I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 3, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 3, C. 2
UBERIUS EXPONITUR QUOD HOC NOMEN DEUS SUPPONAT ETIAM PRO PERSONA.
Circa secundam opinionem, quam tenemus, quaeritur multipliciter: Primo, an sequatur: Deus genuit Deum, ergo se vel alium ; secundo, an haec sit vera Deus genuit alium Deum ; tertio, utrum haec sit concedenda Deus genuit se ; quarto, an sequatur: Deus genuit Deum, ergo genuit Deum qui est Pater vel Deum qui non est Pater. quinto, an haec sit concedenda Deus generat et ille non generatur ; sexto, an haec sit vera Deus generat et ille non est Trinitas ; septimo, an sicut haec est vera Trinitas est Deus, conversa sit vera Deus est Trinitas, quam negavit Porretanus.
ARTICULUS I
An sequatur: Deus genuit Deum, ergo se vel alium.
Quantum ad primum arguitur: a. Si sequitur: Deus genuit Deum, ergo se vel alium, da alteram partem. Si alium, ergo non est tantum unus Deus; si se ipsum Deum, ergo idem generat se ipsum: quorum utrumque est falsum. Aut igitur prima erit falsa Deus genuit Deum aut non sequetur: Deus genuit Deum, ergo se vel alium.
Contra: 1. Bene sequitur: homo generat hominem, ergo se vel alium hominem ; ergo eadem ratione dicetur Deus genuit Deum, ergo se vel alium Deum.
2. Praeterea, idem et diversum dividunt ens immediate ; ergo si Deus genuit Deum, genuit eumdem vel diversum Deum.
Respondeo: 1. Quaedam nomina divina significant essentiam, quaedam relationem; item, quaedam essentialia significant per modum abstractionis, ut deitas, essentia, substantia, quaedam per modum concretionis, ut Deus, quod significat divinam essentiam ut est in habente illam: unde habet significare divinam naturam et supponere personam. Cum ergo dico Deus genuit Deum, haec est vera, quia Pater, qui habet deitatem, genuit Filium, qui habet deitatem; et non sequitur: ergo se Deum vel alium Deum: quia enim alia est persona generantis, alia geniti, non potest habere locum relativum identitatis nec propter identitatem naturae relativum diversitatis. Quia ergo, cum dicitur Deus genuit Deum, in parte significatur idem ratione naturae quam significat hoc nomen Deus et in parte diversum ratione personae quam supponit hoc nomen Deus, non potest inferri simpliciter idem nec simpliciter diversum, immo est ibi fallacia secundum quid et simpliciter.
ARTICULUS II
An haec sit vera Deus genuit alium Deum.
2. Praeterea, iste terminus alium personale est et non essentiale; sed hoc verbum genuit personale est; ergo per ipsum trahitur terminus essentialis ad supponendum pro personis, cum dicitur Deus genuit Deum, et notatur ibi distinctio personalis; quare similiter debet trahi per istum terminum alium et ita haec erit vera Deus genuit alium Deum.
Respondeob: 1. Ad primum secundum hanc regulam: non habet locum distinctio ubi non est ex diversis causis unio. Verbi gratia, humanitas est in Sorte et Platone ex diversis causis; unde possum dicere quod Sortes est alius homo a Platone, quia alia est ratio qua Sortes est homo et alia qua Plato est homo, quia alia est humanitas Sortis, alia humanitas Platonis. In divinis autem non sic, quia Pater est Deus et Filius est Deus eadem divinitate; una ergo est causa et ratio qua Pater est Deus et Filius Deus. Unio ergo in hoc nomine Deus non est ex diversis causis, immo ex una, et ideo non habet locum ibi distinctio. Quando ergo obicitur: alius a Patre est genitus et ille est Deus, ergo alius Deus a Patre est genitus a Patre, non sequitur, quia in prima solum dicitur diversitas personalis, in conclusione vero ponitur diversitas personalis et essentialis et est commutatio praedicamenti a praedicamento relationis in praedicamentum substantiae. Immo ad hoc quod valeat, ita oporteret inferre: alius a Patre est genitus, et ille est Deus alia deitate quam Pater, ergo alius Deus a Patre est genitus ; sed media falsa est.
