Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 2

De consignificatione huius nominis Deus.

Consequenter quaeritur de consignificatione huius nominis Deus et hoc quantum ad numerum singularem et pluralem. Quantum ad consignificationem pluralem quaeritur an hoc nomen Deus, in quantum dicitur substantive, possit dici pluraliter.

I. Quaeritur ergo primo utrum possit dici vere plures dii.

Ad quod sic: 1. Idem est Deus quod habens divinam naturam; sed plures sunt habentes divinam naturam, scilicet tres personae.

2. Item, Gen. 1, 1, ubi nos habemus: "In principio creavit Deus" etc., hebraeus habet "heloim", quod interpretatur dii vel iudices, sicut habetur 2 dist. I libri Sententiarum. Ergo veritas hebraica praedicat plures deos.

3. Item, Deus est nomen operationis, ut dictum est ; sed operatio Dei designatur pluraliter, Gen. 1, 26: "Faciamus hominem ad imaginem" etc.; actio enim numeratur secundum personas; ergo similiter poterimus dicere plures deos.

4. Item, forma huius termini Deus, quae respicit esse divinum, potest significari pluraliter per hoc nomen divinae, cum dicitur tres sunt personae divinae ; item, suppositum huius termini Deus potest significari pluraliter, quia supponit personas; ergo tum ratione formae, tum ratione suppositi poterit significari pluraliter; ergo vere poterit dici plures dii.

Contra: a. Symbolum: "Non tres dii, sed unus estDeus".

II. Item, quaeritur utrum possit in plurali congrue designari.

Ad quod. sic: 1. Idem significat hoc nomen Deus quod divina essentia nisi quia in maiori abstractione significat hoc nomen essentia ; si ergo hoc nomen essentia, quod, secundum Augustinum, dicitur proprie de Deo, dicitur congrue pluraliter, ergo et hoc nomen Deus.

2. Item, hoc nomen principium creaturam habet plurale, quia vere dicitur quod Manichaei credunt plura esse principia creaturarum; sed aequipollent principium creaturarum et Deus ; ergo hoc nomen Deus habet plurale.

3. Item, ad Gal. 4, 8: "Serviebatis iisqui non sunt dii". Glossa: " "Non sunt dii"natura, sed opinione hominum". Congrue ergo negatur ibi hoc nomen dii plurale, secundum quod significat naturaliter Deum; ergo hoc nomen Deus, prout accipitur naturaliter, ponitur congrue in plurali. — Item, ad idem est illud: "Itaque non tres Dii".

Contra: a. 1 Cor. 8, 5: "Etsi sunt dii multi", Glossa: "Adoptive vel nuncupative", "nobis tamen unus est Deus", qui est Deus naturaliter. Ergo incongrue dicetur plures dii quantum ad naturalem significationem.

b. Item, ibidem dicitur: "Non est Deus nisi unus" ; ergo hoc nomen Deus est proprium Dei; ergo non habet plurale.

III. Item, quaeritur de consignificatione singularis utrum hoc nomen Deus, secundum quod accipitur adoptive, habeat singulare.

a. Nam in plurali loquuntur Scripturae: "Ego dixi, dii estis" ; et ad hoc facit praedicta auctoritas I ad Cor. 8, 5, qua dicitur: "Si sunt dii multi", adoptive et nuncupative, "nobis tamen unus Est Deus". Ex quo relinquitur quod pluraliter debet dici dii adoptive, non singulariter, similiter et nuncupative.

Contra: 1. Exod. 7, 1: "Constitui te deum Pharaonis". Constans est quod ibi dicitur deus adoptive et tamen in singulari.

2. Item, sicut bonum dicitur dupliciter, per essentiam de Creatore, per participationem de creatura, sic hoc nomen Deus ; si ergo hoc nomen bonum, acceptum per participationem, convenit creaturae in singulari, et hoc nomen deus conveniet viro sancto in singulari.

IV. Item, cum haec possit esse vera aliquo modo. Petrus est deus et hoc propter communem rationem, numquid poterit haec esse vera idolum est deus, propter rationem quae est secundum opinionem idololatrae?

Respondeo: I. Ad primum dicendum quod hoc nomen Deus nec vere nec proprie dicitur in plurali, secundum quod accipitur naturaliter. Et ratio est ex illa regulas: non habet locum distinctio, ubi non est ex diversis unio. Unde, quia est una divinitas in tribus personis, non multiplicata, sed una eadem, necesse est tres personas unum esse Deum, non plures; si ergo vere significetur, nunquam dicetur dii plures vere, sed unus Deus.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod quemadmodum in aliis, cum dico humanitatem, dico quo homo est; cum dico hominem, dico quod est; cum dico Petrum, dico quis est: secundum hoc dici potest in divinis, cum dico divinitatem, dico quo Deus est ; cum dico Deum, dico quod est; cum dico Patrem, dico quis est. Cum ergo obicit tres sunt habentes divinitatem, distinguendum est, quia habens divinitatem dicitur dupliciter: ut quod est vel quis est; ut quod est, sic dicitur per hoc nomen Deus ; ut quis est, per hoc nomen Pater. Tres ergo sunt habentes divinitatem ut quis est, non sunt autem tres habentes divinitatem ut quod est, sed sunt tres personae, id est tres habentes divinitatem ut quis est. Secundum hoc ergo dicendum quod, cum dicitur Deus dicit idem quod habens divinam naturam, participium debet resolvi per quod, non per qui, ut sit sensus: Deus dicit quod est habens divinam naturam ; et sic habens divinam naturam est unum solum. Cum vero dicitur persona de Patre aut de alia persona est habens divinam naturam, participium debet resolvi per qui est, non per quod est, ut sit sensus: Pater et Filius sunt habentes divinam naturam, id est qui habent; non tamen sequitur: ergo sunt dii ; commutatur enim quis est in quod est sive ratio dicendi personaliter in rationem dicendi substantialiter.

