I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 5
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 5
AN DUAE HABENTES ORIGINEM IMMEDIATE PROCEDANT AB ILLA QUAE NON HABET ORIGINEM ITA QUOD NEUTRA AB ALIA.
Quinto quaeritur de habentibus originem utrum ita habeant originem a persona, quae non habet originem, quod neutra ab alia, ut dicatur, sicut Graeci dicunt, quod Filius et Spiritus Sanctus ita habent originem a Patre quod Spiritus Sanctus non habeat originem a Filio.
Ad quod sic: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Si gemina persona de una tantum procederet, proiectoprocedentium neutra immediate alteri adhaereret", supple in ordine naturae, non secundum essentiam: quia Spiritus Sanctus non haberet ordinem ad Filium nisi quia a Patre, nec Filius ad Spiritum Sanctum nisi quia a Patre; ergo plus convenirent cum Patre quam ad invicem; non ergo esset omnimoda nec aequalis proportio in divinis personis: quod est inconveniens. Relinquitur ergo quod ita procedunt illae duae a Patre quod et una immediate procedit ab alia, scilicet Spiritus Sanctus a Filio: quod est contra opinionem Graecorum.
b. Secunda ratio. Persona Patris, a qua procedunt aliae, est unum in essentia cum persona Filii et persona Spiritus Sancti. Item, cum ipsa sit simplex omnino, se habens uno modo quantum est ex parte originis ad utramque, sicut ponunt Graeci, quia immediate sunt de ipso nec habitudo earum differens ad illam, quia scilicet immediate se habet utraque ad illam, sicut ponunt: ergo secundum unam habitudinem et unum modum procederent ab illa; ergo si una est per generationem, et alia, et si una per spirationem a Patre, et alia; et ita utraque potest dici Filius vel Spiritus Sanctus, et ita plures filii vel plures spiritus sancti: quod est inconveniens et falsum. Necesse est ergo quod ita procedant Filius et Spiritus Sanctus a Patre quod etiam unus procedat ab alio.
c. Tertia ratio. Non potest intelligi poni ordo ternarii ad unitatem nisi mediante dualitate, quia dualitas se habet quasi medium ad unitatem et ternarium, et prior est habitudo ternarii ad binarium quam ad unum et immediatior. Cum ergo Filius sit persona media inter Patrem et Spiritum Sanctum, necesse est prius habitudinem intelligere Spiritus Sancti ad Filium quam ad Patrem, sicut prius est intelligere ordinem unius ad duo quam duorum ad tertium. Relinquitur ergo quod ibi erit ponere unum a quo alius et ab eo tertius, scilicet a Filio Spiritus sanctus.
d. Quarta ratio. Spiritus Sanctus procedit a Patre sicut amor distinctus et determinatus, Filius autem procedit a Patre sicut intelligentia a mente; sed nunquam procedit amor distinctus et determinatus nisi prius procedat intelligentia a mente, quia non diligimus nisi cognitum ; amor ergo procedit mediante intelligentia; ergo similiter Spiritus Sanctus non potest procedere a Patre nisi Filio mediante; procedit ergo ita Spiritus Sanctus a Patre quod et a Filio, sicut amor ab intelligentia.
e. Quinta ratio. Ordo est in divinis personis; non autem est ibi ordo secundum superius et inferius, nec secundum prius et posterius; nullo ergo modo convenientius est ibi ordo quam rationis ; sed ordo rationis est secundum primum, medium, postremum, sicut patet in linea praedicamentali, quia ibi est primum, de quo nihil est, sed quod est de aliis, et ultimum, de quo alia et ipsum de nullo, et medium, quod de alio et aliud de ipso. Cum ergo ordo in divinis personis sit exemplar huiusmodi ordinis, relinquitur quod est ibi una persona de qua alia et ipsa de nulla, et una quae de alia et nulla de ipsa, et media quae de alia et de ipsa alia. Sed persona de qua alia et ipsa de nulla, est persona Patris; persona vero quae de alia et nulla de ipsa, est persona Spiritus Sancti; persona autem media est persona Filii; ergo ipsa est a persona Patris et ab ipsa persona Spiritus Sancti, quae solum de alia; non ergo possibile est quod sint duae procedentes immediate ab illa prima persona, quae non habet originem, ita quod neutra ab alia.
Ad oppositum: 1. Differentiae procedunt a genere in ordine rationis; sed ordo in divinis personis est exemplar et iuxta ordinem illum est ordo rationis quo differentiae procedunt a genere; ergo ita procedunt duae personae a Patre sicut duae differentiae a genere; sed ita procedunt duae differentiae a genere quod utraque immediate et neutra ab altera; ergo similiter duae personae procedunt a Patre immediate ita quod neutra ab alia. — Quod autem ordo sit in divinis personis iuxta illum ordinem rationis quo differentiae procedunt a genere, patet: quia principalior et prior est ordo rationis differentiarum ad genus quam ordo rationis qui est specierum ad genus sive generis ad species, quia ille praeintelligitur ad ordinem generis ad species et se habet in causalitate ad ipsum; sed quod est principalius in ordine rationis est attribuendum ordini divinarum personarum, cum iste ordo sit exemplar illius; ergo oportet intelligi ordinem divinarum personarum sicut ordinem differentiarum ad genus.
