I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 1
UTRUM AFFIRMATIONES CONVENIANT DEO ET CREATURAE UNIVOCE VEL AEQUIVOCE.
Quantum ad primum quaeritur utrum nomen unum in una significatione conveniat Deo et creaturae secundum affirmationem.
Ad quod obicitur ex multis auctoritatibus: 1. Primo, ex auctoritate Augustini, De doctrina christiana: "Rerum quaedam sunt quibus fruendum est, quaedam quibus utendum, quaedam quae fruuntur et utuntur". In hac divisione comprehenditur quaelibet res, creata et increata; si ergo divisio conveniens est, nomen divisum, quod est hoc nomen res, in eadem significatione conveniet rebus dividentibus; ergo et Deo et creaturae.
2. Item, Hieronymus: "Omne quod est aut est ingenitum aut genitum aut factum", et accipitur hoc vocabulum ingenitum, id est non-genitum, secundum quod convenit Patri et Spiritui Sancto, genitum vero dicit Filium factum creaturam; sed in hac generalitate "omne quod est" comprehenditur Creator et creatura; si ergo conveniens est divisio, in eadem significatione accipitur quod dicitur "quod est".
3. Item, Augustinus: "Omne bonum vel Deus est vel ab ipso" ; in hac generalitate "omne bonum" comprehenditur Deus.
4. Item, in iis quae non dicuntur secundum univocationem est incongrua comparatio; sed secundum comparationem magnitudinis nos dicimus Deum maiorem omnibus rebus, secundum comparationem bonitatis nos dicimus Deum meliorem omnibus creaturis; relinquitur ergo quod magnum et bonum non dicuntur aequivoce de Creatore et creatura.
5. Item, in Matth.: "Nemo bonus nisi solus Deus", Glossa: "Ex se". Ergo aliquid praeter Deum est bonum quamvis non ex se; ergo illud et Deus sunt bona vel bonum.
6. Item, I Cor. 15, 26, cum dicit: "Omnia subiecit subpedibus eius", intelligendum est: "praeter eumqui subiecit sibi omnia;", haec dictio praeter sumitur exceptive; ergo Deus est de numero omnium; ergo intentio eius quod dicitur omnis res vel omnia non aequivoce convenit creaturae et Creatori.
7. Item, arguitur: cum dicitur omnis substantia est, aut in hac generalitate comprehenditur Deus aut non. Si sic: habetur propositum quod hoc nomen substantia non convenit aequivoce Creatori et creaturae. Si non, et constat quod haec vera est omnis substantia est, arguitur ergo: omnis substantia est et earum nulla est Deus, ergo nulla substantia est Deus: quod manifeste falsum est. Et simili modo potest argui in aliis nominum intentionibus.
Contra: a. Haec intentio res vel ens, dicta de Deo, accipitur pro re et ente infinito, sed de creatura accipitur pro re et ente finito ; sed finitum et infinitum nunquam potest intellectus reducere in unam aliquam rationem; ergo non potest univoca significatio, sed aequivoca accipi, cum dicitur res vel ens de Creatore et creatura.
b. Item, bonitas, dicta de Deo et creatura, non convenit genere nec specie nec differentia nec proprio nec accidente; ergo in nullo conveniunt; ergo aequivoce dicitur bonitas de Creatore et creatura.
c. Item, iustitia, dicta de creatura, est species qualitatis et accidens ; iustitia, dicta de Creatore, est ipsa essentia et divina substantia; ergo aequivoce.
d. Item, comparatio, quae est secundum magis, est secundum participationem alicuius formae secundum plus vel minus, sicut participatione albedinis secundum plus dicitur nix esse albior pariete et Petrus iustior Lino. Si ergo non est accipere unam aliquam formam, quae secundum plus et minus participetur a Creatore et creatura, non erit dicere comparationem nec secundum magnitudinem nec secundum bonitatem nec secundum iustitiam Creatoris et creaturae.
Respondeo: Notandum quod circa hoc diversae fuerunt sententiae Magistrorum. Nam quidam dixerunt quod in alia significatione accipitur nomen dictum secundum affirmationem de Creatore et creatura.
[Ad obiecta]: 1-3. Ad illas ergo auctoritates Augustini et Hieronymi respondent quod quia "balbutiendo excelsa Dei resonamus, ideo sancti patres, licet vocabula in alia et alia significatione conveniant Deo et creaturis, usi sunt iis nominibus ad significandum Creatorem et creaturas", et hoc propter indigentiam humanae locutionis et exigentiam theologicae facultatis, quae exigit, sicut ipsi dicunt, ut vocabulum, semel positum, aequivoce sumatur. Verbi gratia, hoc vocabulum nativitas in alia significatione accipitur de nativitate aeterna et temporali et tamen dicimus duas nativitates. Ita etiam dicimus de Creatore et creatura quod sunt duae substantiae, duae res, duo bona et quasi in duabus significationibus ponitur ibi terminus, ut semel positus, bis intelligatur, id est hoc est substantia, illud est substantia, "hoc est bonum, illud est bonum. Et per hunc modum solvunt illas praedictas autoritates".
