I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 3, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 3, C. 1
UTRUM HOC NOMEN DEUS SUPPONAT PRO ESSENTIA VEL ETIAM PRO PERSONA.
Contra primam opinionem obiciunt: a. In Psalmo dicitur: "Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum" etc.; et dicit Ambrosius quod "trina confessio Trinitatem exprimit personarum" ; sed ibi non ponitur determinatio aliqua personalis, cum dicitur: "Benedicat nos Deus" etc.; hoc ergo nomen Deus proprie supponit personam.
b. Item, "hoc nomen homopropriem supponit pro omni eo cui inest humanitas et hoc nomen asinuspro omni eocui inest asinitas, et in similibus similiter; ergo hoc nomen Deusproprie supponet pro omni eo cui inest divinitas; ergo supponit pro Patre et Filio et Spiritu Sancto".
c. Item, "hoc nomen Deusimpositum est a deitate; aut ergo praecise impositum est ad insinuandamessentiam aut ad insinuandam essentiam et personam. Si praecise ad insinuandam essentiam; ergo idem dicetur penitus, cum dicitur essentiaet Deus; sed haec estsimpliciter falsa essentia divina genuit essentiam; ergo et haec Deus genuit Deum": quod est contra Sanctos. Si autem ad insinuandam essentiam et personam: ergo habet supponere personam.
d. Item, "positoquod iste dicat Deus Filius est, alius dicat Deus Pater est, obicitur sic: uterque loquitur de Deo, nam iste loquitur de Deo, ille loquitur de Deo, quaeritur quomodo accipiatur hoc nomen Deus: nam essentiam non supponit, quia neuter loquitur de essentia" ; ergo personam supponit.
Contra haec obiecta ipsi replicant hoc modo: 1. Primo, quia cum dicitur: "Benedicat nos Deus" etc. "et metuant eum" etc. "trina confessio Trinitatem exprimit personarum, unitatem vero essentiae cum singulariter subditur eum". Si ergo hoc pronomen eum exprimit unitatem essentiae, ergo refert unitatem essentiae; sed non refert nisi illud quod supponebat hoc nomen Deus ; ergo supponebat unitatem essentiae, quamvis ex iteratione huius nominis Deus insinuetur pluralitas personarum.
2. Item, si nomen supponit pro omni eo cui attribuitur: sed hoc nomen essentia attribuitur personae et verum est quod Pater est essentia, Filius est essentia; ergo hoc nomen essentia supponet pro persona proprie; ergo verum erit essentia generat, essentia generatur: quod non recipitur catholice. Si ergo hoc nomen essentia non proprie supponit pro omni eo cui attribuitur, ut pro personis, ergo nec hoc nomen Deus supponet pro personis, quamvis attribuatur personis.
3. Item, data positione praedicta iuxta hoc quod dicit 'uterque istorum loquitur de Deo': si hoc nomen Deus supponit personam, cum non sit persona de qua uterque loquatur, ergo haec erit falsa uterque istorum loquitur de Deo ; si ergo vera est et non est vera pro persona, est ergo vera pro essentia; ergo hoc nomen Deus ibi supponit essentiam.
4. Item, "Deus est de quo iste loquitur, Deus est de quo ille loquitur, et non est nisi unus Deus; ergo unus Deus est de quo isti loquuntur". Quaero ergo aut hoc quod dico unus Deus supponit personam aut essentiam; non personam, quia non est una persona de qua isti loquuntur; ergo hoc nomen Deus supponit essentiam.
Respondemus, tenentes secundam opinionem, quod hoc nomen Deus ex modo suae significationis, quae imposita est ad significandum quod est Deus — quod est autem Deus, habet ponere naturam et rem naturae — habet supponere personam et naturam. Non sic autem est de hoc nomine deitas vel de hoc nomine essentia divina ; nam horum significatio imposita est ad designandum quo Deus est et ideo non habent supponere nisi naturam: quo est enim non ponit rem naturae sive personam. — Et si obiceretur quod in Deo non differt quod est et quo est ; ergo cui attribuetur quod est et supponet, attribuetur quo est et supponet; ergo si hoc nomen Deus attribuitur personis et supponit personas, et hoc nomen essentia: — dicendum quod, quamvis in Deo secundum rem non differant quod est et quo est, tamen refert in ratione dicendi quae est secundum nos. Nam humana consideratio, considerans divinam essentiam in se et in quadam abstractiones, significat ipsam ut quo est per hoc nomen divinitas ; considerans vero divinam essentiam ut in habente illam, significat eam ut quod est per hoc nomen Deus. Quia ergo habens divinam essentiam est divina persona, ut Pater et Filius, ideo persona supponetur per hoc nomen Deus, quod est nomen significans quod est, non autem per hoc nomen deitas, quod est nomen significans quo est.
[Ad obiecta]:1. Ad illud ergo quod primo replicant: dicendum "quod cum dicitur Benedicat nos Deusetc., hoc nomen Deussignificat divinam essentiam et supponit pro tribus personis, et hoc pronomen eum, relatum ad illud, significat divinam essentiam in tribus personis; gratia ergo relationis essentiae ponitur in singulari, non gratia suppositionis".
2. Ad secundum iam patet responsio. Nam aliter se habet hoc nomen essentia sive divinitas cum attribuitur personis, aliter hoc nomen Deus. Nam hoc nomen Deus attribuitur personis ut quod est sive ut habens divinam naturam, et ideo habet supponere personam, sicut dictum est ; hoc vero ,nomen essentia attribuitur personis ut quo est, non tamen ut quo persona est persona, sed ut quo persona est. Et in divinis propter simplicitatem divini esse, de eo qui est, id est de persona, dicitur vere per identitatem quo est, non tamen habebit supponere personam, quia non significat, essentiam ut in habente illam.
On this page