2. Secunda ratio. Filius procedit a Patre sicut verbum a dicente et similiter Spiritus Sanctus procedit a Patre sicut spiritus a dicentes ; sed verbum et spiritus ita procedunt a dicente quod neuter procedit ab alio, sed uterque immediate a dicente; ergo similiter procedunt Filius et Spiritus Sanctus a Patre quod neuter ab alio, sed uterque immediate.
3 Tertia ratio. Ad Hebr. 1, 3: "Qui cum sit splendor gloriae". Glossa: "Illud, quod est nobilissimum in creatura, est Deo tribuendum" ; sed in productionibus creaturarum semper nobilior est productio, cum est virtus aliqua producens, quae potest producere per unum quam quae per multa. Si ergo divinae productioni debemus attribuere quod est nobilissimum in productione creaturarum, relinquitur quod semper est ibi productio per unum, non per duos; ergo productio Filii et Spiritus Sancti sunt ab uno tantum; non est ergo processio Spiritus Sancti ab utroque; non ergo a Filio.
4. Quarta ratio. Vanum et superfluum est in natura ut illud quod potest facere aeque bene per unum, faciat per duo ; ergo cum omnis superfluitas removenda sit ab esse divino, relinquitur quod illud quod potest ibi fieri aeque bene per unum, non fiet per duos; sed Spiritus Sanctus aeque bene procedit a Patre solo sicut a Patre et Filio, quia cum Patri debeatur summa potentia, solus potest producere Spiritum Sanctum aeque bene ac si Filius produceret Spiritum Sanctum cum ipso; aut poneretur impotentia in ipso Patre: quod est inconveniens; ergo-non est ponendum quod Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio, sed a Patre solo immediate.
Solutio: Dicendum quod in hoc erraverunt Graeci quod posuerunt Spiritum Sanctum procedere a Patre solo immediate et nullo modo a Filio.
[Ad obiecta]: 1. Et ad primam rationem in contrarium dicendum quod ordo differentiarum ad genus exemplariter non est ponendus in divinis personis, quia iste ordo, qui est divisionis generis in differentias, est imperfectionis, quia ducit in esse potentiali et materiali, et non formali: quia genus est sicut materia ad differentias et potestate sunt differentiae in genere, et sic est iste ordo in esse potentiali et materiali, et ideo iuxta ipsum non sumitur ordo in divinis personis. Sed dicendo ordinem rationis, secundum quem dicimus ordinari primum, medium et postremum, scilicet generalissimum, specialissimum, et subalternum in linea praedicamentali, dicimus ordinem formalem, et ideo ordinem perfectionis, et ideo iuxta ordinem istum dicitur ordo in divinis personis, non iuxta alium. Necesse autem est iuxta istum ordinem quod utraque persona habens originem procedat a non habente originem et quod una etiam ab altera procedat.
2. Ad secundam rationem dicendum, secundum Augustinum, in libro De Trinitate, quod est dictio interior et exterior et verbum interius et exterius et similiter spiritus interior et exterior; comparatio ergo verbi exterioris et spiritus exterioris est removenda a divinis, sed est attendenda illa quae est verbi et spiritus interioris, quia secundum illam est imago: unde in imagine invenies dicentem interiorem, qui est mens; verbum vero interius procedens ab ipsa est intelligentia; spiritus vero interior est amor vel quasi amor spiratus ab utroque. Et sic facta comparatione ad verbum et spiritum interiorem, ad quae debet fieri comparatio, inveniemus quod Spiritus Sanctus debet a Filio procedere. Graeci autem in hoc erraverunt quod crediderunt et fecerunt solum comparationem ad verbum exterius et spiritum exteriorem, videntes quod spiritus exterior non procedit a verbo exteriori, sed et dicente solum, sic dicentes de Spiritu Sancto.
3. Ad tertiam rationem dicendum quod aliter est in productione per modum naturae et in productione per modum voluntatis. Nam in productione per modum naturae tenet illud quod nobilior est productio quae potest fieri per unum quam quae non potest fieri nisi per multa ; sed non in productione per modum voluntatis, immo ad hoc quod illa sit iucunda et delectabilis, requiritur consors in productione. Et ponit Richardus rationem huius ex parte perfectionis caritatis, quae semper in alterum tendit: unde summus amor non est unius ad se, et ideo ubi est summa caritas semper ponuntur plures, item ubi est Summa caritas ibi est velle alium diligi ut se. Patet ergo quod caritas nunquam potest esse solitaria et maxime summa caritas. Quia ergo perfectio voluntatis est caritas et maxime voluntatis illius per quam fit productio Spiritus Sancti, ideo productio Spiritus Sancti necessario requirit quod non sit ab uno solo, sed a pluribus, propter decursum caritatis ab uno in alium, quae est perfectio voluntatis; quia vero productio Filii a Patre est per modum naturae, ideo ibi tenet illa obiectio, scilicet quod Filius ab una sola persona producatur et quod unum solum principium suae productionis requirat, scilicet Patrem.
4. Per hoc patet solutio ad rationem quartam: quoniam, si esset productio Spiritus Sancti per modum naturae, bene procederet ratio illa ; sed ita non est, immo est per modum voluntatis, cuius perfectio est summa caritas, quae semper ab uno in alterum decurrit. Et ideo interimenda est illa, scilicet quod productio Spiritus Sancti possit esse ab uno solo; si autem eius productio esset per modum naturae, vera esset.
On this page