2. Ad aliud dicendum quod cum aliquod commune trahitur ad personam, debet trahi per aliquid quod sit personale et proprium, non per aliquod personale infinite; ergo hoc verbum gignere, cum determinet proprietatem qua una persona distinguitur ab alia, potest trahere terminum essentialem ad certam personam: quod non potest iste terminus alius, quia non determinat proprietatem personalem finite.
ARTICULUS III
Utrum haec sit concedenda Pater genuit se.
Quod. videtur dicere 1. Augustinus, in quadam homilia Super Ioannem, quod "Pater, mittens Filium, se alterum misit". Quare misit se.
3. Item, Anselmus, in Proslogion: "Cum dicitur Deus de Deo, Filius de Patre, non intelligimus alium Deum, sed eumdem Deum de se ipso; ergo Deus eumdem Deum genuit". Quare Deus genuit se.
4. Item, Augustinus, XV De Trinitate: "Tamquam se ipsum dicens Pater Verbumgenuit sibi per omnia coaequale; non enim se integre perfectequedixisset, si amplius vel minus esset in Verboquam in se ipso". Sed dicere Dei gignere est ; unde in Psalmo: "Semel locutus est Deus", Glossa: "Loqui Dei est aeternaliterVerbum generare".
Respondeo: 4. Hoc verbum dicere non sumitur ibi notionaliter, sed essentialiter; unde sensus est "Non se perfecte dixisset", id est manifestasset, quia non sufficienter declaratur potentia Patris in creatione creaturarum nec ostenditur usque ad summum, sed tota ostenditur quando totam potentiam communicat, hoc est quando generat talem qualis est et quantus est; per generationem ergo declaratur summitas potentiae Patris, Isai. 66, 9: "Numquid quialios parere facio, sterilis ero?"
1-2. Ad alia prima duo posset dici quod hoc relativum se non significat terminum huius verbi genuit, sed potius terminum alteritatis significatae per hoc nomen alterum. — Vel aliter potest dici quod sicut commune per additionem coarctatur, ita quod personale est per aliquod additum potest fieri commune, ut cum dicitur omnis Aristomenes intelligibilis, omnis Miccalus musicus. Similiter hoc relativum se, quod reciprocum est et personam discretam iterat, per hunc terminum alterum sibi adiunctum fit essentiale et commune et extrahitur a ratione personalitatis, et ideo non sequitur: genuit se alterum, ergo genuit se, sed est ibi a fallacia secundum quid et simpliciter.
3. Ad aliud Anselmi dicendum quod haec est vera Pater genuit eumdem Deum de se ipso ; sed hoc relativum se, quod est personale, non est ex parte rei genitae, sed ex parte generantis; sed iste terminus eumdem adiunctus termino essentiali non sumitur personaliter, sicut nec iste terminus alius, cum adiungitur termino essentiali; unde non iterabitur persona Patris nec valet hoc argumentum: de se ipso genuit eumdem Deum, ergo se Deum.
ARTICULUS IV
An sequatur: Deus genuit Deum, ergo genuit Deum qui est Pater vel Deum qui non est Pater.
Quarto quaeritur an sequatur: Deus genuit Deum, ergo genuit Deum qui est Pater vel Deum qui non est Pater.
1. Si genuit Deum qui non est Deus Pater, ergo Deus est qui non est Deus Pater; non ergo tantum unus Deus est. Si genuit Deum qui est Deus Pater, ergo Pater genuit se.
Respondeo, secundum Magistrum, in Sententiis. Negat enim hanc Deus genuit Deum qui est Deus Pater, et distinguit hance genuit Deum qui non est Deus Pater. Sicut cum dicitur non est homo albus, hoc potest esse vel quia non est homo vel quia non est albus: similiter Deus genuit Deum qui non est Deus Pater, hoc potest dici vel quia non est Deus, et sic falsum, vel quia non est Pater, et sic verum. — Tamen, secundum Praepositinum, haec non est concedenda Deus genuit Deum qui non est Pater, quia aliter fit relatio in affirmativis, aliter in negativis: in affirmativis refertur suppositum tantum, in negativis suppositum et significatum; unde exigeretur ad veritatem huius Deus genuit Deum qui non est Pater quod alia esset persona Patris, alia Filii et alia divinitas, propter relativum qui, quod refert suppositum et significatum huius nominis Deus.
Aliter potest dici et concedi ista Deus genuit Deum qui non est Deus Pater, sed non sequitur: ergo est Deus qui non est Deus Pater, quoniam in prima iste terminus Deum, propter proprietatem significatam per hoc verbum genuit distinguentem personas, tenebatur personaliter et ideo relativum refert similiter. Sed in conclusione, in hac scilicet ergo Deus est qui non est Deus Pater, iste terminus Deus tenetur essentialiter et ideo relativum similiter.