2. Ad secundum dicendum quod, sicut in graeco alia proprietas sermonis est quam in latino, similiter in hebraeo. Unde Graecis dicentibus tres hypostases secundum proprietatem sui idiomatis, non tamen nos dicimus tres substantias, cum tamen hypostasis idem sit quod substantia, et hac ratione: quia hoc nomen substantia in latina lingua indifferenter se habet ad designationem essentiae et suppositorum essentiae, in graeco vero hypostasis' est nomen suppositi essentiae; ideo quod in graeco sine ambiguitate dicitur tres hypostases pro tribus suppositis personis, ambigue diceretur latina lingua tres substantiae. Sermo autem catholicus debet esse certus, non ambiguus. Simili modo iuxta proprietatem hebraici sermonis convenienter dicitur heloim: appropriatum enim est-suppositis essentiae et ideo convenienter pluraliter ponitur ratione suppositarum personarum. Apud Latinos vero hoc nomen Deus pluraliter designaret non solum pluralitatem in suppositis, immo pluralitatem essentiae in suppositis.

3. Ad tertium dicendum quod, quamvis hoc nomen Deus sit nomen operationis, praeter hoc habet intellectum substantiae perfectae et per se stantis. Operatio autem divina significatur dupliciter: adiective sive verbaliter, quoniam verba significant in adiacentia, et ideo propter pluralitatem personarum pluraliter significatur, cum dicitur: "Faciamus hominem ad imaginem" ; aliquando vero substantive et nominaliter, non per modum adiacentis, quae quidem operatio est eadem quod divina substantia et ideo non recipiet pluralitatem.

4. Ad quartum dicendum "quod forma huius termini Deuspotest pluraliter significari respectu plurium suppositorum, sicut quando significaturin adiacentia per hoc nomen divinae, ut cum dicitur personae divinae, sed non potest pluraliter significari ad hoc ut in se recipiat pluralitatem vel distinctionem. Ad hoc autem quod hoc nomen Deushaberet plurale, exigeretur quod haberet distinctionem" et multiplicaretur in suppositis.

II. Ad id quod secundo quaeritur utrum hoc nomen Deus possit pluraliter congrue designari: dicendum quod non, quia cum sit absolutissimum et nomen simplicis naturae, importat omnes conditiones quae faciunt ipsum proprium absolutae et simplici naturae, quod prohibet ut non possit pluraliter designari, quemadmodum nec proprium nomen.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur de essentia, patet responsio ex praedictis. Nam si hoc nomen essentia intelligatur in sua generalitate, praedicari potest de omnibus essentiis: unde potest habere plurale; sed si intelligeretur cum praecisione essentia se ipsa ens et non alia, hoc modo proprium est divinae essentiae nec recipit pluralitatem: talis enim est una sola et ideo non potest intelligi nec designari pluraliter.

2. Ad secundum dicendum quod "duo sunt genera eorum quae praedicantur de pluribus, sed non de uno solo: unum estcuius imaginatio non prohibet ipsum praedicari de pluribus, sed ipsa res, sicut sol et luna; aliud est cuius imaginatio prohibet ipsumpraedicari de pluribus et ipsa res, ut Sortes. Talis differentia ponitur inter hoc nomen Deuset primum principium creaturarum, quia hoc nomen Deussecundum rem non convenit pluribus naturis eteius imaginatio istudprohibet; iste vero terminus principium creaturarumsecundum rem non convenit pluribus naturis, sed tamen eius imaginatio istud non prohibet", quamvis tamen istud prohibeat verus intellectus; et ideo quamvis primum principium creaturarum possit dici pluraliter, non tamen hoc nomen Deus.

3. Ad aliud vero dicendum quod quandoque per vocem non simpliciter significativam in coordinatione constructionis melius designatur intentio dicentis quam per significativam; unde et apud poetas solent dicere duo Aiaces in coordinatione constructionis. Ita et in expressione veritatis fidei per vocem non significativam melius exprimitur intentio, ut in Symbolo: "Non plures dii" etc., id est non sunt plures naturae quarum quaelibet sit deitas; et ad Gal. 4, 8: "Serviebatis iis qui nonsunt dii".

III. Ad illud quod consequenter quaeritur utrum hoc nomen Deus habeat singulare secundum quod sumitur adoptive: dicendum quod non prohibet congruitas quin habeat singulare, sed ipsa proprietas dicendi prohibet ut in enuntiatione non dicatur sine determinatione. Unde Scriptura non dicit de Moyse: "Constitui te Deum", sed deum Pharaonis, hoc est potentem super Pharaonem divinitus.

IV. Ad illud vero quod quaeritur an aliquo modo sit ista vera idolum est deus: dicendum quod non nisi cum determinatione trahente extra rationem, ut idolum est deus illi. Simpliciter ergo istud nomen Deus convenit Deo vero; secundum quid cum determinatione, ut huius vel illius, convenit viro sancto; secundum quid vero cum determinatione, ut illi, potest convenire idolo: unde idolum est deus idololatrae.

PrevBack to TopNext