4. Ad illud quod obicitur de exceptivis et exclusivis, respondent "quod haec vocabula praeter, solusaliquando ponuntur ad exclusionem contenti sub suppositione termini, ut omnis homo praeter Sortem currit, quandoquead solam aequivocationis confusionem removendam, ut si dicatur omnis canis praeter caelestem est animal: quamvis enim hoc vocabulum canis, secundum quod ibi ponitur, non possit convenire caelesti, quia per praedicatum determinata est aequivocatio, tamen adicitur hoc exclusivum praeterut magis removeatur confusio".
5-6. Simili modo volunt intelligere: Nemo bonus nisi solus Deus et omnia subiecta esse praeter eum qui subiecit ; simili modo consimilia exponunt.
7. Ad alia vero, cum dicitur omnis substantia etc.: dicendum quod signa universalia adduntur vocabulo accepto in alia et alia significatione propter indigentiam humanae locutionis, quia aliter non est possibile eloqui divina. — Addunt etiam de adiectivis quod "quandoque ponuntur ad restrictionem et determinationem, quandoquead removendam confusionem aequivocationis. Ad determinationem et restrictionem nominum ponuntur quae accipiuntur univoce, ut cum dicitur animal risibilead differentiam illius quod non est risibile; unde inconvenienter dicitur homo risibilis, quia in homine intelligitur risibile. Ad confusionem aequivocationis removendam, ut cum dicitur, canis latrabilis: quamvis enim caniset latrabile, secundum quod accipitur univoce, paria supponant sicut homoet risibile, tamen inconvenienter dicitur homo risibiliset convenienter dicitur canis latrabilis, quia hic tollitur confusio, ibi non". Per hunc modum intelligunt esse dictum: res fruendae, res aeternae et huiusmodi.
Secundum Praepositinum dicitur in contrarium quod vocabula affirmativa dicta de Deo "secundum essentiam et dicta de creaturis univoce dicantur et eamdem essentiamsignificent, sed aliter et aliter: ut cum dico Deus est iustus, ibi praedicatur divina iustitia ita quod Deus est illa iustitia, cum vero dicitur homo est iustus, praedicatur divina iustitia, sed homo non est illaiustitia, sed particeps eius; nihilominus tamen hic dicitur inesse quaedam iustitia cuius causa est divina iustitia. Similiter cum dico Deus est substantia, homo est substantia, utrobique divina substantia praedicatur, sed dissimiliter: nam Deus est substantia se ipso, homo vero dicitur substantia, quia divina substantia est causa existendi ei". Secundum hoc ergo dicit quod vocabulum in eadem significatione dicitur de Creatore et creatura, ,sed de Deo per essentiam, de creatura per participationem.
Sed contra: Bonitas divina non est bonitas per participationem, sed est bonitas per essentiam, similiter et iustitia et huiusmodi; sed bonitas et iustitia, dicta de creatura, est bonitas per participationem, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate ; relinquitur igitur quod non eadem bonitas praedicatur, cum dicitur Deus bonus, creatura bona. Item, cum dicitur homo iustus, hic praedicatur iustitia quae est accidens; sed cum dicitur Deus iustus, praedicatur iustitia quae est ipsa essentia, nullo modo accidens; relinquitur ergo quod non eadem iustitia nec univoce accepta praedicatur. — Item, cum dicitur Deus iustus, significatur divina essentia ut retribuens unicuique quod suum est ; cum dicitur homo iustus, significatur inesse habitus homini ex quo tribuit unicuique quod suum est; utrobique ergo, cum dicitur Deus iustus et homo iustus, designatur comparatio iustitiae ad consimilem actum; ergo non est penitus ratio diversa; ergo non aequivoce. — item, ad istud habes supra rationes, in Quaestione de bonitate, et iterum supra, in Quaestione de hoc nomine essentia.
[Ad obiecta]: a-c. Propterea, sicut supra dictum est, dicendum quod nomina quae non accipiuntur symbolice, hoc est secundum proprietatem formae corporalis, sed accipiuntur mystice, hoc est secundum proprietatem formae spiritualis, ut iustus, bonus et huiusmodi, non dicuntur aequivoce nec univoce, quia non penitus secundum aliam rationem nec tamen secundum eamdem, sed dicuntur analogice secundum prius et posterius. Quae quidem analogia attenditur ex una aliqua comparatione sive proportione alicuius effectus iustitiae vel bonitatis qua comparatur creatura ad Creatorem, ut reddere unicuique quod suum est comparatur iustitiae Creatoris et iustitiae creatae. Consimili modo et ab hac unitate comparationis accipitur una ratio secundum analogiam, quae quidem ratio non ponit convenientiam vel in genere vel in specie etc., sed in una comparatione.
d. Ad illud quod obicitur de comparatione secundum magis, dicendum quod duobus modis fit comparatio secundum magis: uno modo secundum comparationem formae secundum plus vel minus, sicut obiciebatur, quae non est in divinis; alio modo secundum gradum perfectionis excellentioris sive secundum esse sive secundum magnitudinem sive secundum bonitatem et huiusmodi, quo modo dicimus quod Deus magis est ens ceteris et maior omnibus et melior omnibus, et sic convenit comparatio Creatori et creaturae.
On this page