Aliter potest dici quod haec est duplex Deus genuit Deum qui est Deus Pater vel qui non est Deus Pater, quia hoc quod dico Deus Pater potest teneri dictionaliter, ut sit circumlocutio unius personae — sicut hoc quod dico Spiritus Sanctus: cum tenetur dictionaliter, circumlocutio est unius personae - et hoc modo affirmativa falsa, negativa vera. Vel potest esse oratio, et hoc dupliciter, quia iste terminus Pater potest esse praedicatum et iste terminus Deus appositio vel e converso. Si primo modo, affirmative dictum non potest attribui vere, negative potest. Si secundo modo, adhuc dupliciter, quia isti duo termini Deus, Pater vel possunt referri ad subiectum, et sic affirmative dictum non convenit, negative convenit; vel iste terminus Deus tantum potest referri ad subiectum et iste terminus Pater ad hunc terminum Deum, ut sit sensus: Deus genuit Deum qui est Deus Pater, id est qui est Deus qui est Pater, et hoc modo affirmative dictum convenit, negative non convenit, quia relativum tenetur essentialiter eo quod refertur ad hunc terminum Deus, qui in praedicato positus tenetur essentialiter.
ARTICULUS V
An haec sit concedenda Deus generat et ille non generatur.
Quod videtur: 1. "Quia non est idem Deus qui generat et qui generatur: ergo Deus generat et ipse non est Filius; ergo Deus est et ipse non est Filius. Eadem ratione Deus non est Pater, Deus non est Spiritus Sanctus et eadem ratione Deus non esttres personae".
II. Item, quaeritur de hac propositione, cuius quantitatis sit Deus spirat, et de ista similiter Deus generat vel generatur.
Econtra videtur quod sit singularis, quia una et singularis est significatio huius nominis Deus, scilicet deitas.
Respondeo I. secundum Praepositinum, dicentem "quod relativa dictio in negativis refert significatum et suppositum, et nisi praedicatumremoveatur a supposito et significato, falsa est propositio; si autem removeatur, vera. Unde haec pro. vera conceditur Deus generat et ipse non generatur, quia hoc relativum ipserefert personam Patris et divinam naturam; sed nec persona Patris nec divinanatura generatur. Haec autem est falsa Deus generat et ipse non est Filius, quia hoc relativum ipsenon tantum refert personam Patris, sed deitatem; deitas autem est Filius. Ad hoc autem quod haec esset vera, oporteret quodhaec esset vera divina natura non est Filius". Unde in argumentatione est mutatio praedicamenti ab abnegatione notionis, quae designatur cum dicitur non generat, ad abnegationem personae quae designatur cum dicitur non est Filius ; sicut si diceretur divina essentia non generatur, ergo non est Filius.
II. "Ad secundum dicimus quod haec propositio Deus generat vel generaturnec est singularis necindefinita, quia hoc nomen Deusnec est proprium nec appellativum, sed aliquid habet proprii, aliquid appellativi: habet enim significationem proprii et suppositionem appellativi, et ita illa propositio partim est singularis, partim indefinita".
ARTICULUS VI
An haec sit vera Deus est et ille non est Trinitas.
a. Quia Pater est et ille non est Trinitas; et Pater est Deus; ergo Deus est et ille non est Trinitas.
2. Item, obicitur: Sequitur: Sortes non est Plato, ergo homo non est Plato ; ergo simili ratione Pater non est Filius, et Pater est Deus, ergo Deus non est Filius. Item, videtur sequi, quia hoc nomen Deus supponit personam; sed de alia persona est verum quoniam non est Filius, ut de Patre; ergo erit verum Deus non est Filius et pari ratione Deus non est Pater et Deus non est Spiritus Sanctus ; ergo Deus non est Trinitas.
Respondeo: 1. Secundum Praepositinum haec est falsa Deus est et ille non est Trinitas, quia relativum refert suppositum et significatum; unde ad veritatem requireretur quod nec qui est Deus esset Trinitas ut supposita persona, nec quod est Deus esset Trinitas: quod est falsum pro hac parte non quod est Deus est Trinitas. Si autem arguat: Pater est et ille non est Trinitas, ergo Deus non est Trinitas, mutatio est praedicamenti a ratione dicendi qui estt, id est personali, ad rationem dicendi quod est, id est substantialem.
