Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 4

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 4

AN POSSINT ESSE PLURES PERSONAE SINE ORIGINE.

Quarto quaeritur an possint esse plures personae sine origine.

Ad quod sic: a. Hilarius: "Si sunt duo innascibiles, ergo duo dii". Sed si sunt duae personae sine origine, sunt duo innascibiles; ergo duo dii: quod est inconveniens. — Quod autem istud sequatur, patet: nam si sunt duae sine origine, omnis differentia, quae potest ibi esse, aut est secundum essentiam aut secundum modum essendi. Constat autem quod dicendo duas sine origine ponitur in eis indifferentia secundum modum essendi; ergo non differunt secundum essendi modum. Si ergo differunt, esse divinum est in illis differens; sed sunt duae; sequitur ergo quod sint duo dii: quod est impossibile. Est igitur in divinis impossibile plures esse personas sine origine.

b. Secunda ratio. Iuxta Richardum, in libro De Trinitate: "Omnisdifferentia personalis aut est secundum qualitatem substantialem autsecundum originem". Si ergo hae duae personae differunt, aut differunt sic vel sic; sed non differunt secundum originem, ut planum est; ergo si differunt, diifferunt secundum qualitatem substantialem; ergo alia est deitas in una et alia in alia; ergo duo dii: quod est impossibile. — Si dicatur quod differunt secundum existendi modum, in hoc scilicet quod una illarum est a qua est alia persona, alia vero a qua est nulla — contra: si est ibi persona sine origine a qua nulla alia, iam ipsa est solitaria; sed solitudo non potest stare cum summa caritate, quae quidem est in divinis personis; relinquitur ergo quod non differt ab alia sine origine in modo existendi, sed in esse. Sequitur ergo quod si sunt duo innascibiles, quod sunt duo dii.

c. Tertia ratio. Omnis pluralitas habet unitatem aliquam primam sui generis ; ergo pluralitas personalis habet aliquam primam unitatem personalem; sed si ponerentur duae personae sine origine, poneretur pluralitas quae non habet ante se unitatem sui generis: quod est inconveniens; est igitur inconveniens duas esse personas sine origine.

d. Quarta ratio. Sicut se habet pluralitas essentiae ad unitatem essentiae, ita se habet pluralitas personae ad unitatem personae; sed omnis pluralitas essentiae habet unam solam primam essentiam a qua est; ergo et omnis pluralitas personae habet unam solam primam personam: quod non potest esse, si sint duae sine origine.

e. Quinta ratio. Richardus, in libro De Trinitate: Si duae essent sine origine, neutra "alteri immediate adhaereret" ; non esset ergo summa connexio et germanitas in personis divinis; etsi etiam haberent ordinem ad tertiam quae ab illis procederet, non tamen una ad aliam ordinem haberet; non igitur esset summa germanitas, summa concordia, summa ordinatio in personis divinis: quod est inconveniens.

f. Sexta ratio. Persona est substantia cum proprietate incommunicabili ; sed si essent duae personae sine origine, esset earum communis proprietas et non differens, scilicet innascibilitas; ergo non possent esse duae, sed una.

Sic igitur patet quod impossibile est esse plures personas in divinis sine origine.

Ad oppositum: 1. Non est inconveniens ibi ponere duas habentes originem; ergo non est inconveniens duas aut plures ponere sine origine; poneremus ergo adhuc ordinem harum ad invicem, licet essent sine origine, sicut ponimus ordinem illarum quae habent originem: nam si non distinguitur ordo in istis, ergo nec in illis.

Solutio: Dicendum quod impossibile est in divinis esse plures personas sine origine, sed unam solam oportet esse sine origine, sicut patet per rationes supra positas.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod habere originem, dictum de duabus personis, potest esse dupliciter: aut quod ita habent originem ab una quod neutra ab alia aut ita quod una habet originem ab alia. Primo modo, positis duabus personis habentibus originem ab una, dico quod destrueretur summus ordo et connexio in divinis personis, immo maior esset earum connexio ad tertiam quam ad invicem, et ita non esset in eis summa proportio, sed confunderetur summa germanitas; et ideo hoc modo non est possibile eas poni in divinis. Sed secundo modo, positis duabus habentibus originem ab una, dico quod ponitur summa connexio earum ad invicem et ad tertiam, et ideo summa ordinatio et summa originis ratio; sed si ponerentur duae sine origine, nulla poneretur in eis connexio nullaque originis ratio, et ideo non possunt esse duae sine origine.

PrevBack to TopNext