I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 2
UTRUM AFFIRMATIONES DE DEO DICANTUR VERE.
Ad quod a. B. Dionysius: "Affirmationes dictae de Deo sunt incompactae, negationes verae". Simpliciter ergo nomina positiva non vere enuntiantur de Deo.
b. Item, Dionysius dicit omnium negationes veras de Deo, in libro De mystica Theologia, hoc modo; "Neque anima est neque intellectus, neque phantasiamaut opinionem aut intellectum aut intelligentiam habet, neque ratio est neque inteliigentia neque dicitur neque intelligitur" ; et sequitur: "Neque habet virtutem neque virtus est neque in neque vita" ; et sequitur: "Neque lux neque sapientia neque deitas aut bonitas neque spiritusneque filiatio neque paternitas". Ex hoc videtur quod omnes affirmationes, quae maxime attribuuntur Deo, sunt. simpliciter falsae.
Contra: 1. B. Dionysius, in libro De mystica Theologia: "Dicamus igitur quod omnium causa etsuper omnia existens neque sinesubstantia est neque sine vita neque sine ratione".
2. Item, idem, in eodem: "Diximus in libro qui est De divinis nominibus, quomodo optimus nominatur, quomodo ens, quomodo vita et sapientia et virtus et quaecumque alia intelligibiliasunt divinae nominationis". Vere igitur est ista de ipso affirmare.
Respondeo, secundum Dionysium, in libro De mystica Theologia: "In ipsooportet omnes existentium ponere et affirmare positiones veluti omnium causa et omnes ipsasproprie negare sicut super omnia existente et non opinari negationes oppositas esse affirmationibus". Ex hoc accipitur quod sunt verae affirmationes et negationes omnium in divinis nec opponuntur affirmationes negationibus. Nam affirmationes aut accipiuntur symbolice aut mystice. Si symbolice, accipiuntur per translationem, ut lapis, Psalm.: "Lapidem, quem reprobaverunt" etc.; et aer, in III libro Reg.: "In sibilo aurae tenuis, ibi Dominus" ; negationes vero non-lapis, non—aer accipiuntur proprie. Sed mystice accipiuntur per superexcellentiam et perfectionem, quae est supra nos, ut vita, bonitas et huiusmodi; unde Dionysius, in eodem: "An non magis Deus est vita et bonitas quam aer et lapis?" Negationes vero accipiuntur secundum nos et nostram comprehensionem et ideo non opponuntur affirmationibus. Unde Dionysius: "Neque spiritus est, sicut nos scimus, neque filiatio neque paternitas neque aliud cognitum a nobis neque est aliquid non-existentium neque aliquid existentiumneque existentia eum cognoscunt".
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod "quadruplex est compositio, scilicet compositio partium, secundum quod corpus dicitur compositum; et compositio proprietatis ad subiectum, et secundum hoc anima dicitur composita; materia etiam dicitur composita, quia componitur formae; quarto modo forma dicitur composita, quia componitur materiae. Item, per contrarium, quadruplex est simplicitas; solus autem Deus dicitur proprie simplex, quia caret omni genere compositionis. Item, notandum quod vocabula quaedam significant proprietates in adiacentia vel inhaerentia, quaedam in subsistentia, ut hoc nomen albumsignificat albedinemin adiacentia, quia ostenditeam alii inesse; sed hoc vocabulum albedosignificat albedinem in subsistentia, quia supponit eam; similiter hoc nomen homosignificat humanitatem in adiacentia sive inhaerentia, quia ostendit eam inesse subiecto, sed hoc vocabulum humanitassignificat humanitatem in subsistentia. Quia vero Deus omni genere simplicitatis simplex est, non ostenditur aliqua compositio simplicitatis circa eum: unde cum dico Deus est bonus, non ostenditur bonitas inesse Deo quae ipse non sit. Quod attendens Dionysiusdixit: "Affirmationes de Deo sunt incompactae", quia nullam compositionem proprietatis ad subiectum ostendunt; de negationibusvero dixit quod "sunt verae", quia quiddam veri innuunt, scilicet quod ibi non est compositio proprietatis ad subiectum".
On this page