Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 1, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 1, C. 2

UTRUM HOC NOMEN DEUS ACCEPTUM NATURALITER SIT NOMEN OPERATIONIS.

Consequenter quaeritur de hoc nomine Deus secundum quod accipitur substantive vel naturaliter, utrum sit nomen operationis.

a. Quod expresse dicit Ioannes Damascenus. Unde dicit quod secundum nomen Dei est θεὸς, id est Deus, quod dicitur vel ab eo quod est θέειν, quod est currere et fovere universa; vel ab αἴθειν, quod est ardens: Deus enim ignis "consumens est" omnem malitiam; vel a θεᾶσθαι, id est a considerando omnia: nulla enim eum latent. Et postmodum subdit quod est "nomen operationis".

Contra: 1. Ambrosius: "Deus nomen est naturae et Dominus nomen est potestatis". Cum ergo sit nomen naturae, non ergo est nomen operationis.

2. Item, si hoc nomen Deus est nomen operationis, ergo dicitur per habitudinem ad creaturam, sicut hoc nomen Creator ; ergo non decet poni in alia differentia nominationis nomen operationis et nomen habitudinis.

3. Item, sit hoc nomen Deus ab eo quod est currere sive fovere dicitur, quia discurrit per omnia et fovet omnia, vel ab eo quod videt omnia vel ab eo quod consumit malum: sed hae operationes dicuntur in habitudine ad creaturam; relinquitur igitur quod est nomen habitudinis.

4. Item, cum fovere sit actus bonitatis, videre actus sapientiae, consumere vero actus potestatis, bonitas autem appropriatur Spiritui Sancto, sapientia Filio, potestas Patri: videtur hoc nomen Deus ratione unius proprietatis appropriatum Patri, ratione alterius appropriatum Filio, ratione tertiae appropriatum Spiritui Sancto.

Respondeo: Nomen operationis dicitur duobus modis: uno modo nomen impositum ab operatione, alio modo nomen significans operationem. Primo modo dicit Damascenus quod "hoc nomen Deusest nomen operationis", quia impositum est et sumptum ab operatione fovendi, videndi vel consumendi, per quas operationes "a creatura mundi" cognoscitur "sempiterna virtus eius et divinitas". Secundo modo non est nomen operationis, immo significat ipsam divinam naturam in quantum huiusmodi et ad illam significandam impositum est. Quantum ergo ad illud a quo imponitur, dicitur a Damasceno "nomen operationis" ; quantum ad illud cui imponitur, dicit Ambrosius quod est "nomen naturae".

[Ad obiecta]: 1—2. Et per hoc solvitur primum et etiam secundum. Nam hoc nomen Creator et imponitur ab operatione creationis et significat creationem ut in causa creante, et ideo nomen est habitudinis.

3. Ad tertium dicendum quod operatio Dei potest considerari dupliciter: secundum potentiam sive habitum et secundum actum. Secundum potentiam et habitum debet intelligi operatio sive fovendi sive videndi sive consumendi secundum quod ab operatione imponitur hoc nomen Deus ; secundum actum vero intelligitur operatio, a qua imponitur hoc nomen Creator. Et ideo istud nomen est habitudinis ad creaturam, non autem hoc nomen Deus. Praeterea, est operatio Dei qua agit et est operatio quam efficit: quemadmodum in sole lucere est operatio qua agit et semper est in sole, et illuminare est operatio quam efficit in perspicuo susceptibili. Nomen ergo operationis ut qua Deus agit, est hoc nomen Deus nec huiusmodi operatio dicitur in habitudine ad effectum: unde hoc modo debent intelligi illae operationes a qua hoc nomen Deus imponitur, velut lucere, quod non dicitur in comparatione ad aliquid illustratum vel illuminatum. Nomen vero operationis, quam agens efficit, necessario ponit habitudinem ad effectum, sicut si diceretur sol lucens et illuminator: lucens dicitur respectu actionis absolute et qua agit, illuminator vero ab operatione quam efficit: lucens absolute, illuminator in habitudine. Ita hoc nomen Deus, sive interpretetur fovens etc., dicitur absolute, sed Creator dicitur in habitudine; haec autem debent intelligi in quantum dicunt habitum in causa et non actum in effectu.

4. Ad ultimum quod quaeritur utrum sit appropriatum: dico quod non, sed appropriabile; non enim significat has operationes, sed ab istis operationibus imponitur ipsi naturae.

PrevBack to TopNext