia sequeretur quod non haberent personae summam connexionem et ordinem ad invicem; alia causa, quia sicut pluralitas filiationis ponit imperfectionem in pluribus filiis et ita indignitatem — ideo in Trinitate est unus solus Filius qui totalitatem habet perfectionis, unde superflueret alius — ita pluralitas ingeneratorum poneret indignitatem in ingeneratis, id est in existentibus sine origine, sicut iam amplius patebit ; sed in una sola persona dignitatis erit esse sine origine a perfectione originis et ordinis, si esset sine origine et generaret.
2. Ad secundam dicendum quod Pater non dicitur habere ordinem originis quia habeat originem ab alia persona, sed quia est principium originis aliarum personarum; et secundum hoc pertinet ad ipsum ordo secundum originem. Unde Richardus, in libro De Trinitate: "Ad considerationem originalis causaepertinet non solum quaerere aut invenire originem esse ubi est, sed etiam quaerere et invenire eam non esse ubi non est". Quaestio enim de origine est quaestio unde res habeat esse, ad quam quaestionem pertinet indagare hoc ipsum quod est unde habeat esse: an as semetipso an aliunde; secundum hoc ergo pertinet quaestio de origine ad Patrem.
On this page