Secundum alios conceditur ista Deus est et ille non est Trinitas, quia "propter naturam pronominis, cuiusproprium est pro proprio nomine poni et certas significare personas, quod dico illepro unica et certa persona tenetur, cum dicitur Deus est et ille non est Trinitas" ; haec autem falsa Deus non est Trinitas. Sed cum arguit: ergo Deus non est Trinitas, non sequitur, quia hic "fit abnegatio pro qualibet persona et etiam pro divina essentia".
2. Ad illud quod secundo obicitur: dicendum quod "licetnomen Deussupponat pro qualibet trium personarum, tamen quia supponit pro eis indistincte — nisi addatur determinatio personalis, ut generans, genitus vel procedens, et pro una singulari deitate — negativa particula addita removetpro quolibet supposito, tamquam si negatio praeponeretur; unde aequipollent istae Deus non est Pateret non-Deus est Pater". Patet igitur quod est mutatio praedicamenti in praedictis argumentationibus a personali ratione dicendi ad essentialem.
ARTICULUS VII.
An haec sit vera Deus est Trinitas.
Et videtur bene dicere 1. quia Pater non est Trinitas, nec Filius nec Spiritus Sanctus, quare nec Deus; sequitur enim: iste homo non currit nec ille, ergo homo non currit.
2. Item, haec est falsa homo est omnis homo, quia iste terminus homo, positus in subiecto, supponit personaliter; ergo cum dicitur Deus est Trinitas, iste terminus Deus, positus in subiecto, supponit personaliter, et hoc secundum quod dictum est quod significat essentiam personaliter; sed hoc modo falsa est haec Deus est Trinitas.
3. Item, dicite Boethius, in libro De Trinitate, et Augustinus similiter, quoniam quidquid de Deo praedicatur, praedicatur secundum substantiam vel ad aliquid; sed hoc nomen Trinitas non dicit ad aliquid ; dicitur ergo secundum essentiam; sed secundum Boethium et Augustinum, in eodem, quidquid praedicatur de Deo secundum essentiam, praedicatur de qualibet persona; cum ergo hoc nomen Trinitas de nulla persona vere dicatur, haec est falsa Deus est Trinitas.
Contra: a. Augustinus, I libro De Trinitate: "Recte ipse Deus Trinitas intelligitur". Ecce quod expresse dicit Deum esse Trinitatem.
b. Item, Augustinus, in verbis illis Apostoli, I Tim. ultimo, 15: "Beatus et solus potens", id est "unus et solus verus Deus, qui est ipsa Trinitas".
Ex quibus auctoritatibus relinquitur quod Deus est Trinitas et Deus est tres personae sicut e converso. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1-2. Dicendum ergo quod per hunc terminum Deus quandoque supponitur essentia, quandoque supponitur persona. Non enim similiter se habet essentia significata per hoc nomen Deus ad personas, sicut se habet essentia significata per hoc nomen homo ad individua: essentia enim significata per hoc nomen homo multiplicatur in individuis, essentia vero significata per hoc nomen Deus indivisa remanet in personis. Dico ergo quod si essentia significata per hoc nomen homo esset indivisa in individuis, haec esset vera homo est omnis homo ; ideo haec est vera Deus est Trinitas. Unde differenter est in hoc termino Deus et in hoc termino homo, quia homo, per se supponit personaliter, ex adiuncto essentialiter, ut cum dicitur homo est dignissima creaturarum ; iste terminus Deus e converso ex se supponit essentiam, ex adiuncto personam. Et in hoc fallebatur Porretanus, credens quod tantum supponeret essentiam cum praedicatur, ut hoc non, ex se haberet, sed ex ratione praedicati.
3. Ad ultimum dicendum quod aliud est esse ad aliquid secundum rem, aliud secundum nomen et dictionem. Dicendum ergo quod hoc nomen Trinitas non est ad aliquid secundum nomen et dictionem, res tamen quae significatur ad aliquid est; unde hoc nomen Trinitas significat ad aliquid per modum substantiae. Sicut ergo accidit in aliquibus relationibus aliis quod ter-, minantur intra et non extra, ita est in hoc nomine Trinitas: in intellectu enim eius clauditur non solum quod dicitur ad aliquid, sed illud, ad quod dicitur.