I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 3
UTRUM PRIVATIVA DICANTUR DE DEO VERISSIME ET PROPRIISSIME.
Consequenter quaeritur de nominibus privativis vel negativis an proprius dicantur in Deo nominibus mysticis positivis, ut aeternus, incorruptibilis, increatus.
Ad quod sic: 1. Dionysius, in libro De mystica Theologiam: "Oportet ablationesin contrarium positionibus laudare. Etenim illas", scilicet positiones, "a praestantissimis inchoantes et per media ad novissima descendentes apponimus; hicvero a novissimis ad principalissimas ascensiones facientes omnia auferimus". Et dicit Commentator: "Positiones sunt quaecumque in Deo proprie dicuntur, quia est eis lux et vita, et similia; ablationesvero quaecumque ut aliena a Deo asseruntur, ut puta quoniam non-corpus dicitur, non-anima, nec quidquam eorum quaecognoscuntur aut intelligentiae submittuntur". Ex quo relinquitur quod positiones dicuntur de Deo proprius quam privationes.
2.Item, Dionysius, in eodem: "Ex praestantissimisponimus positiones, a novissimis vero inchoamus divinam ablationem, quia ponentes positionesinchoamus a cognatiori, auferentes vero amagis distantibus ipsi", divinae essentiae supple. Et dicit Commentator quod "positiones secundum affirmationem dicuntur, quia vita potius dicitur quam aer; negatio vero privatio est, quoniam non inebriatur, non irascitur; in positionibus magis cognate sive propinquius inchoamus". Unde Dionysius: "An non magis vita et bonitas quam aer?" Commentator: "Familiarius sive magis proprium est Deo vita et bonitas quam aer et lapis. In privationibus a magis distantibus incipimus". Unde Dionysius: "An non magis crapulae et maniae, id est furores", supple removentur a Deo, "quam non dici vel non intelligi?" quasi dicat magis proprium est Deo non crapulari, non irasci quam non dici, non intelligi. Unde Commentator: "An non potius dicitur non irascitur Deusquam non intelligitur?" Ex hoc relinquitur, cum affirmationes a familiariori ponamus in Deo, negationes a remotiori, quod proprius dicentur in Deo positiones quam negationes et nomina affirmativa quam privativa.
Ad oppositum a. est praedicta auctoritas Dionysii "Affirmationes in divinis suntincompactae, negationes vero verae".
b. Item, Damascenus: "Incorporeum, incorruptibilenon quid est Deus significant, sed quid non est; oportet autem [eum qui vult] alicuiussubstantiam dicere quid est enuntiare, non quid non est, in Deo autem quid est dicere impossibile est; familiarius autem ex omnium ablatione facere sermonem". Ergo negativa sunt magis propria affirmativis, quia affirmativa insinuant quid est, negativa vero quid non est.
Respondeo: Affirmationes et negationes mystice in divinis possunt accipi dupliciter: secundum proprietatem dicendi vel secundum veritatem essendi. Si Secundum proprietatem dicendi, quia affirmationes significant per insinuationes alicuius concretionis, verius conveniunt negationes quae removent modum concretionis, et secundum hoc improprie accipiuntur affirmationes. Unde B. Dionysius, ad proprietatem dicendi respiciens, dicit quod "affirmationes sunt incompactae, negationes vero verae", non ad veritatem essendi. Unde Damascenus, cum dixit: "Familiarius ex omniumablatione facere sermonem", subdit: "Neque enimeorum quae sunt neque ut non— ens, sed ut super omnia ens et super ipsum esse ens. Si enim eorum quae Sunt cognitionesnostrae sunt, quod super cognitionem est omnino et super substantiam erit", supple ipse Deus. — Si vero respiciamus Veritatem essendi, magis proprie conveniunt affirmationes mysticae, quae dicunt perfectionem, ut vita, bonitas, paternitas etc. Unde Damascenus: "Sciendumquod non ex nobis translatum est ad beatam deitatem paternitatis et filiationis et processionis nomen; e contrario autem inde nobis traditum est, ut ait divinus Apostolus: "Propterea flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur"".
On this page