I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, Praeambulum
Inquisito de nominibus significantibus divinum esse absolute et de nomine operationis, consequenter tertio loco, secundum ordinem Damasceni, inquirendum est de nominibus privativis, sicut sunt: increatus, immensus, aeternus. Et quia opposita iuxta se posita magis apparent, ideo Primo inquirendum est de iis quae dicuntur secundum affirmationem de Deo, utrum dicantur de Deo et creatura univoce vel aequivoce; secundo, utrum dicantur vere; tertio, an ea, quae dicuntur secundum privationem, dicantur in divinis verissime et propriissime.
On this page